Genre: 
Full text: 
O Redemptor sume carmen temet concinentium Audi Judexá mortuorum Una spes mortalium Audi voces proferentum Donum pacis praevium Arbor foeta alma luce Hoc sacrandum protulit Fert hoc prona praesens turba Salvatori saeculi Stans ad aram imo supplex Infulatus pontifex Debitum persolvit omne consecrato Chrismate Consecrare tu dignare Rex perennis Patriae Hoc olivum signum vivum Jura contra daemonum Ut novetur sexus omnis Unctione Chrismatis Ut sanetur sauciata Dignitatis gloria Lota mente sacro fonte Aufugantur crimina Uncta fronte sacrosancta Influunt charismata Corde natus ex Parentis Alvum implens Virginis Praesta lucem claude mortem Chrismatis consortibus Sit haec dies festa nobis Saeculorum saeculis Sit sacrata digna laude Nec senescat tempore