Nativitas Domini | Cantus Index for Office and Mass

Nativitas Domini

Nativitas Domini

Christmas Day

Feast date: 
Dec.25
Feast code: 
02122500

Chants related to the feast

Displaying 401 - 461 of 461 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a00605c

Ave casta sanctissima virgo sola innupta te glorificat omnis creatura matrem luminis Alleluia Alleluia AV Nativitas Domini

a00910

Lux hodierna fulget in arva rex quia regum patris ab arce virgineo se infudit alvo H Nativitas Domini

a01469

Hodie natus est salvator noster Jesus Christus expectatio gentium vita credentium resurrectio mortuorum natus ergo deus de patre homo de matre de patre sine tempore de matre sine semine qui de spiritu sancto conceptus fecunditatis munus contulit virgini et natus virginitatis decus non abstulit matri alleluia A Nativitas Domini

a01550

Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris | Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico | Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | Jesus tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini

ah02018

Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissime virginis matris clausula Cujus forti potentiae genu flectuntur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita Te deprecamur hagie venture judex saeculi conserva nos in tempore noctis a telo perfidi Laus honor virtus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula Sq Nativitas Domini

ah02019

Verbum supernum prodiens a patre olim exiens qui natus orbi subvenis cursu declivi temporis Illumina nunc pectora tuoque concrema audita ut praeconia sint pulsa tandem lubrica Judexque cum post aderis rimari facta pectoris reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis Non demum artemur malis pro qualitate criminum sed cum beatis compotes simus perenne caelibes Praesta pater Sq Nativitas Domini

ah02021

Veni redemprtor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spritiu in sempiterna saecula Sq Nativitas Domini

ah02022

Christe redemptor omnium ex patre patris unice solus ante principium natus ineffabiliter Tu lumen tu splendor patris tu spes perennis omnium indende quas fundunt preces tui per orbem famuli Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo forman sumpseris Sic praesens testatur dies currens per anni circulum quod solus a sede patris mundi salus adveneris Te caelum terra maria te omne quod in eis est auctorem adventus tui laudat exsultans cantico Nos quoque qui sancto tuo redempti sanguine sumus ob diem natalis tui hymnum novum concinimus Gloria tibi domine Sq Nativitas Domini

ah50025

Quid est quod artum circulum sol jam recurrens deserit Christusne terris nascitur qui lucis auget tramitem Heu quam fugacem gratiam festina volvebat dies quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat Caelum nitescat laetius gratetur et gaudens humus scandit gradatim denuo iubar priores lineas Emerge dulcis pusio quem mater edit castitas parens et expers conjugis mediator et duplex genus Ex ore quamlibet patris sis ortus et verbo editus tamen paterno in pectore Sophia callebas prius Quae prompta caelum condidit caelum diemque et cetera virtute verbi effecta sunt haec cuncta nam verbum Deus Sed ordinatis saeculis rerumque digesto statu fundator ipse et artifex permansit in patris sinu Donec rotata annalium transvolverentur milia atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret Sq Nativitas Domini

ah50026

Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis Sq Nativitas Domini

g00541

Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te In Nativitas Domini

g00541a

Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania InV Nativitas Domini

g00542

Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Gr Nativitas Domini

g00542a

Dixit dominus domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum GrV Nativitas Domini

g00544

Alleluia Dominus dixit ad me Filius meus es tu ego hodie genui te Al Nativitas Domini

g00545

Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem Domini quoniam venit Of Nativitas Domini

g00545.1

Cantate Domino omnis terra ante faciem Domini quoniam venit in splendpribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Of Nativitas Domini

g00545a

Cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra OfV Nativitas Domini

g00545b

Cantate domino benedicite nomen ejus bene nuntiate de die in diem salutare ejus OfV Nativitas Domini

g00545c

Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus OfV Nativitas Domini

g00546

In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Cm Nativitas Domini

g00546a

Dixit dominus domino meo sede a dexteris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum CmV Nativitas Domini

g00547

Lux fulgebit hodie super nos quia natus est nobis dominus et vocabitur admirabilis deus princeps pacis pater futuri saeculi cujus regni non erit finis In Nativitas Domini

g00547a

Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur InV Nativitas Domini

g00547b

Dominus regnavit exsultet (...) InV Nativitas Domini

g00548

Benedictus qui venit in nomine domini deus dominus et illuxit nobis Gr Nativitas Domini

g00548a

A domino factum est et est mirabile in oculis nostris GrV Nativitas Domini

g00550

Alleluia Dominus regnavit decorem induit dominus fortitudinem et praecinxit se virtute Al Nativitas Domini

g00551

Deus enim firmavit orbem terrae qui non commovebitur parata sedes tua Deus ex tunc a saeculo tu es Of Nativitas Domini

g00551a

Dominus regnavit decorem induit induit dominus fortitudinem et praecinxit se virtute OfV Nativitas Domini

g00551b

Mirabilis in excelsis dominus testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sancta domine in longitudinem dierum OfV Nativitas Domini

g00551c

Mirabilis in excelsis dominus testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sancta domine in longitudine dierum OfV Nativitas Domini

g00552

Exsulta filia Sion lauda filia Jerusalem ecce rex tuus venit sanctus et salvator mundi Cm Nativitas Domini

g00552a

Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur CmV Nativitas Domini

g00552b

Lauda Jerusalem dominum lauda deum tuum Sion CmV Nativitas Domini

g00553

Puer natus est nobis et filius datus est nobis cujus imperium super humerum ejus et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus In Nativitas Domini

g00553a

Cantate domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus InV Nativitas Domini

g00553a.1

Cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit InV Nativitas Domini

g00554

Viderunt omnes fines terrae salutare dei nostri jubilate deo omnis terra Gr Nativitas Domini

