Corporis Christi | Cantus Index for Office and Mass

Corporis Christi

Corporis Christi

Corpus Christi (also "Blessed Sacrament")

Feast code: 
09015000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 352 chants
Cantus ID Full text Genresort descending Feast

a00489

Faciet dominus exercituum omnibus populis in monte Sion convivium pingvium convivium vindemiae pingvium medullatorum vindemiae defaectae A Corporis Christi

205295

Visibilis creaturae in carnis et sanguinis ejus ineffabili spiritus sanctificatione transfert sacramentum A Corporis Christi

200020

A fructu frumenti et vini multiplicati fideles in pace Christi requiescunt A Corporis Christi

201674

Ex altari tuo domine Christum sumimus in quem cor et caro nostra exsultavit A Corporis Christi

203126

Miserator dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium A Corporis Christi

204118

Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo manna absconditum alleluia A Corporis Christi

a00680

Laudate nomen domini cuncti fideles qui ex hoc mundo transiturus ad patrem nobis sui pretiosi corporis et sanguinis suave memoriale reliquit A Corporis Christi

a00484

Numquid poterit deus parare mensam in deserto numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo A Corporis Christi

204797

Suo Christus sanguine nos lavat cottidie cum ejus beatae passionis cottidie renovatur alleluia A Corporis Christi

201271

Discipulis competentem conscribens hereditatem sui memoria commendavit inquiens hoc facite in mei commemorationem A Corporis Christi

a00658

Miserator et misericors dominus replet in bonis desiderium tuum A Corporis Christi

202896

Laudetur dei potentia in (...) A Corporis Christi

203734

Ore vero spiritali Christum manducamus si pro nobis ipsum passum mente recordamus fideliter et vitiis si nos cruciamus A Corporis Christi

a00673

Mane nobiscum domine quoniam advesperascit ut per te nostrum viaticum perducamur ad diem claritatis aeternae A Corporis Christi

204347

Sacramentum pietatis huic mundo creditum aliena specie licet occultatum verumtamen veritate est administratum A Corporis Christi

206339

Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum alleluia A Corporis Christi

a00507

Comede fili mi mel quia bonum es et favum dulcissimum gutturi tuo mel invenisti comede quod sufficit tibi A Corporis Christi

200779

Christus artificio misericordiae indutam carne divinitatem atque dulcissimam Christi praesentiam devotissime honorificemus A Corporis Christi

202272

Hostia quae consecratur in (...) A Corporis Christi

a01124

Benignitatem fecit dominus et terra nostra dedit fructum suum A Corporis Christi

203492

O panis vitae veneranda refectio rite ens caro sincera verbum patris hostia vera nosmet inhaerere tibi fac deus et homo vere atque tui Jesu pie nos ale corporis esu A Corporis Christi

a01404

Parasti cibum justorum domine nam dulcis est praeparatio tua qua replentur fideles animae A Corporis Christi

204127

Qui pacem ponit fines ecclesiae frumenti adipe satiat nos dominus A Corporis Christi

a00490

Tulit mane haedum de capris et libamina et posuit supra petram offerrens domino qui facit mirabilia cum ascenderet flamma altaris in caelum angelus domini pariter in flamma ascendit A Corporis Christi

205438

Sacerdotes dei incensum et panes offerunt deo alleluia A Corporis Christi

200100

Ad sacrum convivium in quo Chrtistus summitur recolitur memoria passionis ejus mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur A Corporis Christi

a00653

Magnificat dei patris virginisque matris unigenitum chorus cunctorum fidelium quibus in peregrinatione praesenti ad suorum cordium consolationem sub specie panis et vini dedit pretiosum corporis et sanguinis sacramentum A Corporis Christi

201878

Fructum salutiferum gustandum dedit dominus mortis suae tempore A Corporis Christi

203203

Mysterii veritatem filius astrixit quem audire deus pater nobis indulsit in quo sibi complacere manifestavit eum esse quem genuit dum declaravit A Corporis Christi

a00668

Benedictus sit creator et redemptor fidelium qui memor testamenti sui sancti quo promiserat daturum se nobis visitavit nos oriens exalto et in cruce moriturus pro nobis reliquit pignus amoris immensi donans nobis sui corpis et sanguinis pretiosissimum sacramentum A Corporis Christi

a00485

Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est A Corporis Christi

204928

Totum Christus se nobis exhibet in cibum ut sicut divinitus nos reficit quem corde gustamus ita nos humanitus reficiat quem nos ore manducamus A Corporis Christi

