List of chants | Cantus Index for Office and Mass

List of chants

Displaying 37001 - 37050 of 59581 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a07113b

Precioso coronata martirio feliciter regnat cum Christo QUIA V Valeriae

a07114

Audita est vox de caelis dicens noli timere Valeria quia te exspectant angeli in claritate A Valeriae

a07115

Beata es Valeria martyr Christi quia custodisti praecepta Domini A Valeriae

a07116

Angelorum concentus audiebatur quibus psallentibus Valeriae caelos penetravit spiritus A Valeriae

a07117

Benedico te pater Domini mei Jesu Christi quia per apostolum tuum me dignam fecisti sponsam et martyrem tuam A Valeriae

a07118

Angeli psallebant dicentes eris jugiter Valeria virgo cum Deo in claritate quae termino non clauditu A Valeriae

a07119

Quaedam nobilis puella nomine Valeria sed nobilior fide meritorum in tantum se frequentabat circa beatum Martialem apostolum ut ad baptismi gratiam eo suadente perveniret et ut scitur a sponso suo adhuc gentili pro fide Christi interempta laetatur A Valeriae

a07120

Valens viribus virgo Valeria a beatissimo apostolo Martiale sacro baptismate purificata et verae fidei agnitione edocta sponsum respuit terrenum ut sponsum acciperet regem angelorum et ideo pretioso coronata martyrio sanctarum virginum juncta collegio feliciter regnat cum Christo A Valeriae

a07121

Honorabilis Angliae acceptabilis Galliae desiderabilis ubique dux evangelice legate apostolice praeco dei in finibus terrae o Thoma digne apostolico nomine qui reges et nationes incredulas Christo lucraris ora pro nobis A Thomae Cant.

a07122

O beate Thoma martyr Christi benedicte in aeternum gaude et qui gloriosissimam martyrii palmam celebraverunt ad aeterna gaudia fac eos pervenire A Thomae Cant.

a07123

Benedic domine domum istam et omnes habitantes in ea quia tu domine dixisti pax huic domui benedic domine timentes te pusillis cum majoribus benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram A

a07124

Sub altare dei sedes accepistis sancti dei omnes intercedite pro nobis ad deum perquem quid meruistis A

a07125

Vos sacerdotes et levitae sanctificamini et afferte aram domini dei Israel ad locum qui ei paratum est A

a07125a

Sit timor domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite AV

a07126

Intulerunt sacerdotes et levitae altare domino in locum suum sub alas cherubim in sancta sanctorum A

a07126a

Et constituerunt illud in medio tabernaculo quo tetenderat David et obtulerunt holocausta et pacificam coram domino AV

a07127

In honorem beatae Mariae virginis jubilemus domino I De BMV

a07128

Terribilis est locus iste * A

a07186

Condignus Thomas Cantuariae recipitur honorificentissime a quo omnes optabant benedici cui jure canerent benedictus qui venit in nomine domini A Thomae Cant.

a07188

Laudemus dominum quod doctrinis beatissimi Thomae multi per orbem universum elongati ad Christi clementiam A Thomae Cant.

a07189

Summae deus clementiae mundique factor machinae unus potentialiter trinusque personaliter | Da dexteram surgentibus exsurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitus | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen H De Trinitate

a07189.1

Summae parens clementiae mundi regis qui machinam unius et substantiae trinusque personis deus | Da dexteram surgentibus exurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Deo patri sit gloria natoque patris unico cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | Amen H De Trinitate

a07190

Beatus vir Dominicus omni vita sua in sapientia decoratus sine macula apud deum est inventus unde tamquam lignum secus decursus aquarum plantatum in domo dei numquam desinit facere fructum A Dominici

a07191

Beatus Dominicus post longa vitae hujus certamina tamquam miles emeritas caelestiam donorum consequatus est gratiam A

a07192

Ora pro nobis beate confessor domini decus excelsum refulges velut sol ante dominum corde simul et voce te laudamus vota nostra suscipe benignus sancte confessor dei Dominice nobis clementer R Dominici

a07192a

Ave pater amantissime et nobis succurre miseris V Dominici

a07202

Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis dicit dominus et ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super sedes judicantes duodecim tribus Israel alleluia A Philippi, Jacobi

a07203

O oriens splendor lucis aeternae et sol justitiae veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis R De Trinitate

a07203.Tp1

Fons divini luminis et inaccessibilis dux caelestis ordinis et intelligibilis lumen indeficiens lux sanctorum celebris veni nos illumina sedentes in tenebris Psl

