Mauri | Cantus Index for Office and Mass

Mauri

Mauri

Maurus, Abbot

Feast date: 
Jan.15
Feast code: 
14011510

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 127 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001050

Christum regem dominum venite adoremus qui beatissimum Maurum stolam gloriae induit I Mauri L

001127

Regem caelestis gloriae qui regnat aeternaliter in sancti Mauri meritis adoremus humiliter I Mauri F

001577

Beate Maure confessor domini gloriose memorare famulorum tuorum ac praecipue monachorum qui devotis tibi mentibus specialis famulantur A Mauri L

001584

Beati Mauri cognita praesentia caecus precatur ut lumen recipiat cujus vir sanctus prece motus nimia orando sibi quod deposcit impetrat A Mauri L

001616

Beatus Benedictus sancto Mauro valedicens ait jam valeas felix in profectione felicior futurus in perventione A Mauri F

001645

Beatus Maurus clarissimo genere exortus sancto Benedicto nutriendus a parentibus est creditus A Mauri F

001646

Beatus Maurus raptus in spiritu conspexit viam palliis stratam ac innumeris coruscam lampadibus qua dilectus domini Benedictus paradisum conscendit A Mauri F

001716

Benedictus deus creator omnium qui me redintegrare dignatus est per beatum Maurum A Mauri F

001937

Corpus namque proprium jejuniis abstinentia atque vigiliis et nimiis semper edomebat frigoribus A Mauri F

002074

Cumque stetisset ante illum mox ei virtute divina sanitatem indulsit A Mauri F

002781

Exemplo magistri sui provocatus indesinenter carnem macerabat A Mauri F

002989

Habitatores autem loci videntes tale miraculum per beatum celebratum Maurum deprecabantur eum ut benedictionem illis daret A Mauri F

002992

Haec autem dum sanctus pater Benedictus audiret in magna deinceps jam veneratione coepit sanctum Maurum habere quem deo ita proximum esse videbat A Mauri L

003048

Hic autem post magistrum sic moribus omnes excelluit ut diligeretur carius universis A Mauri L

003065

Hic placuisse deo vere per cuncta probatur per quem praepollent miracula tanta per orbem A Mauri L

003076

His ergo pleniter excrescens virtutibus sancto Benedicto admirabilis habebatur A Mauri F

003091

Hodie beatus Maurus jam peracta militia ad aeterni regis curiam convolavit hodie laboris sui praemium recepit hodie in caelesti convivio cum sanctis omnibus gloriosus consedit A Mauri L

003148

Hunc sanctus Benedictus ita in dei servitio diligenter informavit ut nemini post ipsum in sancta observatione fuerit secundus A Mauri F

003323

Inclyte confessor domini Maure supplicantes famulos sanctis attolle precibus ut te interveniente Christi gratiam consequamur A Mauri F

003454

Ita per Mauri meritum vini redundat vasculum ut uni quod satis est tot sitientes satiet A Mauri L

003814

Mox vero ut terram tetigit quia super undas cucurrisset agnovit A Mauri F

003963

Nos tibi dulcisonos canimus cum laudibus hymnos tu precibus dominum nobis placare memento A Mauri L

003997

O beata oboedientia qua et magistri virtus ostenditur et discipuli meritum comprobatur et humanos gressus undis ferentibus mirabiliter puerulus liberatur A Mauri L

004040

O Maure pater sancte custos tuorum et semper visitator famulorum pro nobis indignis et valde peccatoribus intercede A Mauri L

004185

Oratione completa vir dei Maurus parumper gradum figens substitit et caecum de pavimento surgere praecepit A Mauri F

004248

Patris ad imperium pergens Maurus Benedicti currit in undoso gurgite more Petri A Mauri F

004462

Qui continuo clarissimis luminibus spheram respectans magna coepit voce deum laudare A Mauri F

004463

Qui cum adhuc junior bonis polleret moribus magistri coepit adjutor exsistere et ejus miraculorum cooperator esse A Mauri F

004501

Qui surgens continuo coepit rectissima pergere ac dominum voce exsultationis laudare A Mauri F

004598

Regis perpetui strenue miles contra nequitias partis iniquae invictas monachis suggere vires ut cedente datis hoste trophaeis in regnis duce te Maure supernis sumant emeriti dona laboris A Mauri L

004713

Sancte Maure a peccatis et hostibus nos eripe et in Christi gratia fac nos semper gaudere A Mauri F

004714

Sancte Maure nos tibi devotos adjuva ut tuis meritis fulti salvemur gratia Christi A Mauri L

004715

Sancte Maure tuorum visitator et custos famulorum intercede pro nobis indignis et peccatoribus A Mauri F

004743

Sancti viri compassio solo crucis signaculo a foedo cancri ulcere mire salvavit hominem A Mauri L

