|
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam deo qui a venerunt nuptiae agni et uxor ejus praeparavit se beati qui ad cenam nuptiarum ejus vocati sunt |
R |
Corporis Christi |
|
|
Ahasverus pro conjunctione et nuptiis Esther per magnificum convivium praeparavit |
V |
Corporis Christi |
|
|
Laudet devote dominum praesens chorus qui in suae passionis perennem memoriam seipsum praebet in cibum populo appropinquanti sibi |
A |
Corporis Christi |
|
|
Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus escam dedit timentibus se alleluia |
R |
Corporis Christi |
|
|
Escam dedit timentibus se |
V |
Corporis Christi |
|
|
In divinis operibus nulla res sic mirabilis nam nos cibat iste cibus manens indivisibilis |
H |
Corporis Christi |
|
|
Sumunt omnes et singuli semperque tota sumitur veritas hujus pabuli quod sumptum non consumitur |
HV |
Corporis Christi |
|
|
Jesus nascens se socium convescens in edulium pendens dedit in pretium se regnans dat in praemium |
HV |
Corporis Christi |
|
|
O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium |
HV |
Corporis Christi |
|
|
Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria amen |
HV |
Corporis Christi |
|
|
Benedictus sit creator et redemptor fidelium qui memor testamenti sui sancti quo promiserat daturum se nobis visitavit nos oriens exalto et in cruce moriturus pro nobis reliquit pignus amoris immensi donans nobis sui corpis et sanguinis pretiosissimum sacramentum |
A |
Corporis Christi |
|
|
In mundi primordiis homo primus mortis escam suis posteris propinavit sed secundus qui de caelo venit mundis corde se tribuit escam vitae |
A |
Corporis Christi |
|
|
Gustate cuncti fideles quam dulcis est dominus nobis corpus suum hora teria crucifixum pro mundi salute in salvificum cibum tribuens in altari omnes ipsum adoremus qui venit salvare nos |
A |
Corporis Christi |
|
|
O lux meridiana illuminans omnia irradia corda nostra ad tanti sacramenti mysteria cognoscenda |
A |
Corporis Christi |
|
|
O pastor bone qui relictis nonaginta novem ovibus in deserto ad gregem ovem perditam reporrasti pasce nos tui sacri corporis alimento |
A |
Corporis Christi |
|
|
Mane nobiscum domine quoniam advesperascit ut per te nostrum viaticum perducamur ad diem claritatis aeternae |
A |
Corporis Christi |
|
|
Recedant legis vetera dum nova superveniunt nam pro manna dato patribus in deserto Christus nobis sub specie panis proprium corpus dedit |
A |
Corporis Christi |
|
|
Figuram agni typici terminat verus agnus dum pro nostrae viae solatio sub panis azymi specie nobis datur |
A |
Corporis Christi |
|
|
Sibi nos incorporat panis vite si mente pura fide firma et caritate perfecta in ejus similitudinem transformemur |
A |
Corporis Christi |
|
|
O sacramentum pietatis o signum unitatis o vinculum caritatis nos in via reficiens sub aliena specie post praesentis vitae cursum refice nos in patria jam revelata facie fine specie media alleluia |
A |
Corporis Christi |
|
|
Laudate nomen domini cuncti fideles qui ex hoc mundo transiturus ad patrem nobis sui pretiosi corporis et sanguinis suave memoriale reliquit |
A |
Corporis Christi |
|
|
Inpinguasti in oleo caput meum R. et calix meus inebrians quam praeclarus est
|
W |
Corporis Christi |
|
|
Haec dona melliflua morbos curant animae sunt salus perpetua et vigor pacis intimae |
A |
Corporis Christi |
|
|
Caro cibus sanguis potus sunt dona veri medici quibus curatur egrotus si digne studet refici |
A |
Corporis Christi |
|
|
Adjutor in periculis Jesu muni in extremis nos tuae carnis epulis jungens civibus supremis |
A |
Corporis Christi |
|
|
Christus lux indeficiens cibat nos carne dulciter et potat nos reficiens suo sanguine pariter |
H |
Corporis Christi |
|
|
Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane quem ego dedero vivet in me in aeternum |
R |
Corporis Christi |
|
|
Et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita |
V |
Corporis Christi |
