Dom. in Palmis | Cantus Index for Office and Mass

Dom. in Palmis

Dom. in Palmis

Palm Sunday

Feast code: 
07061000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 344 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

g00848k

Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob magnificate eum TcV Dom. in Palmis

a01484

In nomine enim Jesu omne genuflectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteantur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris A Dom. in Palmis

a01484a

Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen AV Dom. in Palmis

a01485

En rex venit mansuetus tibi Sion filia mystica humilis sedens super animalia quem venturum jam predixit lectio prophetica | Salve quem Jesum testatur plebs Hebraeorum obvia cum palmis tibi clamans verba salutis | Hic est qui te Edom venit tinctis bosra vestibus in stola sua formosus gradiens virtutibus non in equis bellicosus nec in altis curribus | Salve lux mundi rex regum gloria caeli cui manet imperium laus et decus hic et in aevum | Hic est ille qui ut agnus insons morti traditur mors mortis inferni morsu morte donans vivere ut quondam beati vates promserunt prophetice | Salve nostra salus pax vera redemptio virtus ultro qui mortis pro nobis jura subisti H Dom. in Palmis

a01491

Venite filii Evae venite ad filium Mariae ecce quomodo pendet quadrifida latronum in cruce D Dom. in Palmis

a01492

Quid in eo culpa D Dom. in Palmis

a01493

Nil pro veritate D Dom. in Palmis

a01494

Quare ergo in cruce quasi non sit rex gloriae splendor et decus Sion pulcherimae bonus suus pater nimia victus caritate D Dom. in Palmis

a01495

Sic voluit sic filium tradidit pro servus ingratis et perditis gracias deo soli D Dom. in Palmis

a01483a

Qui humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis V Dom. in Palmis

a01483

Fratres hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu A Dom. in Palmis

a01383

Palmae fuerunt in manibus sanctorum et magnum clamorem canebant salus deo nostro sedenti super throno et agno A Dom. in Palmis

g00848l

Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus TcV Dom. in Palmis

g00848m

Populo qui nascetur quem fecit dominus TcV Dom. in Palmis

001852.1

Collegerunt pontifices et pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum A Dom. in Palmis

001852b

Ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem AV Dom. in Palmis

001852a.1

Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens AV Dom. in Palmis

001852a.2

Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes AV Dom. in Palmis

001852a.3

Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes AV Dom. in Palmis

004415.2

Pueri Hebraeorum collentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

a01496

Ave rex noster tu solus nostros miseratus errores patri obediens ductus es ad crucem mansuetus ut ovis ad occisionem tibi gloria tibi gloriosum hosanna tibi triumphus et victoria tibi summa laudis et honoris corona A Dom. in Palmis

001437.2

Ante quinque dies sollemnitatis paschae quando venit dominus in civitate Jerusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portantes ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

a01744

Veniente domino Jesu Jerosolimam commota est civitas obviam regis humili prophetam dicente filia Sion noli timere quia rex tuus mansuetus tibi veniet sedens supra pullum asine in magno misterio sed hebreorurn pueri precidebant ramos ferentes palmarurn et olivarum mittentes in via cum Iaudibus osanna benedictus qui venit in nomine domini osanna A Dom. in Palmis

008310:01.1

Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor HV Dom. in Palmis

008310:01.2

Cui puerile decus prompsit hosanna pium HV Dom. in Palmis

008310:02.1

Israel es tu rex Davidis et inclyta proles HV Dom. in Palmis

008310:02.2

Nomine qui in domini rex benedicte venis HV Dom. in Palmis

008310:03.1

Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis HV Dom. in Palmis

008310:03.2

Et mortalis homo et cuncta creata simul HV Dom. in Palmis

008310:04.1

Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit HV Dom. in Palmis

008310:04.2

Cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi HV Dom. in Palmis

008310:01

Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium HV Dom. in Palmis

a02440

Accedens Judas discipulus intacto pane porrexit ad Domino et cum gustasset exivit continuo Tp Dom. in Palmis

