|
Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium lex dei ejus in corde ipsius |
In |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|
|
Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo domini |
Gr |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|
|
Alleluia Beatus vir qui suffert tentationem quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitae |
Al |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|
|
Beatus servus quem cum venerit dominus invenerit vigilantem amen dico vobis super omnia bona sua constituet eum |
Cm |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|
|
Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri |
In |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|
|
In virtute tua domine laetabitur justus et super salutare tuum exsultabit vehementer desiderium animae ejus tribuisti ei |
Of |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|
|
Amen dico vobis quod vos qui reliquistis omnia et secuti estis me centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis |
Cm |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|
|
Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso |
V |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|
|
Jesu corona celsior et veritas sublimior qui confitenti servulo reddis perenne praemium | Da supplicanti coetui hujus rogatu noxii remissionem criminis rumpendo nexum vinculi | Anni reverso tempore dies refulsit lumine quo sanctus hic de corpore migravit inter sidera | Hic vana terrae gaudia et luculenta praedia polluta sorde deputans ovans tenet caelestia | Te Christe rex piissime hic confitendo jugiter calcavit artes daemonum saevumque averni principem | Virtute clarus et fide confessione sedulus jejuna membra deferens dapes supernas obtinet | Proinde te piissime precamur omnes supplices nobis ut hujus gratia poenas remittas debitas | Patri perennis gloria natoque patris unico sanctoque sit paraclito per omne semper saeculum | Amen |
H |
Comm. unius Confessoris non Pontificis |
|