201383

Dominus Jesus Christus mundi decus honor salus spes et gloria caritatis arte provida pigmenta composuit quibus lethargicam mentem renovatam cottidie suae salutis memoria propelleret qui edentulam plebem quae verbum antiquam et aeternum principium quasi solidum cibum ruminare non poterat hoc praedulcissimo confecto liquamine in panis et vini sacramento consuefecit sorbilare A Corporis Christi

a00659

Educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis A Corporis Christi

203069

Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum enim erat sacerdos Dei summus benedixit Abrahae et ait benedictus Abraham Deo excelso qui creavit caelum et terram A Corporis Christi

203757

Panem angelorum manducavit homo et qui secundum animam cibum divinitatis accipimus secundum carnem cibum humanitatis sumamus quia sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus A Corporis Christi

a00674

Recedant legis vetera dum nova superveniunt nam pro manna dato patribus in deserto Christus nobis sub specie panis proprium corpus dedit A Corporis Christi

204351

Sacri ministerio sacrificii ejus caro in populi partitur salutem et sanguis interiori hausti sanctificationem operatur A Corporis Christi

a00508

Venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac avdite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra A Corporis Christi

200780

Christus enim est salubris animarum refectio resonet vox laudis omnium jubilo A Corporis Christi

202336

Illa nobis exspectamus in quibus est veritas in quibus est perfectio ut videre valeamus Christi virtutem et gloriam in caelestibus A Corporis Christi

a01125

Memor Christus dominus scientium eum frumento et vino stabilivit eos A Corporis Christi

203554

O quam suavis est domine spiritus tuus qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares pane suavissimo de caelo praestito esurientes reples bonis fastidiosos divites dimittens manes A Corporis Christi

a00669

In mundi primordiis homo primus mortis escam suis posteris propinavit sed secundus qui de caelo venit mundis cor de se tribuit escam vitae A Corporis Christi

204137

Qui semel in seipso cruce immolatus animo sollemnio pati memoratus semper regnans vere cottidie est litatus A Corporis Christi

a00491

Erit quasi oliva gloria ejus et odor ejus ut Libani convertentur sedentes in umbra ejus vivent tritico A Corporis Christi

205603

Aspersus est sanguis ejus (...) A Corporis Christi

200280

Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de caelo praestitisti eis alleluia A Corporis Christi

201918

Gaudeamus omnes fideles (...) A Corporis Christi

a00661

Lauda Jerusalem cum canticis salvatorem qui pacem ponit fines tuos et adipe frumenti saciat nos A Corporis Christi

203339

Nulla nobis memoria erit necessaria cum in ejus visione oblivio nulla poterit intercidere A Corporis Christi

a01392

O panis vitae natus de Virgine qui te pura mente sumentibus vitam gratiae donas in via da nobis in patria vitam gloriae sempiternae A Corporis Christi

a00486

De fructu operum tuorum satiabitur terra ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet A Corporis Christi

205084

Ut sic de visibilibus ad invisibilia de temporalibus ad aeterna de terrenis ad caelestia de humanis ad divina nos transferrat A Corporis Christi

a00646

Confitemini domino quoniam bonus qui timentibus se liberatis de aegyptiaca servitute dat escam omnis saporis suavitatem habentem A Corporis Christi

201384

Dominus Jesus Christus sine vulnere cottidie sacrificantes mortales in terra praestitit caelesti suo fungi ministerio A Corporis Christi

a00905

Jesus in cujus anima digne sumptus inhabitat fugat mala dat optima virtutibus nobilitat A Corporis Christi

203078

Memor sit dominus sacrificii nostri et holocaustum nostrum pinguae fiat A Corporis Christi

a01387

Novus Abel Christus hostiam gratam pro nobis offerens Deo Patri novum predicavit in suo sanguine testamentum A Corporis Christi

203759

Panis vitae panis angelorum Jesu Christe vera mundi vita qui semper nos reficis et vitae numquam deficis nos ab omni sana languore ut te nostro viatico in terra recreati te ore plenissimo manducemus in aeternum A Corporis Christi

a00675

Figuram agni typici terminat verus agnus dum pro nostrae viae solatio sub panis azymi specie nobis datur A Corporis Christi

204546

Sanguis ejus non infidelium manibus ad ipsorum percipiem funditur sed cottidie fidelium suam ore sumitur in salutem A Corporis Christi

002594

Ego sum panis vivus qui de caelo descendi dicit dominus si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum alleluia A Corporis Christi

