Blasii | CANTUS Index for Office and Mass

Blasii

Blasii

Blaise, Bishop of Sebastea, Martyr

Feast date: 
Feb.3
Feast code: 
14020300

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 108 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001014

Adoremus regem magnum dominum nostrum qui praesulem et martyrem suum sanctum Blasium hodie coronavit I Blasii

001267

Adest nobis celeberrimus dies festus beati Blasii quem egregium martyrem et mirae sanctitatis pontificem mirabili signorum praerogativa praeditum ut intercessorem apud dominum pro nostris excessibus sentiamus tota mentis intentione flagitemus illius ut precibus adjuti mereamur absolvi de durissima delictorum nostrorum catena A Blasii

001407

Angelus autem domini descendens ad beatum Blasium dixit egredere fortis agonista dei egredere et suscipe paratam tibi a deo coronam A Blasii

002038

Cum totum vitae suae tempus purus et innocens duceret terrestria sperneret ad caelestia semper anhelaret ejusdem urbis episcopus electus et ordinatus est A Blasii

002045

Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces A Blasii

002374

Domine rex aeterne qui es tuorum spes certa sanctorum per orationem servi tui Blasii memento nostri A Blasii

002721

Et si aliqua vi doloris vel morbi afficerentur querulo strepitu quasi salutem rogantes sanctum virum circumstabant a quo benedictae statimque sanatae non recedebant ab eo A Blasii

002919

Gaude Blasi bonus vir dicendus et amandus si magnis diis thus ponere volueris A Blasii

002996

Haec eo orante vox ad eum de caelo facta est omnem petitionem tuam adimplebo Blasi athleta dilectissime mox spiculator ejiciens eum a praetorio cum duobus puerilis amputavit capita eorum foras muros Sebastiae urbis ita completo martyrio migravit ad dominum sancte Blasi memento nostri A Blasii

003178

Illis diebus praeses Agricolaus praecepit suis in silvam venatum ire qui concito cursu egressi tendebant ad montem ubi sanctus Blasius illis insciis morabatur A Blasii

003276

In qua dum delitesceret concurrebant ad eum plures ferae agrestes et quas quodam intellectus vigore vice hominum illum constipabant A Blasii

003372

Inter quos aries gregis et pontifex latibulis extractus vincitur Blasius A Blasii

003811

Mox reversi nuntiarunt quae viderant praesidi qui magno stomachatus furore pluribus cum illis sine mora missis militibus interminando edixit ut citissime pergerent et quotquot illic christianos invenirent sibi eos praesentarent A Blasii

003906

Non dicas praeses impie deos esse quod colis sed daemones tecum in aeterno igne semper arsuros A Blasii

004140

Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus solus impius et profanus judex Agricolaus magice hoc totum arti adscribens multis eum tormentorum minis adorsus est A Blasii

004334

Postea secum habitare desiderans speluncam in monte Argeo inventam irrepsit ibique latitavit ut mortuus saeculo solus soli viveret deo A Blasii

004453

Quem catholica fide plenissime instructum moribus et virtutum gemmis ornatum omnes unice amabant et ut patrem colebant A Blasii

004517

Quicumque in pericula vel infirmitates varias inciderint et nomen servi tui Blasii creduliter invocaverint domine deus noster suscipe clementer oracula illorum et solitum adjutorium tuum in quibuscumque necessitatibus petierint gaudentes experiantur A Blasii

004555

Quo egresso tantus superni luminis radius super eum effulsit ut clarior sole tam graviter astantium oculos reverberaret ut illum omnino intueri non possent A Blasii

004772

Sanctus Blasius in Sebastia civitate Cappadociae regionis alto genere natus est A Blasii

005104

Tandem surgens beatus Blasius de lacu ambulabat in aqua quasi per terram et aeternorum securus praemiorum alacer et laetabundus exilivit A Blasii

005388

Videntes autem speluncam et multitudinem bestiarum coram eo astantium consternati et nimio pavore percussi propius accedunt spelaeum inspiciunt sanctum orantem offendunt A Blasii

006017

Accidit autem ut cujusdam viduae unicus filius dum piscem manducaret spinam in guttur ejus infigi hunc prae mortuum mater apportans projecit ante pedes sancti Blasii ejulans et clamans miserere filio meo serve dei quia jam in articulo mortis est osse piscis praefocatus R Blasii

006017a

Sanctus vero pauperculae condescendens signo crucis guttur pueri medicatus oratione pensius admixta sanum reddidit matri passis crinibus vociferanti V Blasii

006027

Ad ultimum iratus praeses saevus sententiam talem dedit contemptor deum capite truncatus pereat at ille genuflexo fundens preces lictori caput praebuit R Blasii

006027a

Orante eo descendit lux de caelo et vox dicens Blasi auditae sunt preces tuae V Blasii

006360

Cum decrevisset dominus dilecto palmam martyrii a venatoribus principi intimatus capi et ad urbem jussus est vinctus trahi R Blasii