a02439

Invidiosi Judaeorum principes querentes locum ut Jesum ceciderent falsus dicentes acusantes Dominum et ipse invocabat patrem dicentes Tp Dom. in Palmis

a01745

Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem ad implere legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant in tonabila hymnum novum dicentes Hosanna in altissimis Deus A Dom. in Palmis

a01746

Via justorum recta facta est iter sanctorum preparatum est ut ambulent de virtute in virtute ibi videbitur deus dorum in sion dominus dominantium et rex regum in milibus milium de caelo descendens prophetantibus prophetis ut gentium insulis laudis divinis in floribus fidei stantes publicas vias florentium cantantes domino et dicentes osanna filio david benedictus qui venit in nomine domini rex Israel A Dom. in Palmis

a01747

Hosanna filio David Leo de tribu Juda radix Jesse qui in adventu primo humilis venisti cum ipse sis justus quem Judei occiderunt dormiens in cruce sicut catulus leonis tercia die refurgens dicunt tibi tribus et populus o rex gentium salvator generis humani hosanna in altissimis quia tu es judex et rex A Dom. in Palmis

a01748

Cum introiret dominus in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans ad passionem ut ad impleret legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant cum leticia et exultatione Hosanna benedictus qui venit in nomine domini regnum patris nostri David Hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

a02430

Dum appropinquaret Jesus ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis A Dom. in Palmis

a02431

Ante sex dies passionis suae occurrerunt ei pueri hebreorum et in manibus portabant ramos olivae et clamabant voce magna dicentes osanna in excelsis A Dom. in Palmis

008343:08.1

Ramos virentes sumpserat palma recisos tenera exsulta dicens filia Sion matris es jubila HV Dom. in Palmis

008343:12.1

Nos ergo tui famuli curramus omnem obviam preces postamus mente canamus gloria HV Dom. in Palmis

008310:05.1

Hi tibi passuro solvebant munia laudis HV Dom. in Palmis

830433

Jam surgit hora tertia qua Christus ascendit crucem nil insolens mens cogitet intendat affectum precis H Dom. in Palmis

g00844

Cumque audisset populus quod Jesus veniret Jerosolymam exierunt obviam ei V Dom. in Palmis

g00845

Domine ne longe facias auxilium tuum a me ad defensionem meam aspice libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam In Dom. in Palmis

g00846

Tenuisti manum dexteram meam in voluntate tua deduxisti me et cum gloria assumpsisti me Gr Dom. in Palmis

g00848

Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti Tc Dom. in Palmis

g00862

Improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit consolantem me quaesivi et non inveni et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto Of Dom. in Palmis

g00863

Pater si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua Cm Dom. in Palmis

001983.1

Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pariter dicentes hic est qui venturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt hic est rex Israel et Emmanuel genus David et mundi salvator noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens supra pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos A Dom. in Palmis

203956.1

Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha at Jesus dixit eis ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dixit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis dominus et paraverunt pascha A Dom. in Palmis

g00840

Lauda Jerusalem Dominum lauda Deum tuum Sion Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te Qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo ejus Qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit Mittit crystallum suam sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquae Qui annuntiat verbum suum Jacob justitias et judicia sua Israel Non fecit taliter omni nationi et judicia sua non manifestavit eis Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum Amen PS Dom. in Palmis

004415.1

Pueri Hebraeorum portantes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

a00003

Fulgentibus palmis prosternimur advenienti domino et victori triumphanti digne dant obsequia filium dei olim gentes praedicant et in laude Christi voces tonant per nubila hosanna A Dom. in Palmis

830433a

Qui corde Christum suscipit innoxium sensum gerit votisque praestat sedulis sanctum mereri spiritum HV Dom. in Palmis

830433b

Haec hora quae finem dedit diro veterno crimini mortisque regnum diluit culpamque ab aevo sustulit HV Dom. in Palmis

830433c

Hinc jam beata tempora Christi coepere gratiam fide replevit veritas totum per orbem ecclesias HV Dom. in Palmis

830433d

Celso triumphi vertice matri loquebatur suae en filius mater tuus apostole en mater tua HV Dom. in Palmis

