In Dedicatione Ecclesiae | Cantus Index for Office and Mass

In Dedicatione Ecclesiae

In Dedicatione Ecclesiae

Dedication of a Church

Feast code: 
12008000

Chants related to the feast

Displaying 401 - 500 of 551 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

ah49152

Rex quia magnificus templum sibi dedicat istud TERRIBILIS Annua nempe dies sacratae jam redit aulae HIC DOMUS Quam manus omnipotens petra fundavit in alta ET PORTA Ante Dei vultum penetrant qua vota piorum ET VOCABITUR Hodie revolvat annua ista plebs sollemnia quae sunt encenia hujus ecclesiae TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

ah49398

Ad decus ecclesiae recitatur hodie | LECTIO libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | IN DIEBUS illis | Talis divinitas ostensa est visio | VIDI civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | DESCENDENTEM de cælo | Nuptiale thalamo | A DEO paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | ET AUDIVI vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | DE THRONO dicentem | Veni ostendam tibi | ECCE tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | ET HABITABIT cum eis | Nunc et in aevum | ET IPSI populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | ET IPSE Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | ET ABSTERGET Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | ET MORS ultra non erit | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina gaudia permanent sempiterna | NEQUE luctus neque clamor | Sed caeli premia perpetua | NEQUE dolor erit ultra quae prima abierunt | Justi florebunt | ET DIXIT qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | ECCE nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia L In Dedicatione Ecclesiae

ah49454

Rector summe creans et regens omnia IN TABERNA | Supplices nos tuos adjuva | Tua nos salvet gratia | Nostra delens peccamina | Paradisiaca ducens ad gaudia | Illuc nos perduca divina gratia | Ut te laudemus in saecula CULIS JUSTO Tp In Dedicatione Ecclesiae

ah49519

Suscipe laus angelorum laudum carmina laeta Prece voto supplici nostra quae mittit caterva | Te collaudant adorant sancte rex in hac aula Et dona per saecula sancta tabernacula Sq In Dedicatione Ecclesiae

ah49520

Gloria victoria | Salus et in saecula | Christo sit per omnia | Qui dedicata delubra | Conservet per tempora | Rex erit per saecula Sq In Dedicatione Ecclesiae

ah49524

Nam Zachariam senio labentem caelestis affatur | Est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor | Gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella | Sublimatus exultas inter choros angelorum cernens altam | Rex regum deus semper tibi summa potestas | Jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Sq In Dedicatione Ecclesiae

ah53247

Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem hujus ecclesiae | Haec domus aulae caelestis probatur particeps | In laude regis caelorum et cerimoniis | Et lumine continuo aemulans civitatem sine tenebris | Et corpora in gremio confovens animarum quae in caelo vivunt | Quam dextra protegat dei | Ad laudem ipsius diu | Hic novam prolem gratia parturit foecunda spiritu sancto | Angeli cives visitant hic suos et corpus sumitur Jesu | Fugiunt universa corpori nocua | Pereunt peccatoris animae crimina | Hic vox laetitiae personat | Hic pax et gaudia redundant | Hac domo trinitati laus et gloria semper resultant Sq In Dedicatione Ecclesiae

ah53248

Tu civium deus conditor et sanctificator caelestium et mansionum eorundem | Intra templum majestati nominis tui consecratum | Tibi populum congregatum | Tua gratia sanctifica | Ut tuo dono largiente tibi fieri gratum templum mereamur nunc et semper et in aevum deus qui neminem vis perire Sq In Dedicatione Ecclesiae

ah54094

Clara chorus dulce pangat voce nunc alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Cui nos universalis societ ecclesia | Scala virens et pertingens ad poli fastigia | Ad honorem cuius laeta psallamus melodia | Persolventes hodierna fratres illi debita | O felix aula quam vicissim confrequentant agmina caelica | Divinis verbis alternatim jungentia mellea cantica | Donius haec de qua vetusta sonuit historia et moderna protestatur Christum fari pagina | Quoniam elegi eam thronum sine macula requies haec erit mea per aeterna saecula | Turris supra montem sita indissolubili bitumine fundata vallo perenni munita | Atque aurea columna miris ac variis lapidibus distincta stilo subtili posita | Ave mater praeelecta Christus ad quam fatur ita prophetae facundia | Sponsa mea speciosa super filias formosa super solem splendida | Caput tuum ut carmelus et ipsius comae tinctae regis uti purpura | Oculi ut columbarum genae tuae punicorum seu malorum fragmina | Collum tuum ut columna turris et eburnea |Mel et lac sub lingua tua favus dulcis labia | Ergo nobis sponsae tuae famulantisbus o Christe pietati solita | Clemens adesse dignare et in tuo salutari nos ubique visita | Ipsaque mediatrice summe rex perpetue voce pura | Flagitamus da gaudere paradisi gaudia alleluia Sq In Dedicatione Ecclesiae