006360a

Videns autem eos sanctus Blasius gaudio gavisus est V Blasii

006561

Dum satellites furibundi praesidis ad sanctum Blasium venissent ingredientes speluncam egredere inquiunt vocat te praeses quibus ille auditis magno perfusus gaudio eamus inquit memor enim est mei servi sui dominus hodie qui in hac nocte tertio mihi apparuit R Blasii

006561a

Surge inquiens offer mihi hostias ut soles et nunc filioli mei bene et in tempore venistis dominus meus Jesus Christus nobiscum est V Blasii

006903

In hac quidem nocte tertio mihi inquit Blasius apparuit dominus dicens surge offer mihi hostias salutares ut soles et nunc filioli eamus R Blasii

006903a

Cum ergo pergerent paganorum parvulos fide imbuens baptizabat V Blasii

006909

In itinere plures paganorum convertit ad dominum qui multos infirmos illi offerrebant quibus manus imponens sanos omnes absolvebat non solum hominibus sed etiam diversi generis animalibus quippiam doloris in gutture habentibus R Blasii

006909a

Ibi impletum est quod psalmista protestatur dicens homines et jumenta salvabis domine V Blasii

006950

Inclytus domini vinctus ut aries hostia viva mactandus dum duceretur a militibus multa in eundo fecerat signa et mirabilia R Blasii

006950a

In nomine patris et filii et spiritus sancti V Blasii

006962

Ingresso Sebastiam in vinculis antistite urbis Blasio jussit eum praeses in carcerem mitti in crastinum vero pro tribunali sibimet sisti R Blasii

006962a

Tunc arte perversa coepit hortari antistitem ut relicto deo idolis immolaret V Blasii

007052

Jussus tandem in lacum mergi signo crucis aquis impresso alter Petrus stetit et ambulavit in fluctibus R Blasii

007052a

Non me inquit Blasius demergant hae aquae neque absorbeat profundum V Blasii

007576

Sancte deo dilecte athleta Christi Blasi nos ovile tuum peculiare et omnem plebem fidelium domino semper commenda R Blasii

007576a

Sancte et gloriose pontifex Christi cum deo pro tuis felicibus meritis in aeternum gaudebis V Blasii

007860

Videns praeses Blasii fidem in deo fixam jussit eum in ligno suspendi et ferris pectinibus carnificari R Blasii

007860a

Respondens Blasius dum pateretur habeo dominum meum qui me confortat non formido poenas tuas V Blasii

007891

Vir dei sanctus Blasius totum vitae suae tempus mitis degebat ab infantia purus innocens deum fideliter colens R Blasii

007891a

Verax mansuetus ab omni opere pravo abstinens V Blasii

201441

Dum veniret in itinere beatus (...) A Blasii

201837

Filioli mei bene venistis (...) A Blasii

201967

Gloria tibi Christe qui nos (...) A Blasii

203079

Memoratus est enim meus (...) A Blasii

203721

Orationes ejus non solum (...) A Blasii

203802

Per Christum suam (...) A Blasii

600086

Alto deinde suspensum ligno septem beate mulieres sanctitatis ejus desiderio fragrantes sequebantur et guttas sanguinis ejus quae ab eo pendente pro fluebant suscipientes se ipsas quasi viva purissimi fontis unda studiose ungebant et pro hoc carnescarum mirum immodum ossetenus dilate in te sunt R Blasii

600086a

Pro sanguine vulnera earum lac stillabant et carnes illarum ut nix dealbantur quia angeli domini descendentes de caelo sanabant eas V Blasii

600100

Angelus domini descendit de (...) R Blasii

600100a

Tunc surgens beatus Blasius (...) V Blasii

600240

Beatus Blasius episcopus (...) R Blasii

600240a

Ego autem habeo (...) V Blasii

600619

Domine deus meus qui tenebras (...) R Blasii

600619a

Qui expandisti arcum tuum in (...) V Blasii

600658

Dum ergo progrederetur mulier quaedam vetula pauperima unicam tantum modo suem habens quam alupo? sibi direpertam? pedibus ejus flebili voce prostrata imminens in fortunium conquesta est illores pondente ne tristeris cito tibi tuum reddedetur R Blasii

600658a

Haec promissa statim sunt impleta lupus praeclevia qua fugerat festinus recurrens illaesam retulit quam suem suae domine sanctus in ex consignavit V Blasii

601042

His in via transactis ingressus metropolum Sebatiani sedentem per tribunali in samini? invenit agricolam ibi alternis inter se jactis terroribus et inimis fustibus acriter caesus iterum et iterum in carceris imare trusus et eductus multiphariam tyrannum confundebat R Blasii

601042a

Sceleratissimus judex in victum cernens martyrem jussit eum in eculeo suspendi et carnes ejus ferreis pectinibus carpinari quo per acto V Blasii

