|
Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam |
InV |
Vincentii |
|
|
Ad civitatem Valentinam Datianus praesidus sanctum Vincentium tunc praecepit pertrahi cum summa poena carceris et famis inopia et stridore catenarumque ille fortiter cuncta pro Christi nomine sustinuit |
A |
Vincentii |
L |
|
Ad laudem beati martyris summi voces canite cuncti |
Tp |
Vincentii |
|
|
Ad laudem regis gloriae chorus praesentis curiae sub claro vocis sibilo cordis resultet jubilo |
H |
Vincentii |
|
|
Agnosce o Vincenti invictissime pro cujus nomine fideliter decertasti ipse tibi coronam praeparatam servat in caelis qui te fecit victorem in poenis |
R |
Vincentii |
G E DF |
|
Agnosce o Vincenti invictissime quia pro cujus nomine fideliter decertasti ipse tibi coronam praeparatam servat in caelestibus |
A |
Vincentii |
EM DF |
|
Alleluia Levita hic sanctus Vincentius morte triumphali insignis hodie celos peciit cum palma victorie atque laureatus sanguine |
Al |
Vincentii |
|
|
Alleluia omnis qui vicerit faciam illum sedere in throno patris mei alleluia sicut et ego vici et sedeo in illud alleluia alleluia |
ALL |
Vincentii |
|
|
Alleluia Sancte Vincenti levita Christi intercede pro nobis |
Al |
Vincentii |
|
|
Applicate Datianus inquit ad (...) |
A |
Vincentii |
|
|
Assumptus ex equuleo levita Vincentius atque ad patibulum raptus moras crudelium arguendo ad poenas alacriter properabat |
A |
Vincentii |
G EM DF |
|
Assumptus ex equuleo levita Vincentius atque ad patibulum raptus tortores suos pene praeveniens moras carnificum arguendo ad poenam alacriter properabat |
R |
Vincentii |
E DF |
|
Athleta Christi Vincenti (...) |
A |
Vincentii |
|
|
Ave athletarum athleta invictissime Christi martyr Vincenti stiparunt te euntem candidi sanctorum chori missique patris susceperunt angeli quapropter suscipe vota precamur supplices et ut Christus nostri misereatur interveni |
A |
Vincentii |
F |
|
Beatus dei athleta Vincentius horrendo clausus ergastulo carceris psalmum deo et hymnum angelorum frequentia relevatus laetus dicebat quorum vallatus caterva venerando fovebatur obsequio et mulcebatur alloquio |
R |
Vincentii |
E DF |
|
Beatus Vincentius ait ad Datianum nemo mihi amabilior nec familior te fuit tu solus maxime ad mea vota concordes |
A |
Vincentii |
L |
|
Beatus Vincentius applicatus tormentis alacri vultu dei praesentia roboratus dixit hoc est quod semper optavi et votis omnibus exquisivi |
A |
Vincentii |
E DF |
|
Beatus Vincentius cujus jam mens conscia erat coronae dixit Datiano Hactenus a te habitus sermo de neganda fide peroravit |
A |
Vincentii |
E DF |
|
Beatus Vincentius martyr a domino transmisit in spiritu divinis canticis circumdatus laudes resonant caelitus hodie in gloria cum angelis susceptus est |
A |
Vincentii |
E D |
|
Beatus Vincentius martyr ad dominum transmisit spiritum divinis canticis circumdatus laudans caelitus dominum hodie in gloria cum angelis triumphat |
A |
Vincentii |
|
|
Christi miles gloriosus (...) |
H |
Vincentii |
|
|
Christi miles pretiosus (...) |
A |
Vincentii |
|
|
Christi miles pretiosus levita Vincentius ut tribunal sponte rogum conscendit intrepidus cujus salis crepitantis per corpus minutiae sparsim ibant atque prunae vernabantur sanguine |
R |
Vincentii |
E DF |
|
