Genre: 
Full text: 
Qui regis sceptra forti dextera solus cuncta tu plebi tuam ostende magnam excitando potentiam praesta illi dona salutaria quem praedixerunt prophetica vaticinia a clara poli regia in nostra Jesu veni domine arva