Nativitas Domini | Cantus Index for Office and Mass

Nativitas Domini

Nativitas Domini

Christmas Day

Feast date: 
Dec.25
Day: 
25
Month: 
12
Feast code: 
02122500

Chants related to the feast

Displaying 401 - 500 of 848 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

850351

Jube domne benedicere Va Nativitas Domini

850352

Jube domne silentium fieri in aures audientium ut possint intellegere et tu benedicere [M] Nativitas Domini

850353

Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim L Nativitas Domini

850353a

Et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae genitum L Nativitas Domini

850353b

Populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam L Nativitas Domini

850353c

Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis L Nativitas Domini

850353d

Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam L Nativitas Domini

850353e

Laetabuntur coram te omnes sicut qui laetantur in messe sicut exsultant victores capta praeda quando dividunt spolia L Nativitas Domini

850353f

Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian L Nativitas Domini

850353g

Quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mistum sanguine erit in combustione et cibus ignis L Nativitas Domini

850353h

Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis L Nativitas Domini

850353i

Haec dicit dominus deus convertimini ad me et salvi eritis L Nativitas Domini

850354

Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester L Nativitas Domini

850354a

Loquimini ad cor Jerusalem et advocate eam L Nativitas Domini

850354b

Quoniam completa malitia ejus divisa est iniquitas illius L Nativitas Domini

850354c

Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis L Nativitas Domini

850354d

Vox clamatis in deserto parate viam domini rectas facite semitas di nostri L Nativitas Domini

850354e

Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa aspera in vias planas L Nativitas Domini

850354f

Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro quod os domini locutum est L Nativitas Domini

850354g

Vox clamantis clama L Nativitas Domini

850354h

Et dixi quid clamabo L Nativitas Domini

850354i

Omnis caro foenum et omnis gloria ejus quasi flos agri L Nativitas Domini

850354j

Exsiccatum est foenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo L Nativitas Domini

850354k

Vere foenum est populus L Nativitas Domini

850354l

Exsiccatum est foenum et cecidit flos verbum autem domini manet in aeternum L Nativitas Domini

850354m

Haec dicit dominus deus convertimini ad me et salvi eritis L Nativitas Domini

850355

Consurge consurge induere fortintudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancta L Nativitas Domini

850355a

Quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus L Nativitas Domini

850355b

Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem dolve vincula colli tui captiva filia Sion quia haec dicit dominus deus L Nativitas Domini

850355c

Gratis venumdati estis et sine argento redimemini quia haec dicit dominus deus L Nativitas Domini

850355d

In Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum L Nativitas Domini

850355e

Et nunc quid mihi est haec dicit dominus quia ablatus est populus meus gratis L Nativitas Domini

850355f

Dominatores tui non aeque agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen tuum blasphematur L Nativitas Domini

850355g

Haec dicit dominus deus convertimini ad me et salvi eritis L Nativitas Domini

850356

Salvator noster dilectissimi hodie natus est gaudeamus L Nativitas Domini

850356a

Neque enim locus fas est esse tristitiae ubi natalis est vitae L Nativitas Domini

850356b

Quae consumpto mortalitatis timore ingerit nobis de promissa aeternitate laetitiam L Nativitas Domini

850356c

Nemo ab hujus alacritatis perceptione secernitur ubi cunctis laetitia communis est ratio L Nativitas Domini

850356d

Quia dominus noster peccati mortisque destructor sicut nullum a reatu liberum reperit ita pro liberandis omnibus venit L Nativitas Domini

850356e

Exsultet sanctus quia propinquat ad palmam L Nativitas Domini

850356f

Gaudeat peccator quia invitatur ad veniam L Nativitas Domini

850356g

Animetur gentilis quia vocatur ad vitam L Nativitas Domini

850356h

Tu autem domine miserere nobis L Nativitas Domini

850373.1

Nunc puerum Christum genuit gremioque locavit [M] Nativitas Domini

a00294.2

Venite populi ad sacrum et immortale mysterium et libamen sumendum cum timore et fide accedatis cordibus mundis redemptionis munus percipientes quoniam Christi hodie in terris natus sacre virginis ex utero est ipsum solum adoremus ipsum glorificemus cum angelis clamantes gloria in excelsis A Nativitas Domini