|
|
Jesus in cujus anima digne sumptus inhabitat fugat mala dat optima virtutibus nobilitat |
A |
Corporis Christi |
|
|
Venerandum sacramentum divinae eucharistiae est justorum nutrimentum pax et salus ecclesiae debilium firmamentum et donum indulgentiae |
R |
Corporis Christi |
|
|
Contra hostes munimentum est et sanitas languentum |
V |
Corporis Christi |
|
|
Qui edunt me adhuc esurient |
R |
Corporis Christi |
|
|
Et qui bibunt me adhuc sicient |
V |
Corporis Christi |
|
|
Caro mea vere est cibus R. Et sanguis meus vere est potus |
W |
Corporis Christi |
|
|
Tělo mé jest (...) R. A krev má jest (...) |
W |
Corporis Christi |
|
|
Pluit illis manna ad manducandum R. Et panem caeli dedit eis |
W |
Corporis Christi |
|
|
Venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis |
I |
Corporis Christi |
|
|
Benignitatem fecit dominus et terra nostra dedit fructum suum |
A |
Corporis Christi |
|
|
Memor Christus dominus scientium eum frumento et vino stabilivit eos |
A |
Corporis Christi |
|
|
Dominus in Sion magnus Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus |
A |
Corporis Christi |
|
|
Novus Abel Christus hostiam gratam pro nobis offerens Deo Patri novum predicavit in suo sanguine testamentum |
A |
Corporis Christi |
|
|
Introducens Joseph domum fratres suos instruxit convivium et apposito pane comedit et bibit cum eis |
A |
Corporis Christi |
|
|
Misericors et misericors Dominus R. Escam dedit timentibus se |
W |
Corporis Christi |
|
|
Panis iste verus est R. Qui de caelo descendit |
R |
Corporis Christi |
|
|
Et dat vitam mundo R. Qui ... |
V |
Corporis Christi |
|
|
O panis vitae natus de Virgine qui te pura mente sumentibus vitam gratiae donas in via da nobis in patria vitam gloriae sempiternae |
A |
Corporis Christi |
|
|
Gustate et videte quoniam suavis est dominus et ideo beatus vir qui sperat in eo |
A |
Corporis Christi |
|
|
Parasti cibum justorum domine nam dulcis est praeparatio tua qua replentur fideles animae |
A |
Corporis Christi |
|
|
Sicut novellae olivarum ecclesiae filii R. Sunt in circuitu |
W |
Corporis Christi |
|
|
Sicut novellae olivarum ecclesiae filii |
R |
Corporis Christi |
|
|
sunt in circuitu mensae domini |
V |
Corporis Christi |
|
|
O salvatoris magna clementia nec minus mira ejus potentia de panis et vini mera essentia carnis suae fit ver substantia |
R |
Corporis Christi |
|
|
Talis edulii degustata suavitas probat ergo nos ejus quanta sit benignitas |
V |
Corporis Christi |
|
|
Gaude felix mater ecclesia novae laudis agens sollemnia tota mentis plaude laetitia redemptoris laudans magnalia inter quae cuncta plus considera mira quae fecit in cena opera |
A |
Corporis Christi |
|
|
Assunt dominicae mensae deliciae plaudunt ecclesiae cantu laetitiae |
I |
Corporis Christi |
|
|
Mundos vocans ad suas epulas hora caene detestans crapulas suam Jesus dat carnem ferculum cruorem poculum |
R |
Corporis Christi |
|
|
Digna sane et munda vita requiritur ubi esca tam sancta mandi praecipitur |
V |
Corporis Christi |
|
|
Data mundo pro mundi gloria mira sunt Christi beneficia morbos mortem et vitia fugat sumpta eucharistia |
R |
Corporis Christi |
|
|
Vitam justis confert edulium malis mortem confert et judicium |
V |
Corporis Christi |
|
|
Verbum vitae immensa loquitur a se ipso panis conficitur confectus sic Jesus sumitur salus hinc nascitur |
R |
Corporis Christi |
|
|
Post in mortem a fratre traditus surgens vivit illaesus penitus |
V |
Corporis Christi |
|
|
Paupertatis incedens semita cuncta mundi detestans crimina dignus est frui Christi hostia inter poli locandus agmina |
R |
Corporis Christi |
|
|
Nocte agnus legalis manditur umbra culpae Christi luce pellitur |
V |
Corporis Christi |
|
|
Panis descendens caelitus mentis supplet inopiam vitamque reddens penitus dat gratiarum copia |
R |
Corporis Christi |
|
|
Signo crucis de panis materia virtuteque verbi fit eucharistia |
V |
Corporis Christi |