Christi miles pretiosus levita Vincentius ut tribunal sponte rogum conscendit intrepidus | Cujus salis crepitantis per corpus minutiae Sparsim ibant atque prunae vernabantur sanguine Inter haec manet immotus ille Dei famulus orans Christum in sublime erectis luminibus | Gloria et honor Deo usquequo altissimo una patri filioque inclito paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula Amen |
H |
Vincentii |
|
|
Christum fateor patris (...) |
A |
Vincentii |
|
|
Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallabit me pelagus cooperuit caput meam clamavi ad te domine exaudi me |
ANT |
Vincentii |
|
|
Corrigendo mala et peragendo bona |
Tp |
Vincentii |
|
|
Cum per carnis supplicium hinc ad caeli palatium fide vincens felicius martyr transit Vincentius |
HV |
Vincentii |
|
|
Cunctipotenti deo solvamus grates qui ait |
Tp |
Vincentii |
|
|
Dantur ergo laudes deo altissimo et resonante organo vocis angelicae modulata suavitas procul diffunditur |
A |
Vincentii |
G EM DF |
|
Dantur ergo laudes deo altissimo et resonante organo vocis angelicae modulata suavitas procul diffunditur |
V |
Vincentii |
E DF |
|
Datiano frustra cogitante de supplicio benignus deus pie disponit de praemio |
V |
Vincentii |
|
|
De profundis clamavi * |
ANTV |
Vincentii |
|
|
Dedi te plebi murum ereum fortem et pugnabunt ad te et non prevalebunt adversum te quia ego tecum sum ut salvum te faciam alleluia alleluia |
ALL |
Vincentii |
|
|
Deo patri filioque paraclito cum utroque sit laus potestas gloria honor virtus victoria |
HV |
Vincentii |
|
|
Desiderium animae ejus tribuisti ei et voluntatem labiorum ejus non fraudasti eum
|
GrV |
Vincentii |
|
|
Deus deorum * |
ALLV |
Vincentii |
|
|
Dicit domino susceptor meus es tu |
ANTV |
Vincentii |
|
|
Diffidens propria tumidum dum proterit hostem pectore voce simul Vincentius ecce triumphat | IN VIRTUTE |
Tp |
Vincentii |
|
|
Dixit dominus domino meo * |
ANTV |
Vincentii |
|
|
Dixit sanctus Vincentius dominum Jesum Christum confiteor et ipsum cum patre et sancto spiritu unum ac solum deum esse protestor |
A |
Vincentii |
F |
|
Dominus conservet eum * |
ANTV |
Vincentii |
|
|
Dum pateretur beatus Vincentius ait ad Datianum dominum Jesum fateor filium patris altissimi quae negare non possum quia quae sunt vera confiteor |
A |
Vincentii |
L |
|
Ecce dies praeoptata dies felix dies grata dies digna gaudio | Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio | Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio | Arcem diaconii sub patris Valerii regebat arbitrio | Linguae praesul impeditae deo vacat et levitae verbi dat officia | Cujus linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia | Dumque fidem docet sanam plebem caesaraugustanam comitante gratia | Saevit in ecclesiam zelans idolatriam praesidis invidia | Post auditam fidei constantiam jubet ambos protrahi valentiam sub catenis | Nec juveni parcitur egregio nec aetas attenditur ab impio sancti senis | Fessos ex itinere pressos ferri pondere taetro claudit carcere negans victualia | Sic pro posse nocuit nec per voto potuit quia suos aluit Christi providentia | Seniorem relegat exsilio juniorem reservat supplicio praeses acerbiori | Eculeum perpessus et ungulam Vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori | Dum torretur non terretur Christum magis profitetur nec tyrranum reveretur in ejus praesentia | Ardet vultus inhumanus haeret lingua tremit manus nec se capit Datianus prae cordis insania | Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus | In lectulo tandem repositus ad superos transit emeritus