601100

Illo sanato beatus Blasius oculos et manus ad caelum elevans hujus modi preces effudit velox auditor et salvator tuorum domine deus omnium non tantum modo hominum sed etiam brutorum species animalium angore guttutis periclitantium invocato nomine mei servi tui hac oracumcula sub nexa hoc dolore statim absolve R Blasii

601100a

Domine Jesu Christe verus deus noster per orationem servi tui Blasii festina in adjutorium meum V Blasii

601218

Interea vero processione minister diaboli sedens per tribunali jussit sibi beatissimi Blasium episcopum praesentari quo adducto cum utrumque blaspheme et convicia multa irrogarentur jussit eum in stangnum abyssi jactare ipse autem praecedens benedixit aquamque statim ita solidata est ut aridam putares R Blasii

601218a

Beatus ille in medio laci quasi in terra sedens circumstantibus turbis dixit ostendite virtutem deorum vestrorum et ingredientes stagnum sedete hic mecum et ingressi sexaginta quinque viri mox dimersi sunt inperfundum aquaeque sancto V Blasii

601240

Iste enim sanctus totum vitae (...) R Blasii

601240a

Ab omni opere malo se (...) V Blasii

602362

Tunc crudelissimus praeses praecepit eas mittere infornatem sulphure ardentem quibus inimissis mox ignis caelitus extinctus est et egresse apparuerunt penitus ille se tandem jussum est ut omnes capite plecterentur tali martyrio caelos ascendunt R Blasii

602362a

Cum nec caminus igne ferventi stridens nec plumbum de super in eas fusum nec pectines ferrei corporibus earum in cussi necerae septem tunice in signulis earum concremate sanctis feminis nocere potuissent V Blasii

a00260

Ave praesul honestatis magne pater sanctitatis sancte blasi vir laudandae orbe toto praedicandae qui das lapsis revelamen et infirmis medicamen tu pro nobis intercede ut caelesti nos mercede ditet deus cum beatis regno suae claritatis A Blasii

a00261

Adoremus unum deum atque trinum pariter in quo vivit felix martyr blasius perenniter I Blasii

a00262

Celebremus exsultantes sancti festa blasii ut in caelo mereamur ejus esse socii A Blasii

a00263

Cujus prece nobis deus donet caeli gaudia ut cum ipso perfruamur paradisi gloria A Blasii

a00264

Hunc genuit virum dei dives Cappadocia fitque dono dei praesul in urbe Sebastia A Blasii

a00265

Hodie dignus et benignus vir fuit egregius almus infans vir perfectus martyr potens blasius R Blasii

a00265a

Qui invenis factus magnos excrevit in actus V Blasii

a00266

Videns ad se venientes pontifex sanctissimus deum caeli laudans inde factus est laetissimus R Blasii

a00266a

Christum prope jam sciebat ideoque congaudebat V Blasii

a00267

Felix martyr pretiose miles Christi gloriose confer nobis revelamen dans aegrotis medicamen R Blasii

a00267a

Ablue nostrorum precibus sordes viciorum V Blasii

a00268

Quanta deus ejus prece fecit mirabilia saepe vidit atque sentit fidelis ecclesia A Blasii

a00269

Nam infirmis ejus prece restauratur sanitas languor fugit atque venit optata jucunditas A Blasii

a00270

Sancte blasi tu pro nobis funde preces domino ut possimus exsultare tecum sine termino A Blasii

a00271

Deo multos convertebat ab errore quos videbat aegris manus imponebat atque sanos faciebat universi qui videbant signa ejus stupebant R Blasii

a00271a

Exspectantes ejus signa loquebantur deo digna V Blasii

a00272

Sanabat homines sanabat bestias repellens ab ipsis omnes molestias omnibus profvit ejus oratio nostra sit per eum in caelis portio R Blasii

a00272a

Erat servens caritate magna plenus pietate V Blasii

a00273

Martyr gaudens in dolore Christi servet in amore in dolore confortatur in amore roboratur R Blasii

a00273a

Cujus nobis suffragium caeli donet palatium V Blasii

a00275

Cujus prece mulieri damnum restituitur pristinaeque sanitati sanus homo redditur A Blasii

a00276

Jesus spina gratulatur ipsius suffragio pulso ejus cruciatu ac dolore nimio A Blasii

a00278

Stans securus super undas felix martyr Blasius deum laudans et exsultans jam coronae conscius A Blasii

a00279

Ferreis dirupta caro pectinibus magnum dabat planctum illis fidelibus agebat Blasius immensum gaudium sed nimis lugebat cetus fidelium R Blasii

a00279a

Cruore manabat corpus pontificis quem fundebat atrox manus carnificis V Blasii

a00280

Decoratur praesul sacer blasius martyrio et in Christi regnat felix beato consortio R Blasii

a00280a

Contulit aeterne deus illi gaudia vitae V Blasii

a00281

O vir magnae sanctitatis et immense pietatis omnes tibi famulantes et te pie venerantes ab inferni tempestate tua magna potestate libera nos martyr sancte ut possimus deo dante paradisum possidere et cum deo permanere R Blasii

Pages