|
Ut colletemur sanctis laudes modulemur auctori vitae psalmum cantando venite |
I |
Constantii |
|
Martyr Constanti populo te concelebranti praesenti festo suffragator pius esto Christum placando nobis veniamque rogando ut quam speramus post hanc vitam capiamus |
A |
Constantii |
|
Actu subtili Constantius a puerili flore deo gratus dignoscitur esse beatus |
A |
Constantii |
|
Indolis istae bone munda sub religione mansuetus crevit et carnis ludicra sprevit |
A |
Constantii |
|
Praesul enim factus divina lege coactus quam bene delegit sibi noxia cantus abegit |
A |
Constantii |
|
llicitos motus frangendo per omnia totus Christo servire studuit mundoque perire |
A |
Constantii |
|
Hunc deus orantem votivaque munia dantem latius audivit merito nam justa petivit |
A |
Constantii |
|
Se poenitus Christe sanctus tibi subdidit istae regna petens lucis quo dilectos tibi ducis |
A |
Constantii |
|
Dogmata pravorum detestans facta bonorum traxit in exemplum domino cupiens fore templum |
A |
Constantii |
|
Ambiguae fortis victor miles quasi fortis qui maculam nescit in monte Sion requiescit |
A |
Constantii |
|
Ornatu magno fulget comes additus agno crimina qui lavit orbi mortemque fugavit |
A |
Constantii |
|
Curia caelstis sollemnibus inclyta festis balsamico more praedulci fraglat odore |
A |
Constantii |
|
Intermixta rosis rubet et gemmis pretiosis candens in gyro collucet lumine miro |
A |
Constantii |
|
Nactus Constanti splendoris gaudia tanti securus degis Christi sacer accola regis |
A |
Constantii |
|
Hoc est insignae tibi sanctorum quia digne ad sua te coetus misit consortia laetus |
A |
Constantii |
|
Eia coronatus in caelis perpetuatus ipsum collaudes cui te convivere gaudes |
A |
Constantii |
|
Nocturnis horis concentu cordis et oris plebs tibi devota quae debet agens pia vota martyris hujus passio cujus sancta notatur da prece prospera pelle sed aspera Christe precatur |
A |
Constantii |
|
Mente colens pura dominum risit ruitura felix conflictus cujus finis benedictus |
A |
Constantii |
|
Quem calcare facis sunt deus atria pacis admirandus erit sibi qui loca talia quaerit |
A |
Constantii |
|
Palmis aequatus ut cedrus multiplicatus semper florebit adversa quae nulla timebit |
A |
Constantii |
|
Institit humori vir sanctus ut uberiori polleret quaestu nullo perterritus estu |
A |
Constantii |
|
Obsequiis te domine laudis vespertine magnificantes quaesumus ut per sancti martyris Constantii merita nos informatos virtutibus supernae patriae civibus digneris consotiare |
A |
Constantii |
|
Impetret nobis domine sanctus martyr Constantius vitae commoda praesentis ut exuti periculis omnibus tuis insistere valeamus devotiores laudibus |
A |
Constantii |
|
Beatus Constantius dum gereret officium mandrite sollicite corda plurimorum imbuit sacramentis fidei |
R |
Constantii |
|
Nempe revertenti domino dans lucra talenti |
V |
Constantii |
|
Egregii martyris Constantii transitum recolentes tuam domine laudamus potentiam |
R |
Constantii |
|
Caelos implentem pelagus terramque regentem |
V |
Constantii |
|
Sacris hic itaque scripturis intentus utiliter ipsas tenaci commendabat memoriae |
R |
Constantii |
|
Quae fecere viam sibi firmius ad theoriam |
V |
Constantii |
|
Agonista dei Constantius voluptuosis repugnavit affectibus crucemque suam tollens dominum est secutus |
R |
Constantii |
|
Postposito patre cum fratre sororeque matre |
V |
Constantii |
|
Iste sanctus vitae merito laudabilis orans quod credidit in vinea domino cultor fidelis exstitit |
R |
Constantii |
|
Uvam conservans igni fruticem coacervans |
V |
Constantii |
|
Carnales in se luxus conprimendo lumbos praecinxit et in manibus suis lucernas ardentes tenuit |
R |
Constantii |
|
Respergens late plures morum probitate |
V |
Constantii |
|
De praesulatus dignitate collata caelitus vero sacerdoti obligatior humilem se ministrum exhibuit |
R |
Constantii |
|
Grande sciens donum summamque timens rationum |
V |
Constantii |
|
Legitimum electus deo certamen executus lota in agni sanguine stola sua palmam optinet perennis gloriae |
R |
Constantii |
|
Astans divinae majestati sine fine |
V |
Constantii |
|
Gloriosus dei athleta Constantius fervens amore sancti spiritus minas et terrores judicum non timuit saecularium |
R |
Constantii |
|
Arripiens scutum fidei tegimen sibi tutum |
V |
Constantii |
|
Post maris alta rubri Constantius arte salubri litore consedit cui quaequae molestia cedit |
R |
Constantii |
|
Tendens vela citus placitis ventisque potitus |
V |
Constantii |
|
Chorus hymnizans caelitum |
H |
Constantii |
|
O beate Constanti martyr tuorum Perusinorum pastor cujus martyrio Perusina civitas decoratur esto memor nostri in regno caelorum |
A |
Constantii |
|
Perusinae plebi dum imperat mira praesul iste Constantius Christi nomen virtute praedicat caeli regnum dat sibi gladius |
A |
Constantii |