a00605

Ave spes nostra dei genetrix intacta A Nativitas Domini

a00605a

Ave illud ave per angelum accipiens AV Nativitas Domini

a00605b

Ave concipiens patris splendorem benedicta AV Nativitas Domini

a00605c

Ave casta sanctissima virgo sola innupta te glorificat omnis creatura matrem luminis Alleluia Alleluia AV Nativitas Domini

a00910

Lux hodierna fulget in arva rex quia regum patris ab arce virgineo se infudit alvo H Nativitas Domini

a00910.1

Lux hodierna fulget in arva rex quia regum patris ab arce virgineo se infudit alvo | Parvulus iste natus in orbe alta gubernans imaque visans tollere venit crimina mundi | Stella refulget cui dedit amplum sidere signum quo duce gentes currere possint regis ad aulam | O quam stupenda res sunt acta conditor orbis est homo factus est quae creatus ipse creator | Psallite summo psallite regi psallite Jesu psallite Christo psallite vivo psallite vero | Cujus in ortu nos pater atque spiritus alme respice clemens cui manet omnis gloria tecum Amen H Nativitas Domini

a01469

Hodie natus est salvator noster Jesus Christus expectatio gentium vita credentium resurrectio mortuorum natus ergo deus de patre homo de matre de patre sine tempore de matre sine semine qui de spiritu sancto conceptus fecunditatis munus contulit virgini et natus virginitatis decus non abstulit matri alleluia A Nativitas Domini

a01657

Initium sancti evangelii secundum Mattheum gloria tibi domine Va Nativitas Domini

a01658

Facture tue rex fulget sacrata dies ista | Cum virgine fecundata sidereum honnus innuba | Rerum creator opus implevit | Promissum intemerata conserva | Sidera lux nova mundo toto polo gracia | Sponsus ovans speciosus formans talamum hominum figura | Nos quoque ipsum regem conlaudemus | Veneremus voce humillima | Nos elevet summa gaudia fluenta caelestia | Fabrice mundi Tp Nativitas Domini

a01798

O quam casta mater et virgo fecunda maria quae nullam novit maculam deum portare mervit O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genvit salvatorem O beatum ventrem mariae quae tantam nobilem terrae protulit ut diceret corus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax A Nativitas Domini

a02693

Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est hodie in civitate David rex Israel in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel A Nativitas Domini

a04827

Parvulus filius datus est nobis R Nativitas Domini

a06353

Cives superni hodie suam simul et nostram nuntiant mundo festivitatem gloriam deo resonemus omnes A Nativitas Domini

a06505.1

Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum est caro fructusque ventris floruit | Albus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micat versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia gemine gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis tropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpetim | Praesepe jam fulget tuum lumenque mox sperat novum quod nulla vox interpellet fide jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula amen H Nativitas Domini

a06747

Nolite timere ecce enim evanglizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est vobis hodie salvator mundi in civitate David et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio D Nativitas Domini

a06747:1

Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis D Nativitas Domini

a06747:10

Alleluia Alleluia Jam vere scimus Christum natum in terris de quo canite omnes cum prophetis dicentes D Nativitas Domini

a06747:2

Pax in terris nuntiatur in excelsis gloria terra federatur mediante gratia | Mediator homo Deus descendit in propria ut ascendat homo reus ad admissa gaudia Eya Eya Transeamus videamus vrbum hoc quod factum est transeamus ut sciamus quod nuntiatum est R Nativitas Domini

a06747:3

In Judea puer vagit puer salus populi quo bellandum se presagit vetus hospes saeculi Accedamus accedamus ad praesepe Domini et dicamus laus fecunde virgini D Nativitas Domini

a06747:4

Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis D Nativitas Domini

a06747:5

Quem quaeritis in presepe pastores dicite D Nativitas Domini

a06747:6

Salvatorem Christum Dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum D Nativitas Domini

a06747:7

Adest hic parvulus cum Maria matre sua de quo dudum vaticinando Isaias dixerat propheta D Nativitas Domini

a06747:8

Ecce virgo concipiet et pariet filium et euntes dicite quia natus est D Nativitas Domini

a06747:9

Salve virgo singularis virgo manens Deum paris autem saecla generatum corde patris adoremus nunc creatum carne matris Nos Maria tua prece a peccati purga foece nostri cursum incolatus sic dispone, ut det sua frui Natus visione Alleluia alleluia iam vere scimus quia Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes D Nativitas Domini

ah02018

Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissime virginis matris clausula Cujus forti potentiae genu flectuntur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita Te deprecamur hagie venture judex saeculi conserva nos in tempore noctis a telo perfidi Laus honor virtus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula Sq Nativitas Domini