004754

Sanctissime pater Maure huic diei festo et tuis laudibus clementer petimus adesto tibique famulantium assidue memor esto A Mauri F

004776

Sanctus domini Maurus ait ad debilem in nomine sanctae trinitatis sta sanus super pedes tuos rectus A Mauri F

004787

Sanctus Maurus cum adhuc esset puerulus a beato Benedicto regulariter instituendus susceptus est A Mauri L

004788

Sanctus Maurus graviter dolore lateris tactus ante aram beati Martini super stratum decubans exitum suum muniens sacramentis dominicis coram discipulis feliciter migravit ad Christum A Mauri L

005254

Tunc votis eorum applaudens dixit benedicat vobis dominus deus noster qui habitat in Sion A Mauri F

005274

Unius tantas Maurus miseratus erumnas restituit claudo gressum mutoque loquelam A Mauri L

005428

Vir autem venerabilis Benedictus hoc non suis meritis sed oboedientiae illius deputare coepit A Mauri F

005434

Vir domini beatus Maurus detrahentium sibi justa dolens supplicia lacrimis et precibus ut eis dominus misereretur obtinuit A Mauri L

006019

Accipe dilectissime Maure extrema institutoris tui dona quae et longum nostrum testentur amorem et tibi ac commilitonibus tuis contra omnium munimen praebeant impedimenta malorum R Mauri L

006019a

Haec sint arma tibi quae dilectissime fili V Mauri L

006092

Angelus domini candidissimo amictus habitu homini dei assistens dixit quid dilectissima anima pro his quae a deo agi disposita sunt tanto afficeris moerore pars enim maxima hujus congregationis infra breve tempus colligetur a domino R Mauri F

006092a

Cumque eos feliciter praemiseris ad Christum felicior ipse subsequeris V Mauri F

006130

Assiduis beatissimus Maurus dominum exorabat gemitibus ut animam defuncto reddere dignaretur ad honorem et laudem nominis sui R Mauri F

006130a

Cumque pro eo sacrificium praecepisset offerri precibus sancti sui annuens dominus illico eum resuscitare dignatus est V Mauri F

006179

Beati Mauri cognita praesentia caecus precatur ut lumen recipiat cujus vir sanctus prece motus nimia orando sibi quod deposcit impetrat R Mauri L

006179a

Visu recepto gaudens caecus praedicat Mauri beati gloriosa merita V Mauri L

006193

Beatissimus Maurus clarissimo genere ortus sanctissimo Benedicto duodenis est traditus nutriendus R Mauri L

006193a

Qui dum bonis junior polleret moribus coepit magistri adjutor semper manere V Mauri L

006193za

Quem pater Benedictus ita ... V Mauri

006218

Beatus Maurus clarissimo senatorum genere exortus omnipotenti deo nutriendus duodenis sancto Benedicto a parentibus est traditus R Mauri F

006218a

Qui cum adhuc junior bonis polleret moribus magistri coepit adjutor exsistere V Mauri F

006246

Benedictione postulata atque percepta ad sancti patris Benedicti imperium concitus perrexit Maurus ambulansque super aquas Placidum puerum per capillos tenuit et illaesus cum eo velociter rediit R Mauri F

006246a

Patris ad imperium pergens Maurus Benedicti currit in undoso gurgite more Petri V Mauri F

006246Pa

Veloci adminiculo subvenit condiscipulo in supremo periculo mortis et in articulo Maurus fisus in domino oboediens imperio non exspectat dum placido deducat ravim naufrago sed caelesti remigio utitur pro navigio pontem velut in solido fides facit in liquido sic patrato miraculo quod raro fit in saeculo necnon patris imperio cum dei adjutorio [M] Mauri F

006386

Custos artificum sic est delapsus ab alto illius ut vitae nulli spes ulla maneret R Mauri L

006386a

Liberat hunc Mauri virtus pretiosa beati quem male praecipitem quassavit tanta ruina V Mauri L

006560

Dum sanctissimus Benedictus calcato jam saeculo migraret ad Christum sanctus Maurus apud beatum Romanum in Gallia commoratus talem de eo videre promeruit visionem R Mauri

006560a

Vidit enim palliis viam stratam atque innumeris coruscam lampadibus ab ejus cella in caelum usque protendi V Mauri

006644

Egregius confessor domini Maurus astantibus valedicens fratribus feliciter migravit ad dominum coetibus monachorum inter agmina sanctorum aggregatus angelorum et particeps factus praemiorum aeternorum R Mauri F

006644a

Gaudet ergo felix in caelis cum Christo quem semper dilexit amore sancto V Mauri F

006644b

Christum perpetuo in paterna cernens majestate cujus ineffabili gratia dignus inventus est sempiterna felicitate V Mauri F