sicque suo triumphans spiritus est principi praesentatus | Non communi sinit jure virum tradi sepulturae legi simul et naturae vim facit malitia | In defunctum judex saevit hinc defuncto laus accrevit nam quo vesci consuevit reformidat bestia | En cadaver inhumatum corvus servat illibatum sicque sua sceleratum frustratur intentio | At prophanus Datianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio | Non tenetur a molari nec celari potest mari quem nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia | Ustulatum corpus igne terra mari fit insigne nobis Jesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria |
Sq |
Vincentii |
|
|
Ecce jam de apparitoribus vindicor tuis ultionem mihi in poena esse fecisti |
A |
Vincentii |
L |
|
Ecce jam in sublime agor et omnes principes tuos saeculo altior tyranne despicio nolo gloriam meam minuas nec damna inferas laudi paratus sum enim ad omnia tormenta pro salvatoris nomine sustinenda |
R |
Vincentii |
E DF |
|
Ecce jam in sublime agor et omnes principes tuos saeculo altior tyranne despicio paratus ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda |
A |
Vincentii |
E DF L |
|
Egregius dei martyr Vincentius diris tormentorum suppliciis pro Christo alacriter superatis ac felicis pugnae agone constanter expleto tandem pretiosa resolutus in morte caelo triumphans spiritum reddidit |
A |
Vincentii |
G M DF |
|
Eia canamus tibi deus magne mente voce simul cantica laeta |
Tp |
Vincentii |
|
|
Esto igitur jam securus de ... |
V |
Vincentii |
|
|
Esto igitur jam securus de praemio qui per tormenta passionis aeternam meruisti palmam et sempiternam coronam |
V |
Vincentii |
E |
|
Esto igitur jam securus de praemio quia mox deposito onere carnis nostro eris addendus collegio |
V |
Vincentii |
G DF |
|
Et ponam in mari * |
ANTV |
Vincentii |
|
|
Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam |
CmV |
Vincentii |
|
|
Exclamans Vincentius custodibus ait nolite timere sed gaudete lucem videntes |
A |
Vincentii |
L |
|
Exortum est in tenebris * |
ALLV |
Vincentii |
|
|
Exultate justi in domino* |
CmV |
Vincentii |
|
|
Felici commercio pro terrenis caelestia pro perituris aeterna commutans |
V |
Vincentii |
E DF |
|
Fulget ideo sicut sol in caelo amplectens immortalitatem cum Christo |
V |
Vincentii |
DF |
|
Gloria et divitiae in domo * |
ALLV |
Vincentii |
|
|
Gloria et divitiae in domo * |
ANTV |
Vincentii |
|
|
Gloriosi domine testis tui Vincentii dignos memoria triumphos venerantes tuae largitati immensos praeconiorum jubilos reddimus de quo accepit ut vinceret qui non distulit pro tui nominis amore tormentis occumbere |
R |
Vincentii |
DF |
|
Gloriosus dei amicus ... |
V |
Vincentii |
|
|
Gloriosus dei amicus Vincentius Jesu Christi confessione fundatus inter tormentorum supplicia stetit imperterritus ac demum triumphali morte insignis caelos petivit sanguine laureatus |
R |
Vincentii |
G E DF |
|
Hac acie quoniam vitiorum proterit hostem | ET SUPER |
Tp |
Vincentii |
|
|
Hinc horrendo carceris clausus ergastulo dei athleta angelorum venerando fovebatur obsequio et mulcebatur alloquio |
A |
Vincentii |
G EM DF |
|
Hoc est inquit Vincentius (...) |
A |
Vincentii |
|
|
Hodie beatus Vincentius ex hoc mundo triumphans carnis pondere relicto spiritu ad astra migravit cum Christo semper floride regnaturus |
A |
Vincentii |
L |
|
In aeternum servabo illi * |
ANTV |
Vincentii |
|
|
In Christo laudandus erit per saecla simulque |