ah02019

Verbum supernum prodiens a patre olim exiens qui natus orbi subvenis cursu declivi temporis Illumina nunc pectora tuoque concrema audita ut praeconia sint pulsa tandem lubrica Judexque cum post aderis rimari facta pectoris reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis Non demum artemur malis pro qualitate criminum sed cum beatis compotes simus perenne caelibes Praesta pater Sq Nativitas Domini

ah02021

Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Sq Nativitas Domini

ah02110

Sol astra terra aequora adventum dei altissimi prolem excelsi germinis Dives et inops concrepent | Olim promissum vatibus partum puellae inclitum natum ante luciferum dei potentis filium | Venturum regem gloriae deum regnare regibus hostem calcare improbum mundum sanare languidum | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Deus et homo oritur sanctaque regnat trinitas quo ejus patri filius terris descendit dominus | Clament prophetae et prophetent Emmanuel jam prope est mutorum linguae jam sonent claudi in occursum pergite | Agnus et fera bestia simul manducent paleas agnoscat bos et asinus jacentem in praesepio | Signum regale emicans sacrum praecedit verticem regali nato nobili reges parate munera | O quam beatum nuntium virgo Maria audivit credendo mater exstitit et virgo virum nescivit | Omnes gentes et insulae magnum triumphum plaudite curtes cervorum currite redemptor ecce jam venit | Discant caecorum oculi claudum sedentem lineis noctis tenebras solvere lumen verum percipere | Gens Galilaea et Creta Credat Persa et INda dignando deus homo fit et verbum cum patre manet | Laus honor virtus H Nativitas Domini

ah07015.Tp01

Filius Dei te nascente rex adorande pastor bone gregem conservare digneris precamur ALLELUIA ADEST UNA Tp Nativitas Domini

ah20115

Ut nos reduceret Deus ab inferis assumpsit hominem pro nobis miseris quo duce ducimur ad sedes aetheris mundati crimine parentis veteris | Praemissus Gabriel venit ad virginem qui cuncta diceret illi per ordinem virgo ne timeas pelle formidinem Deum concipies inquid et hominem | Hic est quem Gabriel divino carmine venturum nuntiat de David semine ipse non alius lumen de lumine qui nos illuminat natus de virgine | Cujus sunt omnia cujus imperio regis obediunt et omnis regio pro mundi crimine pro mundi vitio sumpsit initium carens initio | En Dei filius venit ab aethere qui potest omnia dicendo facere quem magi praevio quaerentes sidere tres trinum triplici fatentur munere Tp Nativitas Domini

ah20140

Mirabile mysterium Deus creator omnium per incorruptam virginem nostrum suscepit hominem et nata mater Patre est qui natus matre pater est | Credit Eva diabolo Maria credit angelo per illam mors introiit per istam vita rediit perdiderat hec condita hec restauravit perdita | Cedrus alta de Libano sub nostrae vallis ysopo cum visitavit Jericho cipressus fit ex platano cinnamomum ex balsamo benedicamus Domino | Usiae gigas geminae assumpto Deus homine alvo conceptus feminae non ex virili semine natus est rex ab homine Jesus est dictus nomine | De spinis uva legitur de stella lux exortitur de petra fons elicitur de virga flos egreditur de monte lapis lapsus est de lapide mons factus est | Qui fuit erit et qui est qui loquebatur praesens est nobiscum est rex Israel qui dicitur Emmanuel nos ergo multifarias Deo dicamus gratias H Nativitas Domini

ah47071

Pater summe qui omnium bonorum es initium eleison | Fons origo lux luminum sine fine principium eleison | Audi vota canentium ne sentiant supplicium eleison | | Sacra nate de virgine sacro ditante flamine eleison | Verum lumen de lumine rex salvator et nomine eleison | Quos redemisti sanguine tuo frui fac numine eleison | Amor arborum spiritus dextrae Dei tu digitus eleison | In his non sonat strepitus mundans reples quos caelitus eleison | Ure renes corda reple nos guberna ut in sede gloriemus sempiterne eleison | Ky Nativitas Domini