200786

Cibavit nos dominus ex adipe frumenti et de petra melle saturavit nos A Corporis Christi

202503

In voce exsultationis resonent epulantes in mensa domini A Corporis Christi

a01126

Dominus in Sion magnus Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus A Corporis Christi

203564

O quarum suavis est domine (...) A Corporis Christi

a00670

Gustate cuncti fideles quam dulcis est dominus nobis corpus suum hora teria crucifixum pro mundi salute in salvificum cibum tribuens in altari omnes ipsum adoremus qui venit salvare nos A Corporis Christi

204306

Rex sedet in cena turba (...) A Corporis Christi

a00862

Haec dona melliflua morbos curant animae sunt salus perpetua et vigor pacis intime A Corporis Christi

a00492

Quid enim bonum ejus est et quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines A Corporis Christi

205604

Immolabo hostiam jubilationis (...) A Corporis Christi

200291

Animarum cibus dei sapientia nobis carnem assumptus proposuit in edullium ut per cibum humanitatis invitaret ad gustum divinitatis A Corporis Christi

202089

Haec igitur singularis victima Christi mortis est recordatio scelerum nostrorum expurgatio cunctorumque fidelium devotio et aeternae vitae adeptio A Corporis Christi

203341

Nullum in sacrificiis majus (...) A Corporis Christi

a00487

Faciens mensam de lignis sethim et in aurabis eam auro purissimo et pones super eam panem propositionis in conspectu meo semper A Corporis Christi

205166

Verus deus verus homo semel in cruce pependit se patri redemptionis hostiam efficacem offerrens semper tamen invisibiliter est in mysterio non passus sed quasi pati representatus A Corporis Christi

a00647

Super flumina dulcedinis hujus suavissimi sacramenti in hac terra aliena caelestem Jerusalem speculantes hymnum cantemus domino de canticis Sion A Corporis Christi

201487

Ecce vobiscum sum omnibus diebus ad consummationem mundi alleluia A Corporis Christi

203080

Memoria mea in generatione saeculorum qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient alleluia A Corporis Christi

a01388

Introducens Joseph domum fratres suos instruxit convivium et apposito pane comedit et bibt cum eis A Corporis Christi

203765

Paratur nobis mensa domini adversus omnes qui tribulant nos A Corporis Christi

a00676

Sibi nos incorporat panis vite si mente pura fide firma et caritate perfecta in ejus similitudinem transformemur A Corporis Christi

204549

Sapientia aedificavit sibi domum miscuit vinum et posuit mensam alleluia A Corporis Christi

200833

Communione calicis quo deus ipse sumitur non vitulorum sanguine congregavit nos dominus A Corporis Christi

a00864

Adjutor in periculis Jesu muni in extremis nos tuae carnis epulis jungens civibus supremis A Corporis Christi

202624

Introibo ad altare dei sumam Christum qui renovat juventutem meam A Corporis Christi

a00665

Laudet devote dominum praesens chorus qui in suae passionis perennem memoriam seipsum praebet in cibum populo appropinquanti sibi A Corporis Christi

203576

O sacrum convivium in quo Christus sumitur recolitur memoria passionis ejus mens impletur gratia et futurae gloriae pignus datur alleluia A Corporis Christi

a00671

O lux meridiana illuminans omnia irradia corda nostra ad tanti sacramenti mysteria cognoscenda A Corporis Christi

204335

Sacerdos in aeternum Christus dominus secundum ordinem Melchisedech panem et vinum obtulit A Corporis Christi

a00863

Caro cibus sanguis potus sunt dona veri medici quibus curatur egrotus si digne studet refici A Corporis Christi

a00493

Omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequente eos petra petra autem erat Christus alleluia A Corporis Christi

205605

Lavabo inter innocentes manus (...) A Corporis Christi

200692

Boni vident boni gustant quod (...) A Corporis Christi

202153

Hic est ibi vera sufficiens et semper necessaria quia hic est ibidem verus Christus potens est ad omnia A Corporis Christi

203451

O gustu delectabilis o panis (...) A Corporis Christi

a00488

Sacerdotes sancti erunt deo suo et non pollvent nomen ejus incensum enim domini et panes deo offerunt et ideo sancti erunt A Corporis Christi

205202

Vincenti dabo manna absconditum et nomen novum alleluia A Corporis Christi

a00651

Confitebor tibi domine in toto corde meo qui exsistens panis in te multiplicas in anima te digne sumentis virtutem A Corporis Christi

Pages