Dominica in estate | Cantus Index for Office and Mass

Dominica in estate

Dominica in estate

Sundays in summer

Feast code: 
10001000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 25 of 25 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001591

Beati qui in lege tua jugiter meditantur domine beati qui in te confidentes tibi serviunt in timore de monte sancto tuo nos clemens exaudi nec nos arguas in die furoris tui A Dominica in estate

002771

Exaudi nos in die qua invocaverimus nomen tuum domine A Dominica in estate

003205

In aeternum tu nos serva oculos nostros illumina viam pacis agnoscere teque tremendum invocare qui glorificas omnes te domine timentes A Dominica in estate

003314

Inclina aurem tuam domine et exaudi nos qui salvos facis sperantes in te A Dominica in estate

003604

Legis tuae domine testimonium nos converte ut tuis illuminati doctrinis a nostris mundemur occultis et ab alienis A Dominica in estate

004369

Praeveni nos domine caelesti benedictione ut in tua virtute laetantes et in tua pietate sperantes mereamur consequi promissa beatae immortalitatis gloria A Dominica in estate

004494

Qui salvos facis rectos corde cujus nomen admirabile de porta mortis nos erue quia confidimus in te domine A Dominica in estate

005182

Tribue nobis domine intellectum tibi benedicendi ut mereamur adimpleri laetitia vultus tui A Dominica in estate

005464

Virtus nostra domine deus vera lux aeterna salus esto refugium nobis in die nostrae afflictionis A Dominica in estate

008297

Ecce jam noctis tenuatur umbra lucis aurora rutilans coruscat nisibus totis rogitemus omnes cunctipotentem H Dominica in estate

008297a

Ut deus nostri miseratus omnem pellat angorem tribuat salutem donet et nobis pietate patris regna polorum HV Dominica in estate

008297b

Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum HV Dominica in estate

008349

Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque viribus totis domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et beatam ducere vitam | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate

008349.1

Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque voce concordi domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et perennem ducere vitam | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate

008349b

Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et beatam ducere vitam HV Dominica in estate

008349c

Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum HV Dominica in estate

100180

Laudemus dominum venite (...) I Dominica in estate

202831

Laetentur et exsultent omnes (...) A Dominica in estate

202873

Laudate dominum quoniam suavis est et usque in aeternum misericordia ejus alleluia A Dominica in estate

202902

Laus dei in ecclesia (...) A Dominica in estate

203670

Omnia opera dominum deum (...) A Dominica in estate

203775

Pastor bone dulcissime oves tuae requirunt te ut audiant melifluum oris tui alloquium A Dominica in estate

204247

Regnavit dominus decorem (...) A Dominica in estate

a01546

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei iam sonat iubarque solis evocat | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus iacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Iesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Dominica in estate

a01547

Ecce iam noctis tenuatur umbra lux et aurorae rutilans coruscat supplices rerum dominum canora voce precemur | Ut reos culpae miseratus omnem pellat angorem tribuat salutem donet et nobis sempiternae munera pacis | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cuius resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate