List of chants | Cantus Index for Office and Mass

List of chants

Displaying 38251 - 38300 of 59578 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a07333a

Sicut enim vox tonitrui in tota mundi sonat sic in omnem terram exivit sonus predicationum beati Jacobi V Jacobi

a07334

Accedentes ad salvatorem Jacobus et Joannes dixerunt magister da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua R Jacobi

a07334a

Jesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismo quo ego baptizor baptizari V Jacobi

a07335

Cum vidissent autem Jacobus et Joannes quia non recepissent eos Samaritani dixerunt ad jesum domini ne vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos sicut Elias fecit R Jacobi

a07335a

Et conversus Jesus increpavit eos dicens nescitis cujus spiritus estis filius enim hominis non venit animas perdere set salvare V Jacobi

a07336

Jam locum celsitudinis querebant Jacobus et Joannes ad viam illos veritas revocat per quam ad celsitudinem venirent R Jacobi

a07337

Confestim autem percussit Herodem angelus domini et consumptis a vermibus expiravit eo quod non dedisset honorem deo et Jacobum peremisset R Jacobi

a07336a

Jam vos delectat locus celsitudinis set prius via exerceat laboris V Jacobi

a07337a

Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et concio nabatur ad populos V Jacobi

a07338

Hic est Jacobus dilectus Christi apostolus quia domino meruit honorari prae omnibus inter apostolos electione et numero locum tenere tertius martyrio coronari primus R Jacobi

a07338a

O quam venerandus est beatus Jacobus qui in Tabor montem cernere meruit salvatorem nostrum adhuc mortalem in deitate transformatum quod vel propheta vel patriarcha olim videre nequivit V Jacobi

a07339

Misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de ecclesia occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio R Jacobi

a07339a

Hic Jacobus valde venerandus est qui inter apostolos primatum tenens primus eorum martyrio laureatus scandens caelos sceptrum victoriae coronam et poli sedem possidere meruit primus V Jacobi

a07340

Huic Jacobo condoluit dominus tempore passionis suae velut carus caro suo mestitiam carnis suae ostendens ei et dicens R Jacobi

a07340a

Tristis est animae mea usque ad mortem V Jacobi

a07341

Cum appropinquaret beatus Jacobus ad locum passionis a Josia funae vinctus aspiciens vidit quendam languidum jacentem cui misertus praebuit mox sanitatem R Jacobi

a07341a

Viso hoc miraculo Josias credulus baptizatur ab apostolo et statim ambo simul jussu Herodis pro Christi nomine inclinatis capitibus decollati sunt V Jacobi

a07342

Jacobe virginei frater pretiose Joannis qui pius ermogenem revocasti corde ferocem ex mundi viciis ad honorem cunctipotentis R Jacobi

a07342a

Tu prece continua pro nobis omnibus ora V Jacobi

a07343

O adjutor omnium saeculorum o decus apostolorum o lux clara Gallaecianorum o advocatae peregrinorum Jacobe supplantator viciorum solve nostrorum catenas delictorum et duc nos ad salutis portum R Jacobi

a07343a

Qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mari quam in terra succurre nobis nunc et im periculo mortis V Jacobi

a07344

Immisit in quid Herodes rex magnus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio alleluia A Jacobi

a07345

His qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia confessus est se esse Christianum alleluia A Jacobi

a07346

Ducti sunt in quid ambo pariter ad supplicum mortis alleluia A Jacobi

a07347

Cum ducerentur in via rogavit Josias Jacobum dare sibi remissionem alleluia A Jacobi

a07348

At Jacobus parumper deliberans pax tibi in quid et osculatus est eum et ita ambo simul capite plexi sunt alleluia A Jacobi

a07349

Apostole Christi Jacobe aeterni regis miles invictissime qui in praeclara apostolorum curia ut sol micans inter astra refulges in gloria te suplex nostra deposcit caterva ut tua prece cuncta ejus deleas crimina et te duce poli mereamur scandere regna A Jacobi

a07350

Jacobe servorum spes et medicina tuorum alleluia alleluia R Jacobi

a07350a

Suscipe servorum miserans pia vota tuorum V Jacobi

a07351

Jacobe pastor inclyte preces nostras suscipe alleluia alleluia R Jacobi

a07351a

Lapsis manum porrige ut queamus scandere V Jacobi

g04371

Jesus vocavit Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem Jacobi et imposuit eis nomina Boanerges quod est filii tonitrui In Jacobi

g04372

Misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de ecclesia Gr Jacobi

g04372a

Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio GrV Jacobi

g04373

Alleluia Sanctissime apostole Jacobe sedule pro salute tocius populi Christum deprecare Al Jacobi

g04374

Alleluia Hic Jacobus valde venerandus est qui inter apostolos primatum tenet primus eorum martyrio laureatus Al Jacobi

g04375

Alleluia Vocavit Jesus Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem ejus et imposuit eis nomina Boanerges quod est filii tonitrui Al Jacobi

g04376

Ascendens Jesus in montem vocavit ad se Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem Jacobi et imposuit eis nomina Boanerges quod est filii tonitrui alleluia Of Jacobi

g04376a

Et enim sagittae tuae domine transeunt vox tonitrui in rota OfV Jacobi

g04377

Ait Jesus Jacobo et Joanni potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus Cm Jacobi

