Wulstani | Cantus Index for Office and Mass

Wulstani

Wulstani

Wulfstan, Bishop of Worcester

Feast date: 
Jan.19
Day: 
19
Month: 
1
Feast code: 
14011920

Chants related to the feast

Displaying 1 - 48 of 48 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100220

Psallentes Christo Christum veneremus in isto qui sanctis donat quod in ipsis ipse coronat I Wulstani

200108

In te deus de luce vigilavit per te Wulstanus mundum triumphavit inde demum in pace requievit A Wulstani

200462

Ave pater Wulstane pastor egregiae dirige nos in viam justitiae refove in loco caelestis pascue ut cum sponso cubantes in meridie introduci mereamur in ortum glorie A Wulstani

200676

Benedictus sit dominus die cottidie qui beatum Wulstanum induit caelestis stola gloriae A Wulstani

201122

De sublimi praeceps lapsus membris ne quid conteri quia sanctus benedixit et subtraxit funeri A Wulstani

201128

Decantemus domino canticum laeticiae qui Wulstano contulit clavem sapientiae suis quo apparuit apothecam glorie A Wulstani

201430

Dum oraret sanctus vigil lucis in crepusculo dolens hostis ejus pedem fodit ignis jaculo A Wulstani

201792

Latiscens corpus febribus defectu fatigatur divinis tamen laudibus forcius animatur sic accensa lampade sponsum prestolatur lucis ut dei vide regnum consequatur A Wulstani

201796

Febres fugat tactu manus cetus videt claudus sanus surgit ejus meritis A Wulstani

201849

Florem mundi adolescens spernens ut deciduum totum sibi danti totum vite dat residuum A Wulstani

202504

In Wulstano cujus aetas adhuc lactis particeps virginalis vite metas tenuit et deinceps A Wulstani

203283

Domine aeterno hereditavit illum ut in altis gloria in terris refulgeat signorum gratia A Wulstani

203829

Perseverans ulcus illud multos visu teruit et hostilis lucte sancto argumentum prebuit A Wulstani

203916

Praeclara festivitas quam celebramus hodie circumcinxit gaudio orbem brittanniae A Wulstani

204047

Quam jucunda et suavis Wulstani est memoria cujus vita sanctitatis mores et praeconia illustravit orbem terrae signorum frequentia nobis pater sit patronus in caelorum curia ubi regnat deus ipse sanctorum spes et gloria A Wulstani

204053

Quam salubre invocatum Wulstani nomen fuerit norunt illi fervor maris fere quos absorbuit A Wulstani

204092

Quem parentes litterariis tradidere studiis ne quid esset quo dolerent indulgentem ociis A Wulstani

204229

Reddit muto consonantis verbum quod amiserat et contracte linque motum sono vocis reparat A Wulstani

204251

Relinquens Wulstanus pallium Aegyptiae regularis ritu vestis militat justitiae A Wulstani

204307

Rex virtutum assis nobis sanctorum spes et requies cujus iam Wulstanum sic oblectat facies ut beata visione vultus tui in supernis facies A Wulstani

204426

Sancte sacerdos domini pro nobis in ara caelesti offer libamina precum A Wulstani

205302

Vita verbo est Wulstanus speculum in populis scriba doctus ad astellas os retorquens turturis A Wulstani

600036

Ad occasum vergens aetas inclinata semo psalmis hymnis premunita sacroque viatico carnis molem exuit et wulstanus celi luce perfusus occubuit R Wulstani

600036a

Assis nobis pater bone interventu in agone ut percepta venia quies nobis tecum sit in gloria V Wulstani

600277

Beatus Wulstanus domini minister sedulus inde festus crucis Jesu baiulus scire ducens commodum nisi iesum et hunc crucifixum R Wulstani

600277a

Verbum frequens in ore juri mici absit gloriari nisi in cruce Jesu Christi V Wulstani

600332

Celebremus diem istum in Wulstano nobis venerabilem qui in Christo transmigravit ad locum admirabilem sanctificatis sanctificandis sanctis habitabilem R Wulstani

600332a

Est ubi vera quies perpes sine murmure merces V Wulstani

600399

Consecrandus ad altare stans Wulstanus singulare meruit prognosticum quod ab ore salvatoris Nathanaelis dudum extitit preconium R Wulstani

600399a

Ecce vere Israelita in quo dolus non est V Wulstani

600727

Ecce virum a virtute virum plenum gratia fides cujus de salute bene sibi conscia hunc de mundo absolute levant ad caelestia R Wulstani

600727a

Seminavit in benedictionibus et ecce metit vitam aeternam V Wulstani

601477

Naufragantis carnis pudor ubi sexus frangitur in spinetum egit virum ubi dolor carpitur numquam flecti lenocinio sic wulstanus meruit aspirante domino R Wulstani

601477a

Causa salutis erant spinae que causa doloris V Wulstani

601601

O mirae pietatis homo Wulstanus in orbe fert misero tribuit peccanti servat amico auxilium veniam continuamque fidem R Wulstani

601601a

Offenditur ultro condonat cernit tristia compatitur V Wulstani

601860

Praesul Christi Wulstanus praeelectus a deo promissionis filius felix vita felicior fine sanctissimus percepcione glorie sine fine R Wulstani

601860a

Signis ergo veneremur laudibus quem ascripsit deus civem in celestibus V Wulstani

601893

Pro te Jesu Christe morte afficitur tota die sanctus iste diebus in hebdomada tribus non manducans ceteris paucis in tam sustentans inde domine consigna meritum qui se sic mactavit vivum ut vivat tecum R Wulstani

601893a

A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris V Wulstani

601913

Puer trimus amne mersus sed refusus sancto invocato nomine non mergiturtet rapitur a flumine vehitur quasi solido in liquido donec patre remige abstractus est naufragio R Wulstani

601913a

Vectus amne spatio non modico mergi nequit assistente sancti viri merito V Wulstani

601991

Regis iram non formidans baculum non tradidit apud regem sed defunctum baculum deposuit quam iacentis virtus servat reddit ut wulstanus voluit R Wulstani

601991a

Viri usque gloria meritum et gratia cunctis hinc innotuit V Wulstani

602246

Stans in aede quam ad casum moles inclinaverat sistit sanctus tectum cujus pars corruerat quo egresso (q)/ est collapsum totum quod supererat R Wulstani

602246a

Astantes cives clamore valido laudavere dominum qui sic operabatur in sancto suo V Wulstani

800304

O beate pater Wulstanus (...) W Wulstani

830343

Wulstane praesul inclyte fulget dies oves tuas nos protege fulget dies ista tuisque pronos laudibus fulget dies adjunge caeli civibus fulget dies ista H Wulstani