|
|
Granum florens in fertili agro ventris virginei sacro satum spiramine poenae tritum gravamine pro amoris signaculo fit panis in caenaculo |
R |
Corporis Christi |
|
|
Flos et pulcher puris aspectibus panis sanus mundis affectibus |
V |
Corporis Christi |
|
|
Felix caro de cujus epulo tanta salus redundat saeculo sanguinem propinans populo vitali poculo |
R |
Corporis Christi |
|
|
Ex ubertate gratiae tales dantur deliciae |
V |
Corporis Christi |
|
|
Ascendentem Christum de hac miseria prosequamur per sancta desideria vadit orare pro nobis in patria manens pascit nos eucharistia |
R |
Corporis Christi |
|
|
Per quem tale nobis datum est promissum vado semper mansurus vobiscum |
V |
Corporis Christi |
|
|
Memor fuit testamenti dominus rex gloriae se dat escam sacramenti dignus ut aporiae mors purgetur et necetur vita zyma scoriae |
R |
Corporis Christi |
|
|
Et nunc rerum facie gerimus per Jesum ipsum mentis acie vitae scimus esum |
V |
Corporis Christi |
|
|
Vere Joseph tunica mire polymita passione punica nobis redimita hac vestimur unica nunc et poli vita |
R |
Corporis Christi |
|
|
Summe pater gloriae corpus tui nati vestis est munditiae qua sumus renati |
V |
Corporis Christi |
|
|
Vive panis qui divisus tamen non divideris qui cum sancto spiritu et patre unum crederis in te uni per te muni quos uno pane reficis |
R |
Corporis Christi |
|
|
Quod in nobis habitas verbum caro factum ex Maria nasceris quae viri nescit tactum |
V |
Corporis Christi |
|
|
O spem miram quam dat Jesus suis largus famulis olim caesus nunc illaesus cum ministris angelis vivus manet quamvis esus hic in tabernaculis |
R |
Corporis Christi |
|
|
Invitati festinemus ad tanti regis praesentiam et pro datis nobis gratis sibi reddamus gloriam |
V |
Corporis Christi |
|
|
Quando sumunt dominus hic unus ibi mille quantum turba plurimum tantum sumit ille |
A |
Corporis Christi |
|
|
Hostiarum cumulus multarum dum sacratur non sub formis pluribus Christus multiplicatur |
A |
Corporis Christi |
|
|
Effectu sumunt vario impius et justus in primo mors in alio est vitalis gustus |
A |
Corporis Christi |
|
|
Masticatur dominus nec dilaniatur semper manet solidus cum species frangatur |
A |
Corporis Christi |
|
|
Benedictus salvator hominum ipsis salutare dans epulum corpus suum ministrat ferculum |
A |
Corporis Christi |
|
|
Panis novus et caelitus missus in fine saeculi aeterni filius est cibus suavitatis |
A |
Corporis Christi |
|
|
Hic a sacerdotibus dum missa celebratur in eorum manibus transubstantiatur |
A |
Corporis Christi |
|
|
Hoc sacramentum dominus instituit in cena cui sedit cominus turba duodena |
A |
Corporis Christi |
|
|
Sub legis dei regula mens justa sit et sedula saginata dulcedine Christi carne et sanguine |
A |
Corporis Christi |
|
|
Magnificent animae fideles Christum dominum qui justis famelicis sacrum dat convivium dimittens inanes divites gerentes hinc fastidium |
A |
Corporis Christi |
|
|
Corpus Christi venerabile venite adoremus |
I |
Corporis Christi |
|
|
Vere digna hostia deus corpus et anima natura duplex substantia trina persona unica |
A |
Corporis Christi |
|
|
O panis eucharistiae cibus suavitatis pius dator veniae culpas laxa gratis panis et concordiae donis confirmatis sine fac miseriae nos junge beatis |
A |
Corporis Christi |
|
|
Accipite et comedite hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur dicit dominus |
A |
Corporis Christi |
|
|
Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine |
A |
Corporis Christi |
|
|
Panem angelorum manducavit homo R. Omne delectamentum in se habentem |
W |
Corporis Christi |
|
|
Cibavit illos ex adipe frumenti |
R |
Corporis Christi |
|
|
Omne delectamentum in se habentem |
V |
Corporis Christi |
|
|
Panem angelorum manducavit homo |
R |
Corporis Christi |
|
|
Omne delectamentum in se habentem |
V |
Corporis Christi |
|
|
Cibavit illos dominus ex adipe frumenti |
R |
Corporis Christi |
|