Juliani, Epi. | Cantus Index for Office and Mass

Juliani, Epi.

Juliani, Epi.

Julian, Bishop of Le Mans

Feast date: 
Jan.27
Feast code: 
14012710

Chants related to the feast

Displaying 1 - 29 of 29 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01760

Urbs provecta Cenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti praeconia eius ope sempiterna merearis premia A Juliani, Epi.

a01761

Corde puro regem Christum adoremus dominum caeli arce qui beatum provexit Julianum I Juliani, Epi.

a01762

Ad collocandum in Galliis nove fidei fundamentum superna pietas magnificos atque industrios destinavit viros A Juliani, Epi.

a01763

Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Cenomannice a domino missus est Julianus A Juliani, Epi.

a01764

Signum apostolatus eius ipsi sunt in domino qui praedicatione eius ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt A Juliani, Epi.

a01765

Sicut cum placidas verni clemencia temperat auras redolentes arbusta prorumpunt in flores sic pace ecclesiae restituta sancti per mundum effulsere viri fidei fulgore insignes virtutum luce admirabiles R Juliani, Epi.

a01765a

Ad christi sequenda vestigia in mansuetis corde parati sunt immitabiles V Juliani, Epi.

a01766

Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Caenomannice a domino missus est Julianus R Juliani, Epi.

a01766a

Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam V Juliani, Epi.

a01767

Signum apostolatus eius ipsi sunt in domino qui praedicatione eius ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt R Juliani, Epi.

a01768

Miles Christi gloriosae Juliane sanctissime tuo pio interventu culpas nostras ablue R Juliani, Epi.

a01768a

Ut caelestis regni sedem mereamur scandere V Juliani, Epi.

a01769

Hic itaque Julianus romana generositate clarissimus lingua facundus justicia insignis merito fidei apparuit percaelebris R Juliani, Epi.

a01769a

Primus urbi Caenomannicae non tantum praesul quantum apostolus a domino missus est Julianus V Juliani, Epi.

a01770

Per manus Juliani pontificis tantas Christus operabatur virtutes ut cunctis languentibus opem crucis medicamine largiretur R Juliani, Epi.

a01771

O gloriosum praesulem o summe veritatis preconem o urbs praeclara Caenomannis quae a Christo Julianum meruisti habere pastorem R Juliani, Epi.

a01771a

Eum semper in caelis merearis intercessorem quem in terris a Christo redemptore nostro V Juliani, Epi.

a01772

Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti preconia eius ope sempiterna merearis premia R Juliani, Epi.

a01772a

Cuius vera te perduxit ad fidem assercio eius semper tueatur ubique intercessio V Juliani, Epi.

a01773

Splendens Lucifer velut solem post anxie noctis nunciat umbram sic Julianus post errorum tenebras exortum solem justicie Caenomannensibus nunciavit R Juliani, Epi.

a01773a

Sedentibus in tenebris et umbra mortis Julianus praeco veritatis V Juliani, Epi.

a01774

Beatissimus Julianus Caenomansium pontifex primus virtutum fulgore clarissimus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subiit sempiterna R Juliani, Epi.

a01774a

Immortalis palme adaeptus bravium regnat cum Christo in aeternum V Juliani, Epi.

a01775

Julianus Caenomannensium pontifex primus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subit sempiterna A Juliani, Epi.

a01776

Immortalis palme adaeptus bravium Julianus Caenomannensium praesul regnat cum Christo in aeternum A Juliani, Epi.

a01777

Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam Julianus urbem peciit Caenomannicam A Juliani, Epi.

a01778

Domine Jesu Christe jube ut resurgat adulescens iste ut tanti facti potentia et fides credencium in te roboretur et non credentium corda subdantur per te unigenitum dei vivi quem cum patre et spiritu sancto regnantem et dominantem confitemur in saecula saeculorum A Juliani, Epi.

a01779

Mox quasi a sonno adulescens surgit a feretro et clara voce caepit clamare magnus est deus christianorum quem praedicat servus eius Julianus A Juliani, Epi.

a01780

At vero cunctorum clamore in caelum sublato Christus ab omnibus adoretur Christus verus deus praedicatur et famulus eius Julianus multum reluctans et renitens ab omnibus adoratur A Juliani, Epi.