830433e

Praetenta nuptae foedera alto docens mysterio ne virginis partus sacer matris pudorem laederet HV Dom. in Palmis

830433f

Cui fidem caelestibus Jesus dedit miraculis nec credidit plebs impia qui credidit salvus erit HV Dom. in Palmis

830433g

Nos credimus natum deum partumque virginis sacrae peccata qui mundi tulit ad dexteram sedens patris HV Dom. in Palmis

830433h

Gloria tibi domine ... HV Dom. in Palmis

g00862a

Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam OfV Dom. in Palmis

g00862b

Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum OfV Dom. in Palmis

g00862c

Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae OfV Dom. in Palmis

g00848b

Deus meus clamabo per diem nec exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi TcV Dom. in Palmis

g00848c

Tu autem in sancto habitas laus Israel TcV Dom. in Palmis

g00848d

In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos TcV Dom. in Palmis

g00848e

Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi TcV Dom. in Palmis

g00848f

Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis TcV Dom. in Palmis

g00848g

Omnes qui videbant me aspernabantur me locuti sunt labiis et moverunt caput TcV Dom. in Palmis

g00848h

Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum TcV Dom. in Palmis

g00848i

Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem TcV Dom. in Palmis

g00848a

Longe a salute mea verba delictorum meorum TcV Dom. in Palmis

g00863b

Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo CmV Dom. in Palmis

g00863a

Deus deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum CmV Dom. in Palmis

007566a.1

Intende animae meae et libera eam V Dom. in Palmis

007566.1

Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam ne avertas faciem tuam a me quoniam tribulor velociter exaudi me R Dom. in Palmis

005256.1

Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabat domino benedictus qui venit in nomine domini A Dom. in Palmis

a01108

Cum audisset populus quia Jesus venit Jerosolymam exierunt obviam ei plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii ramos de arboribus staernebant et clamabant hosanna filio david benedictus qui venit in nomine domini R Dom. in Palmis

a01108a

Turba autem quam precedebant et quam sequebantur voce magna clamabat V Dom. in Palmis

001976.1

Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod e contra vos est et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes et adduxerunt ad Jesum et imposuerunt sibi vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David A Dom. in Palmis

g00845c.1

Deus deus meus respice in me quare me derelinquisti InV Dom. in Palmis

g00845c

Deus deus meus respice in me quare me derelinquisti longe a salute mea verba delictorum meorum InV Dom. in Palmis

g00848j

Libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam TcV Dom. in Palmis

h02727a

Deus deorum dominus * ANTV Dom. in Palmis

h03527

In umbra alarum tuarum speramus deus donec transeat a nobis iniquitas ANT Dom. in Palmis

g00845c.2

Deus deus meus respice in me quare me derelinquisti longe a salute mea InV Dom. in Palmis

g00863a.1

Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea CmV Dom. in Palmis

h04144

Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium ANT Dom. in Palmis

h04144a

Afferte domino * ANTV Dom. in Palmis

h04144b

Edent pauperes et saturabuntur * ANTV Dom. in Palmis

008343:01

Magnum salutis gaudium laetetur omne saeculum Jesus redemptor gentium sanavit orbem languidum HV Dom. in Palmis

g00845.Tp06

Intonant ecce per aera voces placidae mihi laudes canentes o pater meus o gloria mea DOMINE NE LONGE Tp Dom. in Palmis

h03460

Hoc est oleum odoriferum suavitatis cinnamoni et in storacis sanctificationis suae et oleum olivae comixtum ungentum sanctum erit unctio ista unde ungentur tabernacula et omnia vasa sancta domini ANT Dom. in Palmis

h03454a

Uxor tua sicut * ANTV Dom. in Palmis

h03454

Hii sunt filii sicut novella plantationis stabilita a juventute sua iste filiae composite circum ornate ut similitudo templi ANT Dom. in Palmis

h03129

Egredere in occursum pharaonis et noli timere angelus domini praecedet te hoc erit signum tibi quoniam dominus dilexit te ANT Dom. in Palmis

h03129a

Dominus custodiat te * ANTV Dom. in Palmis

Pages