Comm. unius Virginis Martyris | Cantus Index for Office and Mass

Comm. unius Virginis Martyris

Comm. unius Virginis Martyris

Common of one Virgin Martyr

Feast code: 
12007000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

008330.1

Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen H Comm. unius Virginis Martyris

a03233

O castitatis signifer et fortitudo martyrum utrisque reffens praemia audi benignus supplices | Haec virgo magni pectoris beata sorte duplici binaque palma nobilis hic tollitur praeconiis | Haec te fateri pertinax tortoris acre bracchium armavit in se strenue tibique fudit spiritum | Sic saevientis vulnera et blandientis vincere mundi docens illecebram fidem docet nos integram | Hujus favore debita nobis remittas omnia fomenta tollens criminum tuamque subdens gratiam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Comm. unius Virginis Martyris