ah47094

Rex Deus aeterne sine principio sine fine Kyrieleison | Ordine qui rerum cursum facis esse dierum Kyrie | Fons vitae menti dans pocula te sitienti Kyrie | Christe sophia patris et forma suae deitatis Ipsius et verbum quod pro nobis caro factum Christeleison | | In te cum macula peccati non foret ulla legem sanxisti legis sancita subisti Christelelson | Morte necans mortem devincens in cruce fortem Vitam donasti surgens ad astra levasti Christe | Sacrum spiramen peccatorumque levamen Kyrieleison | Purifica mentes procul hostes pelle nocentes Kyrieleison | Ungeque pectora destrue vincula gaudia dona In patre proleque qua justis datur aequa corona Ut vitae munus videatur trinus et unus Kyrieleison Tp Nativitas Domini

ah47131

Kyrieleison Caelum terramque te collaudant in excelsis (..) Tp Nativitas Domini

ah47134.1

Kyrieleison In praesepe Christus jacet qui regit climata cuncta semper Tp Nativitas Domini

ah47160

Miserere rex omnium et dic pro nobis eleison Kyrie eleison | Omnis spiritus agius kirrus redemptor eleison Christe eleison | Cantans in excelsis Deo qui nos redemit sanguine proprio dic una voce eleison Kyrie eleison Tp Nativitas Domini

AH47168

Pax sempiterna Christus illuxit gloria tibi pater excelse LAUDAMUS TE | Hymnum canentes hodie quem terris angeli fuderunt Christo nascente BENEDICIMUS TE | Natus est nobis hodie salvator in trinitate semper orandus ADORAMUS TE | Quem vagientem inter angusti antra praesaepis angelorum coetus laudat exultans GLORIFICAMUS TE | Cujus a sede lux benedicta caliginoso orbi refulsit GRATIAS .. MUNDI | Ultro mortali hodie indutum carne precamur SUSCIPE | O ineffabilis rex et admirabilis ex virgine matre hodie prodisti mundoque subvenisti QUI SEDES Tp Nativitas Domini

ah47191

Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen Tp Nativitas Domini

ah47413

Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Adsis placatus virgo de virgine natus | Agnus * | Virgine virgo satus nostros depelle reatus | Agnus * | Pacem venturam pacem numquam perituram Tp Nativitas Domini

ah49515

Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula | Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula | Nobis det ut omnia que sunt patris et sua premia aeterna | Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla | Sq Nativitas Domini

ah49615

Laetemur gaudiis quos redemit verbum patris | A reatus laqueo primi parentis | Dei jussa spernentis artem per hostis | Heu quando paradisum deserens exul venit in exitiales | Mundi istius labores | Postuma hinc proles omnis rueret nisi hanc in carne Christus natus levaret | Et prima corona vestiret atque rursus in caelo collocaret Sq Nativitas Domini

ah50025

Quid est quod artum circulum sol jam recurrens deserit Christusne terris nascitur qui lucis auget tramitem Heu quam fugacem gratiam festina volvebat dies quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat Caelum nitescat laetius gratetur et gaudens humus scandit gradatim denuo iubar priores lineas Emerge dulcis pusio quem mater edit castitas parens et expers conjugis mediator et duplex genus Ex ore quamlibet patris sis ortus et verbo editus tamen paterno in pectore Sophia callebas prius Quae prompta caelum condidit caelum diemque et cetera virtute verbi effecta sunt haec cuncta nam verbum Deus Sed ordinatis saeculis rerumque digesto statu fundator ipse et artifex permansit in patris sinu Donec rotata annalium transvolverentur milia atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret H Nativitas Domini

ah50026

Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis H Nativitas Domini

ah50026:cs

Narozený od věčnosti (...) H Nativitas Domini

ah50145

Gratuletur omnis caro nato Christo domino quia culpa protoplasti carnem nostram induit Ut salvaret quos plasmavirt Dei sapientia | Verbum patris caro factum nascitur ex virgine Non amissa deitate formam servi suscepit Ut peccatum de peccato damnaret omnipotens | Magnam valde commendavit per Iohannes gratiam Baptizatus in Iordane lavit mundi crimina Ut credentium purgaret gentium piacula Alleluia alleluia patris unigenito Alleluia alleluia spiritu paraclito Alleluia alleluia sempiterna saecula Amen Sq Nativitas Domini

ah53015

Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus | Per quem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium | Per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant | Quem angeli in arce poli voce consona semper canunt | Hic corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam Evaeque lasciviam tergeret | Hoc praesens diecula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras | Nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios | Nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei | Gaude dei genetrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo | Christe patris unice qui humanam nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos | Et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces | Ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei Sq Nativitas Domini