ah55031

Rex Salomon fecit templum quorum instar et exemplum Christus et ecclesia | Hujus hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia | Quadri templi fundamenta marmora sunt instrumenta parietum paria | Candens flos est castitatis lapis quadrus in praelatis virtus et constantia | Longitudo latitudo templique sublimitas | Intellecta fide recta sunt fides spes caritas | Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo ima summa media | Prima signat vivos cunctos et secunda jam defunctos redivivos tertia | Sexagenos quaeque per se et ter partes universae habent lati cubitos | Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos | Templi cultus extat multus cinnamomus odor domus myrrah stractis cassia | Quae honorum decus morum atque bonos precum sonos sunt significantia | In hac casa cuncta vasa sunt ex auro de thesauro praeelecto penitus | Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus | Sic ex bonis Salomonis quae rex David praeparavit fiunt aedificia | Sed in lignis rex insignis juvit Tyri cujus viri tractant artificia | Nam ex gente Judaeisque sicut templum ab utrisque conditur ecclesia | Christe qui hanc et hos unus lapis huic et his communis tibi laus et gloria Sq In Dedicatione Ecclesiae

ah55032

Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christus ecclesiae in quo nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum Sq In Dedicatione Ecclesiae

ah55033

Sancte Sion assunt encaenia | Desponsatur praesens ecclesia | Stans amicta virtutum gloria | Passim sonant organa dulcia | Rorant caeli misericordia | Pluunt nubes stillat justitia | Sponsus adest natus ex Maria | Sanans mundum indulta venia | Jungit sibi Christus ecclesiam | Septiformem dat ei gratiam | Sacramenta fiunt paschalia | Proponuntur vitae cibaria | Ad has agni caelestis nuptias | Vocat servos pater familias | Adest Abel fert innocentiam | Intrat Noe portat justitiam | Melchisedech pro sacerdotio benedicens sedet in medio | Hic Abrahae fidei veritas spes Isaac et Jacob caritas | Stat Moyses cornuta facie | Solem tenens triumphat Josue | Puer David trucidat Goliam | Rex psalmorum pangit melodiam | Simul astant lex et prophetia | Confirmata per evangelia | Foederantur terris caelestia | Complet deus omnibus omnia Sq In Dedicatione Ecclesiae

g01401

Terribilis est locus iste hic domus dei est et porta caeli et vocabitur aula dei In In Dedicatione Ecclesiae

g01401.2

Terribilis est TpN In In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp04

Sanctus evigilans Jacoba somno pavens quae caecinit dicent | TERRIBILIS EST Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp05

Vere dominus est in loco isto | HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp07

O carissimi filii ecclesiae matris vestrae celebrantes festum patriarchae in Dei concordes laudibus verbis jubilate dicentes TERRIBILIS EST Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp08

Venerandusque omnibus sed et metuendus cruditur populis LOCUS ISTE Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp09

In quo Deo ac Domino regique regum servitur suis a fidelibus HIC DOMUS DEI EST Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp1

Hic caelum terris junguntur ima supernis TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp10

Sicut dixerat Dominus ponere in medio populi sui templum se suae gloriae ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp11

Quam Deus redemptos suos faciat ingredi secum perpetim mansuros ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp12

Ubi sanctorum animae laetantur et fulgent quasi stellae lucidae in optutibus Domini TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp13

Celebremus ovanter festa ecclesie necne canamus omnes TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp14

Quia ab altissimo fundata est HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp15

In ipsa enim Christus habitat et hic scala angelorum est ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp16

Per quem credentes veniam in eam prius adeptam ad aetherea merentur conscendere ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp17

Divinus succendat amor ferventia corda sanctorum meritis ut pie digna canamus TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp18

In quo caeli terraeque compos adoratur a cunctis HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp19

Nisibus arta Dei populorum nexia vitans ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp2

Nexa relaxantur hic et non nexa ligantur HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp20

Intrant mox per quam justorum gaudia vitae ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp21

Hic trina sonat Deitas unaque potestas TERRIBILIS EST Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp22

Nectare dulcedinis divorum numine plenus HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp23

Lumine lustrato piorum stemmatis alte ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp24

Per quam Christicolae triumphantes supera scandunt ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp25

Est quia terribili domus ista dicata tonanti TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp26

Quam Deus invisit chorus angelicusque frequentat HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp27

Per quam justorum transcendunt sydera voces ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp28

Haec meruit sponsum civitas amplectere Christum manet enim felix et pariens ideo TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp29

Divinis fulgens rebus de munere sponsi HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp3

Haec schola doctrinae via regni semita viae ET POTES Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp30

Angelicis conferta bonis ubi sancta ditantur ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp31