Tp |
Vincentii |
|
|
In cujus nomine spiritalia arma constanter pugnaturi excipimus minas tuas et supplicia non metuentes |
A |
Vincentii |
DF |
|
In memoria * |
ALLV |
Vincentii |
|
|
Incessanter pro nobis supplica deum ut feliciter mereamur perfrui gloriam paradisi |
V |
Vincentii |
F |
|
Infixus sum in limo profundi ubi non est substantia veni in altitudine maris et tempestas dimersit me laboravi clamans alleluia alleluia |
ALL |
Vincentii |
|
|
Insurge ergo et toto malignitatis spiritu debacchare videbis me dei virtute plus posse dum torqueor quam possis ipse qui torques |
V |
Vincentii |
E DF |
|
Intellectum dabo tibi * |
ALLV |
Vincentii |
|
|
Inter haec manet immotus ille dei famulus orans Christum in sublime erectis luminibus |
V |
Vincentii |
E DF |
|
Intrepidus itaque candentis ferri machinam ultro conscendit ac manens immotus erectis in caelum luminibus dominum precabatur |
A |
Vincentii |
G EM DF |
|
Intrepidus itaque dei athleta ... |
V |
Vincentii |
|
|
Intrepidus itaque dei athleta candentis ferri machinam ultro conscendit |
V |
Vincentii |
E DF |
|
Ipse nostris solamen quaesumus ferat miseriis qui multiplicibus hodie felix triumphis |
V |
Vincentii |
G |
|
Jam tibi fili carissime divini verbi curam commiseram nunc quoque pro fide qua astamus responsa committo |
A |
Vincentii |
EM DF |
|
Justum (...) |
V |
Vincentii |
|
|
Laetabitur justus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde |
CmV |
Vincentii |
|
|
Laetus exultat in certamina multa |
Tp |
Vincentii |
|
|
Laudemus Christum regem martyrum qui beatum levitam Vincentium sui nominis confessorem hodie suscepit in gloria feliciter triumphantem |
I |
Vincentii |
E F |
|
Laudibus egregiis Christo (...) |
I |
Vincentii |
|
|
Levita Vincentius dixit beato Valerio si jubes pater sancte responsis judicem aggrediar |
A |
Vincentii |
E DF |
|
Levita Vincentius dixit beato Valerio si jubes pater sancte responsis judicem aggrediar jam tibi fili carissime divini verbi curam commiseram nunc quoque pro fide qua adstamus responsa committo |
R |
Vincentii |
EM DF |
|
Libera me domine de luto ut non in hereas eruas ex his qui oderunt me et de profundo aquarum non me dimergat tempestas aquae nec obsorbeat me profundum |
ANT |
Vincentii |
|
|
Manus enim mea auxiliabitur * |
ANTV |
Vincentii |
|
|
Martyr insignis alme Vincenti meritisque clare cum Christo regnans preces nostras in aula regis aeterni subleva et protege utrumque ordinem cujus egregius exstitisti levita in orbe |
R |
Vincentii |
F |
|
Mecum decertet pugna si praevales confidentia videt in me plus posse dum torqueor quam ipse qui torquet |
A |
Vincentii |
L |
|
Multiplici enim vulnerum varietate confossos non differebat pugnam sed alacrius iterabat |
V |
Vincentii |
F |
|
Nefarium tamen apud christianorum prudentiam esse cognosce deitatis cultum abnegando blasphemare |
A |
Vincentii |
DF |
|
Nolo cesses insurge miserrime malignitatis tuae spiritu insanire et ne gloriam meam minuas et ne damna inferas laudi paratus est dei servus pro illo omnia sustinere |
A |
Vincentii |
L |
|
Non accedunt a te * |
ANTV |
Vincentii |
|
|
Nos lucis auctorem patrem (...) |
A |
Vincentii |
|
|
Nunc supernorum sodalis emicat Vincenti corona quam tibi deus praeparavit in caelis quando prunae vernabantur sanguine |
A |
Vincentii |
F |
|
O beatae passionis venerabilis gloria in qua Christus dignatus est miracula exercere |
A |
Vincentii |
L |