ah53016

Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna Sq Nativitas Domini

ah53017

Christi hodierna pangimini omnes una | Voce simul consona nativitati magnae | Quod verbum caro factum exhibere se voluit | Mundo quem redemit jam venerat de sede patris dominus | Nuntiat angelus pastoribus ingenti currunt gaudio | Praesaepio puerum maria posuit in stabulo | Vagiens est infantulus a quo regitur omnis mundus | Vigilantes pastores audiunt tunc chorum | Angelicum in caelis psallentes gloria laus decus in excelsis deo | Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim | Jam apparet forma quam induit dominus quem virgo mater pannis tegit | Exiguo tegitur diversorio qui arva condidit ac polum | Non ostris elegit non aurificis non rutilum venit in locum | Mariae genetricis exultabat incontaminatus alvus | Enixa est auctorem omnium dominum Joseph valde se simul recolebat admirando retractabat | Quid rei actu hujuscemodi veniret | Monitus in somnis ab angelo ut in aegyptum pergeret cum parvulo | Herodem impium fugeret qui quaerit Christum callide occidere | Nos quoque ipsum deprecemur simul omnes | Nostris ut relaxet delictis Perennis donet bonis in aeterna saecula Sq Nativitas Domini

ah54095

Promissa mundo gaudia superna solvit gratia die ista | In virgine fecunditas in prole fulsit deitas die ista | In supernis editus sine matre hac in valle natus est sine patre die ista | Virga Jesse floruit fructum dedit Gedeonis vellera ros infudit die ista | Mons de monte sine manu hominis abscisus est die ista Eliseus exiit et defunctum adiit subsecutus baculum dies ista | Eructavit cor superni verbum bonum manducavit homo panem angelorum dies ista | Sator exut seminare semen verum novus esse coepit antiquus dierum dies ista | Terra germen protulit per quem Jonas perdidit et deflet umbraculum dies ista | Rex in praedam prodiit et in sole posuit suum tabernaculum dies ista | Veritas de terra de Sion Emmanuel ortus est et missus in salutem Israel | Splenduit lucerna quam accendit mulier micuit electrum quod vidit Ezechiel die ista | Fides matris virginis obumbramen flaminis verbi vis et hominis cataplasma confecerunt die ista | Hoc respirant miseri spoliantur inferi cedunt nobis superi renovatur ordo rerum die ista | Tot beneficia sacra laetitia recolat ecclesia die ista | Deo sit gloria ex cujus gratia speramus caelestia die ista. Sq Nativitas Domini

ah54097

Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine Sq Nativitas Domini

ah54097.1

Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surget flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum sapis crede tamen omnia | Jam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine amen Sq Nativitas Domini

ah54100

Splendor patris et figura se conformans homini | Potestate non natura partum dedit virgini | Adam vetus tandem laetus novum promat canticum | Fugitivus et captivus prodeat in publicum | Eva luctum vitae fructum virgo gaudens edidit | Nec sigillum propter illum castitatis perdidit | Si crystallus sit humecta atque soli sit objecta scintillat igniculum | Nec crystallus rumpitur nec in partu solvitur pudoris signaculum | Super tali genitura stupet usus et natura deficitque ratio | Res est ineffabilis tam pia tam humilis Christi generatio | Frondem florem nucem sicca virga profert et pudica virgo dei filium | Fert caelestem vellus rorem creatura creatorem creaturae pretium | Frondis floris nucis roris pietati salvatoris congruunt mysteria | Frons est Christus protegendo flos dulcore nux pascendo ros caelesti gratia | Cur quod virgo peperit est Judaeis scandalum | Cum virga produxerit sicca sic amygdalum | Contemplemur adhuc nucem nam prolata nux in lucem lucis et mysterium | Trinam gerens unionem tria confert unctionem lumen et edulium | Nux est Christus cortex nucis circa carnem poena crucis testa corpus osseum carne tecta deitas et Christi suavitas signatur per nucleum | Lux est caecis et unguentum Christus aegris et fomentum piis animalibus o quam dulce sacramentum foenum carnis in frumentum convertit fidelibus | Quos sub umbra sacramenti Jesu pascis in praesenti tuo vultu satia | Splendor patri coaeternae nos hinc transfer ad paternae claritatis gaudia Sq Nativitas Domini

ah54101

Nato nobis salvatore celebremus cum honore diem natalitium | Nobis natus nobis datur et nobiscum conversatur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas nostrae victor mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia Sq Nativitas Domini

g00541

Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te In Nativitas Domini

Pages