a07203.Tp2

Nox clarescat mens purgetur homo natus emmendetur dulci voce conformetur pura conscientia patri proli jubilemus sanctum pneuma praedicemus unam laudem tribus demus quos uni essentia pater creans increatus nascens ab ab aeterno natus amos ab his derivatus sunt una substantia tres personae trinitatis unum esse deitatis et idem per omnia distinguntur tres personae quamvis sua natione non humana ratione discernuntur talia pater proles et spiramen opem praestent et solamen nobis reis et levamen a peccati sarcina Psl

a07203a

Trinitas sancta et individua deitas V De Trinitate

a07203b

Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum Amen V De Trinitate

a07205

Immense caeli conditor haec precum vota supplicum clementer jam respicias idem qui semper permanet | Haec plebs alumna patronum canit sibi praecipuum testem Pelagium regnam rectus qui meruit | Qui in aetate parvulus in festum hostem proterit caduca temmendo regna pervenit ad caelestia | Quem saeculi blanditiae nec gladii ferocitas illicere prae valuit ut te negaret dominum | Auram nam sibi respuit collatum a tyrannico fugitque simul epulas pomposasque delicias | Aggressus namque principem Christum laudare non desit proque nec mori timuit nec decollari veruit | Nam ille caelo animum cum terreretur dirigens paratas sibi aureas calcavit vester fortiter | Hic te omnis ecclesiae immensa poscit trinitas quo martyris suffragio omni resistat vitio | En sanctae martyr acclines Pelagii preces suscipe tunentium fidelium deferque vota singulis | Per te mestus auxilium suum egenus cespitem simulque plebs catholica caeli petat praesidia | Ut ortus qui gallaetia passusque sistis Corduba pro nobis Christum supplica superna patiens gaudia | Non nos obscura passio in celebra eveniat nec vocem ad inclyta hostis tetri perfidia | Praesta pater H

a07207

Alexandrinis profuit Hieronimi vocatio qua in deserto affuit miranda liberatio A Hieronimi

a07209

Innocentibus delatis Betheleem pergentibus igne et furcis damnatis astitit Hieronimus A Hieronimi

a07216

Benedicat vos omnipotens deus pater et filius et spiritus sanctus Va Ad Missam

a07219

Exsultavit spiritus die sui exitus in deo salvante quam respexit caelitus pro causa meritus ipsam sublimante A Ludmilae

a07220

Christus dominus resurrexit R. Deo gratias gaudeamus D Dom. Resurrectionis

a07221

Christi caterva clamittet rerum parenti proximas quas esse sentit gratias laudesque promat maximas | Vatum poli oracula perfecit olim tradita cum nos redemit unicus factoris orbis filius | Verbum profecto proditum | Tulit reatum criminum | Sumensque nostrum pulverem | Mortis peremit principem | A matre natus tempore sed sempiternus a patre duabus in substantiis persona sola est numinis | Venit deus factus homo nitescat ut cultu novo renatus in nato deo factus novus vetus homo | Natalis hinc ob gaudium obans tropheo gentium renata plebs per gratiam haec festa praebet annua | Adventus hic sollemnibus votis feratur omnibus quo sustinere convenit tanti diei gloriam | Secundus ut com coeperit orbemque terror praesserit sucurrat haec humillima susceptionis dignitas | Deo patri H

a07223

Abraham et semini ejus usque in saeculum A

a07224

Locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula A

a07226

Jesus erit nomen ejus cuncta per saecula Perfecta sunt in te jam quae sunt per acta A Epiphania

a07228

Domine labia mea aperies R. Et os meum annuntiabit laudem tuam W

a07228:cs

Pane rty má rač otevřieti R. A ústa má budú vyznávati chválu tvú W

a07229

Tu in nobis es Domine et nomen sanctum tuum invocatum est super nos ne derelinquens nos Domine Deus noster | Rex totius gloriae nos custodi Domine | A delictis saeculi ut pupillam oculi | Sub alarum tegmine virtutum regimine | Nos ad tuae gratiae visionem dirige Cap Ad Completorium

a07230

Maximino parens accelerat Tarasconam nam plebs rogaverat monstrum ligat patriam liberat Jesu Christo multos confederat R Marthae

a07230a

Carnem stricte vivendo macerat spiritibus immundis imperat V Marthae

a07231

Martha Christi hospita trinum tulit bravium carne non deposita summum novit gaudium R Marthae

a07231a

Sororem liquit daemonium Lazarum mortis dominium V Marthae

a07232

O oliva caritatis rosa candens castitatis mente verbo opere coram Christo spem salutis posce nobis constitutis Arto mortis tempore R Marthae

Pages