006644Pa

Eximie Christi confessor dux monachorum et pastor benigne sanctissime Maure gratulantes de tuo corpore nobis pater amande concedens pacem cum salute unaque gaudia praemiorum aeterna [M] Mauri F

006696

Exemplis beati magistri sui provocatus frequenti afflictione corpus edomabat R Mauri F

006696a

Ardua semper appetens et sanctiora atque in divina succrescens religione V Mauri F

006840

Hic vir inclytus diadema monachorum et norma vitae exstitit omnibus ad aeternam patriam properantibus R Mauri L

006840a

Hic fidem Christi per totum propagavit quod et lingua docuit V Mauri L

007296

O quantus moeror quantumque totius congregationis lamentum quod sanctissimo patre jam se destituendos corporaliter noverant et eum in quo spes omnium sita erat discedere tam longe videbant R Mauri L

007296a

Hunc vero se patrem hunc se sperabant post magistri obitum habere rectorem V Mauri L

007311

Oculis caeci nati homo dei digitos imprimens dixit dominus Jesus Christus qui est vera lux quae illuminat credentes ipse te per invocationem sancti nominis sui illuminare dignetur R Mauri F

007311a

Ut videns mirabilia opera altissimi conditorem horum voce exsultationis collaudes V Mauri F

007359

Pater Benedictus osculum dans nobis prosecutus est nos cum omni congregatione usque ad januam monasterii et dedit sanctissimo Mauro regulam quam ipse sanctus manu sua scripserat R Mauri L

007359a

Proferrique jussit pondus librae panis et vasculum aereum vini heminam capiens V Mauri L

007366

Pater sanctus electo gregi locutus est dicens quia fratres dilectissimi nunc tempus est ut incipiat judicium de domo domini justa ejus judicia aequanimiter tolerantes ipsum adoremus R Mauri F

007366a

Praeveniamus faciem domini in confessione ut atria supernae civitatis ingredi valeamus V Mauri F

007405

Postquam divinitas domini Jesu Christi universo orbi apostolorum innotuit praedicatione diversi per dei gratiam exstiterunt viri qui desiderio caelestium flagrantes praemiorum infirmioribus proximis planiorem viam fidei reliquerunt R Mauri F

007405a

Divino vallati adjutorio viriliter contra mundi principem certaverunt V Mauri F

007574

Sancte dei Maure clementi quaesumus aure suscipe servorum laudes et vota tuorum R Mauri F

007574a

Gemma senatorum clarissime dux monachorum V Mauri F

007602

Sanctissimus Maurus exitum suum Christo commendans cunctis astantibus discipulis migravit ad dominum R Mauri L

007602a

In quo loco magnifica meritis ejus operatur deus ad gloriam et laudem nominis sui V Mauri L

007610

Sanctus domini Maurus sollicite more magistri sui singulorum secum habitantium mores et vitam perscrutans verbum vitae eis annuntiabat et proficere illos in sanctitate cottidie hortabatur R Mauri F

007610a

Caelestibus eos informans praedicationibus vias vitae illos aggredi suggerebat V Mauri F

007610Pa

Orta de caelo gratia plenus et sapientia Maurus pater consilia proponebat utilia fratres nolite dulcia carnis amplecti vitia Gehennae multiplicia perhorrete supplicia quanta caelorum gaudia sanctorum quanta gloria tenetis in memoria in multa patientia et in obedientia manet omnis justitia sic patrum praevia sequi vestigia sanctis et praemia in pace nimia [M] Mauri F

007615

Sanctus Maurus detrahentium sibi justa dolens supplicia lacrimis et precibus ut eis dominus misereretur oravit cesserunt ergo supplicia immundo vexati spiritu liberati sunt ille vero cui diabolus animam extorserat vitam recepit R Mauri L

007615a

Omnes autem qui aderant tanto stupefacti miraculo beatissimum Maurum ut sanctum et vere apostolicum praedicabant cujus virtute et meritis V Mauri L

007615Pza

Meritis beati confessoris [M] Mauri

007888

Vir beatissimus ad caelum oculos elevans ait domine Jesu Christe ostende etiam nunc quia et nos servi tui apostolorum fidem habentes in te et in tuis verbis unum te deum in trinitate perfecta credimus et adoramus R Mauri F

007888a

Et haec dicens stolam de sancto collo suo protulit et super caput infirmi posuit et ait V Mauri F

008278

Christe sanctorum decus H Mauri L

008278a

Odor paternus tradit duodenis HV Mauri L

008278b

Casus vianti reparato cursim HV Mauri L

008278c

Ores celestos qui probra HV Mauri L

008278d

Metas contemplans spiramine HV Mauri L

008278e

Saeva tyranni facinus HV Mauri L

008278f

Preces obnixas levitaque tibi HV Mauri L

008278g

Doxa sublimi referamus patri HV Mauri L

Pages