g00554a

Notum fecit dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit justitiam suam GrV Nativitas Domini

g00556

Alleluia Dies sanctificatus illuxit nobis venite gentes adorate dominum quia hodie descendit lux magna super terram Al Nativitas Domini

g00557

Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti justitia et judicium praeparatio sedis tuae Of Nativitas Domini

g00557a

Magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas OfV Nativitas Domini

g00557b

Misericordia et veritas praeibunt ante faciem tuam et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum OfV Nativitas Domini

g00557c

Tu humiliasti sicut vulneratum superbum et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos firmetur manus tua et exaltetur dextera tua domine OfV Nativitas Domini

g00558

Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri Cm Nativitas Domini

g00558a

Cantate domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus CmV Nativitas Domini

g00558b

Salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus CmV Nativitas Domini

g00578a.1

Dominus regnavit decorem indutus est dominus fortitudinem et praecinxit se InV Nativitas Domini

g01913.1

Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudinem et praecinxit se virtute InV Nativitas Domini

g02298

Nato canunt omnia domino pie agmina syllabatim neumata perstingendo organica haec dies sacrata in qua nova sunt gaudia mundo plena debita hac nocte praecelsa intonuit et gloria in voce angelica fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina dum foventsua pecora subito diva percipiunt monita natus alma virgine qui extat ante saecula est immensa in caelo gloria pax et in terra hinc ergo caeli caterva altissima jubilat et canto canore tremat alta poli machina sonet et per omnia hac in die gloria voce clara reddita humana concrepunt cuncta deum natum in terra confracta sunt imperia hostis crudelissima pax in terra reddita nunc laetentu omnia nati per exordia solus qui tuetur omnia solus qui condidit omnia ipse sua pietate salvat omnia peccata nostra Sq Nativitas Domini

g02299

Initium sancti evangelii secundum Mattheum gloria tibi domine liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Jacob Jacob autem genuit Judam et fratres ejus Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar Phares autem genuit Esron Esron autem genuit Aram Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon Salmon autem genuit Booz de Rahab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Jesse Jesse autem genuit David regem David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abias autem genuit Asa Asa autem genuit Josophat Josophat autem genuit Joram Joram autem genuit Oziam Ozias autem genuit Joatham Joatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Josiam Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathiel Salathiel autem genuit Zorobabel Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliacim Eliacim autem genuit Azor Azor autem genuit Sadoc Sadoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Mathan Mathan autem genuit Jacob Jacob autem genuit Joseph virum Mariae de qua natus est Jesus qui vocatur Christus te deus laudamus Gp/Ep Nativitas Domini

g02300

Sonent regi nato nova cantica cujus pater fecit omnia mater est virgo sacratissima generans hic noscit feminam illa est sine viro gravida verbum corde patris genitum ante saecula alvus matris gessit corporatum per tempora O mira genitura O stupenda nativitas O proles gloriosa humanata divinitas sic te nasciturum fili dei vates docti tuo spiritu dixerant sic te oriente laudes tibi cantant pacem terris angeli nuntiant elementa vultus exhilarant omnes sancti gaudentes jubilant salve clamando nosque salva deitas in personis trina simplex usia Sq Nativitas Domini

g02301

Christi hodierna pangimini omnes una caelica resonent clare camenas agmina nunc regis celebrando gratulanter nuptias lux nova jam terras illustrat veteres pellens tenebras reserat superna gratia diu clausa palatia felix mater et sola intacta aeterna puerpera jam nato stas gravida cum viri sis cubilis nescia omnis caterva nostra te rogat domina solvas ut nostra cuncta peccaminum vincula virgo sempiternae beata digna fuisti sola tollentem crimina intra uteri claustra portare qui gubernat omnia supera infera hunc sua laudant facta gaudendo bona qua vivunt super essentia nos humillima tuba damus debita poscentes ejus clementiam ut nostra praestans tempora nunc quieta det placida frui vita utilia donando famulis munera ac inter nos discrimina saeva solvens post funera derelictam sedem ducat mortis ac malorum ignaram ubi ad dexteram patris almam sedet conregnans coaeternus per omnia potenter cuncta disponendo cum eo saecla praesentia et futura beata justis donans omnibus praemia praeclara qua lux vere micat quae est salus aeterna et nostra gloria Sq Nativitas Domini

g02556

Christo nato regi magno totus orbis gaudeat Tp Nativitas Domini

g02577

Pacem bonis omnibus nuntiavit angelus refulsit pastoribus ... [?] Nativitas Domini

g02630

Caeleste organum hodie sonuit in terra | Ad partum virginis superum cecinit caterva | Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera | Vigilat pastorum cura vox auditur angelica | Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria | Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia | Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona | Non sunt absolute data differenter sunt prolata | Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa | Junguntur superis terrea ob hoc quidem laus est juncta sed decenter fit divisa | Gaude homo cum perpendis talia | Gaude caro facta verbi socia | Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia | Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia | Invenitur rex caelorum inter animalia | Arto jacet in praesepi rex qui cingit omnia | Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia | Ipsi nostra per te pia placeant servitia | Jam dicantur alia Sq Nativitas Domini

g02668

Populus qui ambulabat in tenebris* Ca Nativitas Domini

g02762

Alleluia Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David Al Nativitas Domini

g02832

Lectio Isaiae prophetae haec dicti dominus populus gentium (...) Gp/Ep Nativitas Domini

g02832.Tp1

Laudes deo dicam per saecula qui me plasmavit in manu dextera et reformavit cruce purpurea sanguine nati qui cunctos redemit ab ortu solis orbis per climata usque ad mundi partes occiduas in laude cuius clamores excitat lectio isaiae prophetae in qua christi lucida (...) Gp/Ep Nativitas Domini

Pages