g04377a

Si mens vestra appetit quod demulcet prius bibite quod dolet CmV Jacobi

g04379

Alleluia Gratulemur et laetemur summa cum laetitia laetabunda et jocunda gaudeat Hispania in gloriosi Jacobi almi praefulgente victoria qui scandens caelos hodie in caelesti coronatur gloria | Hic Jacobus Zebedaei frater benedicti Joannis sipra mare Galilaeae a salvatore vocatur | Quo jubente cunctis spretis fidem alme trinitatis velut predicator veritatis predicat in Judaea | Jacobus fortis gratia dat legis testimonia Christum pandit per saecula eundo per mundi partei | Messiae incarnatio et sub Pilato passio est apostoli sermoque sancta | Et Christi resurrectio mirabilis ascensio est ejus predicatio alta | Dei dicit magnalia prophetarum praeconia adducit in testimonia | Et David vaticina sunt illi concordancia aperte nuntiat hic omnia | Tunc magna miracula faciebat praeclara prodigia daemonia mala eiciebat Christi athleta divina splendens gratia | Hic dedit se martyrio sub Herodis imperio maligno pro summi regis nato immortali set jam laetatur in gloria | Cujus gleba est translata a patria Jerosolymitana in Gallaecia optima nunc in qua divina agit miracula | Sarcofagum cujus sacrum aegri petunt salutemque capiunt cunctae gentes linguae tribus illuc vadunt clamantes sursum perge vadeant | Et diversa sacrificant munera | Confitentes sua dignae vicia | Boanerges qui num cuparis tonitrui natus vocaris supplantator nominaris a nobis supplanta vicia | Qui vidisti in Tabor monte transformatum natum in patre fac nos Jesum perspicere in poli aeterna gloria | O Jacobe christicola sis protector plebi tuae | Ut cum Christo tecum una laetemur in saecula amen Sq Jacobi

g04380

Exultet caeli curia fulget dies plaudat mater ecclesia fulget dies in Jacobi victoria fulget dies ista | Qui per Herodis gladium fulget dies scandit ad caeli solium fulget dies polorum tenens gaudium fulget dies ista quem Christus rex in saeculis fulget dies decoravit miraculis fulget dies | Magnificans in populis fulget ista | Ut sol splendet in gloria fulget dies | Qui facit in Gallaecia fulget dies | Et alibi prodigia fulget dies ista | Malorum hic incendia fulget dies | Et reddat vitae proemia fulget dies ista fugat a nobis noxia fulget dies | Defendat nos a zabulo fulget dies | Et ducat caeli stabulo fulget dies ista | Ut im polorum solio fulget dies ingenti semper gaudio fulget dies | Benedicamus domino fulget dies ista | Odiendo malitias fulget dies | Amando amiticias fulget dies | Deo dicamus gratias fulget dies Sq Jacobi

g04381

Rex immense pater pie eleison | Kyrie eleison | Sacer theos athanatos eleison | Kyrie eleison | Palmo cuncta qui concludis eleison | Kyrie eleison | Christe fili patris summi eleison | Christe eleison | Qui de caelis descendisti eleison | Christe eleison | Tuum plasma redemisti eleison | Christe eleison | Consolator dulcis amor eleison | Kyrie eleison | Qui Jacobum illustrati eleison | Kyrie eleison | Cujus prece nobis parce eleison | Kyrie eleison Ky Jacobi

h04788

Jacobe sancte tuum repetito tempore festum fac preclues caelo colentes | Invitat claso populum celebrare triumphos fac preclues caelo colentes | Psallimus ecce deo grates meritas referendo fac preclues | Qui tibi splendi fluum concessit scandere caelum fac preclues | Fortia mortalis contemnens vulnera carnis fac preclues | Ut tibi perpetuus vitae succederet usus fac preclues | Sis memor unde tui recolunt qui gaudia festi fac preclues | Ut factor famulos et serves pastor alumnos fac preclues VAR Jacobi

h04789

In hac die laudes cum gaudio demus summi factoris filio | Jacobe apostole sanctissime nos amalis erue piissime | Haec este dies caeteris dignior orbe fulgens multis celebrior Jacobe apostole | Quia Jacobus scandit ad angelos splendens caelo pangit Christi melos Jacobe apostole | Zebedaei natus carissimus signa fecit mundo clarissimus Jacobe apostole | Caecis claudis levamen tribuit auxilium omnibus praebuit Jacobe apostole | De ultimo ergo judicio perducat nos in caeli solio Jacobe apostole VAR Jacobi

h04790

Lector lege et de rege qui regit omne dic jube domne VAR Jacobi

h04791

Resonet nostra domino caterva corde jocundo | Jacobi festa celebret devota corde jocundo | Fecit hic signa miracula digna mittis ut agnus | Lux fuit caecis baculus quae claudis Jacobus magnus | Fulget in caelo signis et in mundo nunc sine mera | Gallaecianis resplendet insignis felix athleta | Hic conservator Hispaniae tutor ingens praeclarus | Hic protegat nos ne transglutiat nos orcus amarus VAR Jacobi

h04792

Salve festa dies veneranda per omnia fies gaudeamus | Qua caelos subiit Jacobus ut meruit gaudeamus | Hic decus est terrae quam terminat ultima thile gaudeamus | Hoc satis est regnum Gallaeciis abile gaudeamus | Qui dat mundanus miracula plurima terris gaudeamus | Unde magis populis unicus extat amor gaudeamus | Qui velut alta pharus lumen protendit ad Indos gaudeamus | Quem Hispanus Maurus haber hunc Africa et arctos gaudeamus | Laudibus in cujus militat omne decus gaudeamus | Quique per oceani discurrit marginis undas gaudeamus | Et virtus pergit quo pede nemo valet VAR Jacobi

h04793

Ecce adest nunc Jacobus qui extollendus laudibus cujus nos festa colimus quemque devotis mentibus officiis attollimus quem colit omnis populus VAR Jacobi

Pages