Aldegundis | CANTUS Index for Office and Mass

Aldegundis

Aldegundis

Aldegundis, Virgin

Feast date: 
Jan.30
Feast code: 
14013000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 36 of 36 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100022

Adoremus regem regum tota devotione in beatae Aldegundis sollemnitate I Aldegundis

200153

Admirabilis exstitit virgo Aldegundis ab ipsis infantiae annis virtute totius bonitatis A Aldegundis

200194

Aldegundis amata deo clarissima virgo da veniam regem poscendo semper supernum et populo modico quae gregi tibimet famulanti A Aldegundis

200644

Benedicta virgo Aldegundis in adversis et prosperis benedicebat dominum A Aldegundis

200726

Cantantes domino psallamus cantica spiritualia ob castissime Aldegundis laudem et gloriam A Aldegundis

201134

Decore pudicitiae induta alma virgo Aldegundis multis praebuit infirmis opem salutis A Aldegundis

201205

Deus te lucem veram sitiens sancte Aldegundis anima vigilavit in praeceptis tuis assidua A Aldegundis

201235

Diffusa est gratia in labiis tuis virgo Aldegundis ideo feliciter tripudiatum caelis A Aldegundis

201406

Dulcifonis domino pangamus vocibus odas ob festum venerabilis Aldegundis ovantes quae sacris precibus nos solvat crimine cuncto A Aldegundis

201758

Exsultet terra laetentur insulae sacerdotum quia hodie virgo Aldegundis triumphat cum angelis A Aldegundis

201857

Flumine suae doctrine sanctificavit mentem sanctae Aldegundis dominus A Aldegundis

201886

Fundamenta suarum virtutum posuit beata Aldegundis super lapidem Christum A Aldegundis

202510

Inclyta deo Aldegundis nobis dignare auxiliari precibus sacrisque claritate caelestium virtutum fueris in qua benedicens domino cantas melli flua voce alleluia A Aldegundis

202560

Innocens manibus et corde mundo exsistens alma Aldegundis virgo ideo aeternam benedictionem accepit a domino A Aldegundis

202761

Jubilans et exsultans in domino beata Aldegundis virgo contempsit ex asse pompam quae diligitur in mundo A Aldegundis

202857

Laudabilis puella Aldegundis facto super egrotum signo sanctae crucis sospitem fecit redire domum laudantem deum de caelis A Aldegundis

202925

Lex domini immaculata praestitit beate Aldegundi omnem sapientiam A Aldegundis

204146

Quia mirabilia fecit dominus cum Aldegunde sibi gratissima ideo in caelesti curia iugiter gaudens canit alleluia A Aldegundis

600168

Audita voce angeli beata Aldegundis dixit cum lacrimis quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi qui audivit me cum sim indigna nimis R Aldegundis

600168a

Respondens autem angelus quid amplius facias ut diligas dominum Jesum Christum in tuto corde tuo V Aldegundis

600210

Beatissimae Aldegundis infantia purificata sacri baptismatis unda totam se transfudit in dei obsequio R Aldegundis

600210a

Puritate innocentis erat Ule serviebat domino cotidie V Aldegundis

600349

Christi virgo Aldegundis in cunctis visionibus sibi divinitus ostensis indignam ac peccatricem se fatebatur R Aldegundis

600349a

In humilitatis posita virtute superbiam viriliter vincebat V Aldegundis

600375

Cognita virgo dei Aldegundis voluntate suae genitricis divino afflata spiritu dixit ei non alium sponsum quam Christum desidero R Aldegundis

600375a

Hujusmodi sponsum concupisco cujus praedia sunt coelum terra et mare V Aldegundis

600547

Delatus ab anne vivus piscis sanctae Aldegundi mittitur in fontem alendus qui saliens in aridam a corvis mox glutonibus appetitur et tuetur ab agno pecore initissimo R Aldegundis

600547a

Fugantur aves terrae animalis innocentis protectione V Aldegundis

600786

Erat Aldegundis virgo veneranda corde et corpore formosa sermone honesta deo quoque et omnibus bonis gratissima R Aldegundis

600786a

Equum erat deligia cunctis quam consecrarant ornamenta visticie in signis V Aldegundis

601570

O felix nimiumque beata pecunia tua virgo praecelsa Aldegundis quae non solum favore hominum sed etiam voce evangelica laudatur R Aldegundis

601570a

Thesaurus egenis impensus in matris familias sinum integer iure redditur V Aldegundis

601923

Quadam nocte audiens virgo Aldegundis in visu sibi promitti inestimabiles divitias estimat primum terrena sibi polliceri R Aldegundis

601923a

Spiritu sancto mox revelante cognovit caelestia sibi promitti V Aldegundis

602511

Virgo prudentissima Aldegundis spernens cum suo principe mundum pura mente cepit dilige Christum R Aldegundis

602511a

Hunc esuriens sitiebat et sitiens esuriebat V Aldegundis