Per quam plebs honorata Dei sacra limina lustrat ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp32

Concinat henplectrum felicis postulo linguae TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp33

Sotheris et dextra persistat nunc benedicta HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp34

Qua criminum minuat hic fas per saecula clemens ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp35

Tripudiantes reboemus odas magnifici Dei DOMINUS REGNAVIT Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp36

In hoc templo trinitatis laus perseveret que illi semper fore grata agnoscatur GLORIA PATRI Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp37

Haec est et enim aula Dei de qua dictum est TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp38

Supplantans vitia plebis proclamat ovanter HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp39

Pervia pulsanti referantur limina cordi ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp4

Hodie huic domui salus a deo facta est dicite eia TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp40

A Christo gratis porcentibus orida tergi ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp41

Typica visione stupefactus Jacob excitus somno pavensque dixit TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp42

Angelico dedicata frequenti numine celsi HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp43

Domus oratu manet quaerentibus optima semper ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp44

Sanctus celsi throni merito venerabilis atque TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp45

Olim quem Christus speciali sanxit honore HIC Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp46

Qua scelerum maculae terguntur fonte sacra ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp46a

Qua pariter cuncta largitur vita fidelis ET Porta Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp47

Hanc divina manus sacravit caelitus aulam TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp48

Hic pietate Dei veniam cum fide potamus HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp49

Hoc templum toto laudabitur orbe per aevum ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp50

Angelicos patriarcha choros olim Dominum quae innixum scalae cernens proclamat ovanter TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp51

Spiratus solimam deditus palicam per egrinam arvus quae mittit divo copiam beatorum HIC Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp52

Porta haec justitia est caelo que dirigit almos hac justi penetrant paradisum semper ovanter ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp53

Speque fide Dominum retinent precordia sacra que templum Domini corpus quoque jure fatentur ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp54

Festa templi revolventes salvatoris dextera mereamur benedici ut fecundi psallere possimus dicentes TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp55

Multoque horrendum est hic aliquid indecens cogitare quia HIC Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp56

Concede hoc nobis sanctae Deus ut domus tua simus ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp57

Te enim Christe diligens habitatorem promeretur ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp58

Innixum scalis Dominum ut vidit Jacob angelicos quae globos hos dedit ille sonos TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp59

Omnia illa bonis conferta per omnia justis qui sperant vitae praemia perepetuae HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp60

Haec domus est collata piissime nomine cunctis qua valeant sceleris tergere probra sui ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp61

Plebs veneranda patrum dictis memorare priorum territus insomnis que cernens phatur Jacob TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp62

Tu prece funde pia laudes et concine vota HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp63

Ex vivo lapide constructa et firma nitescens ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp64

Pestiferos pellens quae percipit undique lecto ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp65

Fortia sanctorum precordia fusa per orbem AULA DEI Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp66

Agmina perhenniter jubilant angelica hunc locum protestatur sacrum dicentia TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp67

Hanc domum Deo adsignant pro sequendo fidelium precordia HIC DOMUS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp68

Adest porta per quam justi properantes reddeunt ad patriam ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp69

Astra polus terra pontus conlaetantur haec dicentes carmina ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp70

Gaudendum est nobis fratres carissimi in hac sacra solemnitate laude decenti in qua laudes Domino mens pariter et lingua sonat in qua omnes concordemus canentes TERRIBILIS EST Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp71

In quo rex regum habitat qui nutu caelum terramque tremefacit HIC DOMUS DEI EST Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp72

Dei cujus manu tota clauditur orbis trina machina ET PORTA CAELI Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp73

Istic scilicet quisque sinceriter vivens seu precibus seu fide ingressum caeli meretur ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp74

Ubi jugis gaudia pacis ac lucis micat gratia permanentis | TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp75

Deo Filio et Patri perenni cum Spiritu sit gloria et regnum juge Amen Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp76

Organi Christo persolvite vocibus odas TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp77

Symphoniae modulis ut personet aula tonantis HIC Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp78

Emicat ista domus fundata in vertice saxi ET PORTA Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp79

Inque domo Domini modulariter organa vocis ET VOC Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401.Tp80

Haec patris haec nati requies haec flaminis almi ET VOC Tp In Dedicatione Ecclesiae

g01401a.1

Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudine et praecinxit se InV In Dedicatione Ecclesiae

g01401d

Vidit Jacob in somne scalam erectum et angelos ascendentes et descendentes et ait InV In Dedicatione Ecclesiae

g01401d.2

Vidit Jacob scalam sumitas eius caelos tangebat et descendentes angelos et dixit InV In Dedicatione Ecclesiae

g01401e

Surgens ergo Jacob mane tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper ait (...) InV In Dedicatione Ecclesiae

g01401f

Fundamenta ejus in montibus sanctis diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob InV In Dedicatione Ecclesiae

Pages