Epiphania,8 | Cantus Index for Office and Mass

Epiphania,8

Epiphania,8

In week after Epiphany

Feast code: 
05010608

Chants related to the feast

Displaying 1 - 32 of 32 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

200087

Ad flumen Jordanis stabat beatus Joannes praecinctus est splendore baptizans -- salvatorem A Epiphania,8

200795

Clamabat Joannes ad dominum (...) A Epiphania,8

201638

Et intrantes domum invenerunt (...) A Epiphania,8

202379

In Bethleem Judae salvator (...) A Epiphania,8

202610

Interrogabat magos Herodes (...) A Epiphania,8

001284

Admoniti magi in somnis ab angelo per aliam viam reversi sunt in regionem suam A Epiphania,8 C DF L

203518

O qualem gloriam meruerunt (...) A Epiphania,8

003376

Interrogabat magos Herodes quod signum vidistis super natum regem stellam vidimus fulgentem cujus splendor illuminat mundum A Epiphania,8 F

206914

Adorate deum alleluia in monte sancto ejus alleluia A Epiphania,8

003568

Laetentur omnes populi quanta festivitatis gloria quia hodie sanctus sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est atque vocatus ad nuptias aqua vino mutavit hodie quinque milia hominum panibus quinque et duobus piscibus satiavit alleluia alleluia A Epiphania,8 E

004119

Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes alleluia alleluia A Epiphania,8 C F L

004128

Omnes nationes venient a longe portantes munera sua alleluia A Epiphania,8 C DF L

005023

Stella nobis visa est rex caelorum natus est venite adoremus A Epiphania,8 R

005024

Stella quam viderant magi antecedebat eos donec veniret supra ubi erat puer A Epiphania,8 C D L

005331

Venient ad te qui detrahebant tibi et adorabunt vestigia pedum tuorum A Epiphania,8 CGBE VHRDF L

005356

Venite omnes populi invisibile mysterium glorificemus quia creator omnium ipse processit ex virgine et verbum caro factum est ut liberaret orbem terrarum A Epiphania,8 L

005391

Videntes stellam magi gavisi sunt gaudio magno et intrantes domum obtulerunt domino aurum thus et myrrham A Epiphania,8 CGBEMVHRDFSL

a00094

Interrogabat magos Herodes quod signum vidistis super natum regem stellam vidimus fulgentem cujus claritas illuminat mundum ite quaerentes puerum ut ego veniens adorem eum A Epiphania,8

a00095

Laetentur omnes populi tantae festivitatis gaudio quia hodie novum sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie salvator mundi in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est hodie vocatus ad nuptias aquam vinum mutavit alleluia alleluia A Epiphania,8

a07052.Tp2

Lectio Ysaiae prophetae Ventura divina protulit noecia in voce prphetae | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET gloria Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | INvisibilis interminus | ET gloria ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra L Epiphania,8

a07052b

Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit L Epiphania,8

ah49389.2

Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit LECTIO Isaiae prophetae | Ventura divina protulit noecia in voce prophetica | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET GLORIA Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | Invisibilis interminus | ET GLORIA ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra L Epiphania,8

600466

Cum natus esset Jesus in Bethleem Judae in diebus Herodis regis ecce magi ad oriente venerunt Jerusalem dicentes ubi est qui natus est rex Judaeorum R Epiphania,8

600897

Fluminis impetus laetificat (...) R Epiphania,8

602345

Tribus miraculis hunc diem ornatum colimus hodie stella magos duxit ad praeceptum hodie unum ex qua factum est ad nuptias hodie Christus a Johanne baptizatus est R Epiphania,8

ah50273

Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitati sanctae | Quia mundi sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbras imaginis | Vi rationis cor signans angeli hominis | Ejus crystallum indurans hujus testam solidans | Tu fons benigne finis aeterne origo rerum clausula operum | Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus | Ut consors naturae humanae cor hominis non laedant tenebrae | Quem pater tunc per te pneumate voluit fecit fovit machinam informem enormem distinguis pingis speciem variam | Tibi corpus aptans ecclesiae palmites viti membra capiti sordentem marcentem tu fide mundas spiritu vegetas | Hanc flos stirpis Jesse unctus oleo ungis laetitiae | Septeno chrismate quod in Jordane columba intulit Noe | Hujus timoris vox super aquas ut mentes terreat fluctivagas | Vox in virtute est piestatis moralis regula grevitatis | Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia | Vox domini fortitudo cedros confringit in Libano | Vox scindit consilii flammas incendii voce intellectus movet cades desertum dominus | Vox de sapientia cervis dat pascua his quibus descendit deus homo ascendit gradibus | Pax mundi cordis Christe miserator noster egens lugens mitis pauper | Tu mali temptantis dimitte debita tu panis fac nos velle regnum patris | Te solem de stella ortum in ture auro murra monstrat stella gentium deum regem mortalium | In vinum converte aquam et legem in gratiam pro figura pro jugo tu hereditas. Sq Epiphania,8

600466a

Vidimus enim stellam ejus in oriente V Epiphania,8

600897a

Sanctificavit tabernaculum (...) V Epiphania,8

602345a

Peccata quae non de tulit nos aluendo sustulis V Epiphania,8

602345Pa

Natus sine semine ex virgine | Solus sine crimine ab homine | Mox in modico flumine | A servo deus hodie [M] Epiphania,8

g00600.Tp2

Regi regum nato potentissimi regis unigenito cui stella luxit ingens nos propheticas iteremus laudes pariter dicentes | REGES THARSIS Tp Epiphania,8

008248:04

Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium HV Epiphania,8