Dorotheae | Cantus Index for Office and Mass

Dorotheae

Dorotheae

Dorothy, Virgin Martyr

Feast date: 
Feb.6
Feast code: 
14020610

Chants related to the feast

Displaying 1 - 93 of 93 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

004987.1

Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede ad regna vitae jam in mundi vespere A Dorotheae

100140

In hoc Dorotheae festo voce pura corde praesto ad psallendum Christo rite mentis jubilo venite I Dorotheae

200114

Ad tribunal vinculata virgo ducta fit sacrata reddens ad interrogata Dorothea sum vocata Jesu Christo desponsata A Dorotheae

200448

Ave candens margarita in corona regis sita quae in aula nuptiali in conventu virginali locum tenes praeparatum sponsum nobis fac placatum A Dorotheae

200454

Ave gemma virtuosa Dorothea vernans rosa mundae vitae patens glosa sis pro nobis speciosa interventrix gratiosa A Dorotheae

200705

Enarrant caeli gloriam dei propter victoriam Dorotheae martyris laudes pangat vox celebris A Dorotheae

200740

Carmen novum decantate deo nostro jubilate nam fecit mirabilia cum vera Sion filia in conspectu gentium idolis credentium revelans prodigia ducens hos ad fidei vestigia A Dorotheae

200797

Clamant omnes blasphemavit deos nostros dum negavit et se Christo desponsavit quem Judaea morte stravit A Dorotheae

200916

Cordis cum puritate promissi veritate manuum innocentia cum summa sapientia castique cordis jublio haec placuit altissimo A Dorotheae

201222

Dicta sunt de te gloriosa Dorothea gratiosa in te manet benignitas tu puritatis civitas A Dorotheae

201260

Justitiam dilexisti iniquitatem odisti ideo prae tuis consortibus unxit te rex altissimus A Dorotheae

201397

Dorothea Christo grata afflictorum advocata et adjutrix sis rogata ut defectus et peccata nostra per te sint ablata A Dorotheae

202202

Illis in temporibus regnavit Fabricius cui ducitur captiva quia Christum voce viva constanter profitetur poenas nihil veretur A Dorotheae

202953

Lux orta est in Cappadocia dum angelorum socia Dorothea generatur rectis corde laetitia datur A Dorotheae

203255

Nil territa supplicio sic loquitur Fabricio tua ficta sculptilia sunt barathri daemonia caelos fecit solus deus qui est rex et sponsus meus A Dorotheae

203255.1

Nil territa supplicio sic loquitur Fabricio deorum tuorum numina sunt barathri daemonia caelos deus fecit unus qui est rex et sponsus meus A Dorotheae

203260

Nobilis et formosa Dorothea generoso totius fraudis inscia in Capadocie provincia imbuta fide Christiana idola spernendo vana A Dorotheae

203277

Nomen tuum laudabile deus et admirabile dum ex ore virgineo laudari vis in populo A Dorotheae

203397

O castitate fallerata humilitate coronata patientia ornata virtutum floribus fulcita temperantia polita o pretiosa margarita sancta virgo Dorothea cor in nobis mundum crea A Dorotheae

203421

O Dorothea Christo grata afflictorum advocata et adjutrix sis rogata ut defectus et peccata nostra per te sint ablata A Dorotheae

203491

O nobilis athleta virtutibus impleta Dorothea pia per te monstratur via incredulo et devio tuo triumpho previo A Dorotheae

203505

O praeclara sponsa Christi tres tyrannos quae vicisti nos ut ipsos superemus tibi quoque conregnemus tua prece tu dignare clemens nobis impetrare A Dorotheae

203662

Omni laude digna cor nostrum pace Christi consigna ne nos draco stygis ledat sed pro nobis intercedat tua sancta victoria ut mundemur a peccati scoria A Dorotheae

203663

Omni laude virgo digna tua prece nos consigna ne vorago Stygis laedat nec antiquus hostis caedat sed in caelesti gloria tua locet victoria A Dorotheae

203762

Paradisi de viridario rosas mittis notario quem tali cum solario caeli jungis sacrario rogamus ut a vario nos liberes contrario A Dorotheae

204084

Quem caeli terrae maria adorant de Caesarea elegit Christus vernulam sanctissimam Dorotheam A Dorotheae

204393

Sancta virgo Dorothea peccatorum de morphea tua prece nos emunda et compunctionis unda paenitentes nos asperge cunctas cordis labes terge A Dorotheae

204977

Tu candens veris primulatu florens florum rimula tu senatoris nata Dorothea grata post agnum laureata is alba tincta stola procuras ne nos mola vitiorum stringat sed pacis omen tingant A Dorotheae

204977.1

Tu candens veris primula tu florens floris tinnula tu senatoris nata Dorothea grata post agnum laureata es alba tincta stola procura ne nos mola vitiorum stringat sed pacis omen tingat A Dorotheae

205141

Venite et videte victoriam athletae quae vicit antiquum castitatis inimicum Phlegetontis serpentem contra justos saevientem A Dorotheae

205270

Virgo prudens et formosa Dorothea generosa totius fraudis inscia Cappadociae provincia imbuta fide Christiana idola contempsit vana A Dorotheae

600410

Contristatus est praefectus regni scriba dum electus factus est catholicus neque mundum neque deum timet morte necat eum homo diabolicus R Dorotheae

600410a

Et livore justi tactus caritatis odit actus V Dorotheae

600655

Dum Dorothea generosa Christiana cernitur propter Christum furiosa mortis poena sternitur R Dorotheae

600655a

Dum clamat cuncti confundantur in idolis qui gloriantur V Dorotheae

600667

Sub mense Februario rosas mittit orario cum frondibus notario clamat in bivio plateae fortis est deus Dorotheae en dona dat angelica cum rosis mala caelica R Dorotheae

600667.1

Dum mense Februario rosas in orario cum frondibus notario defert et mala caelica exclamat in bivio plateae fortis est deus Dorotheae en dona dat angelica R Dorotheae

600667a

Omnes gentes properate Jesum Christum adorate V Dorotheae

600680

Dum sub ense praestolatur mortis ictum deprecatur pro his a quibus veneratur suae necis memoria ut abundent temporalibus solvantur a mortalibus culpis et criminalibus post hoc vivant in gloria R Dorotheae

600680.1

Dum sub ense praestolatur mortis ictura deprecatur pro his a quibus veneratur suae mortis memoria ut abundant temporalibus salva cura mortalibus et falsis criminalibus post haec vivant in gloria R Dorotheae

600680a

Expleta tunc oratione exauditur in agone domini promissione V Dorotheae

601173

Inclinare Dorotheam praeses studet idolis tunc germanis mittit eam novellis apostatis spondet illis condonare Gazae multitudinem dolens eam jugulare propter pulchritudinem R Dorotheae

601173a

Sed perversae convertuntur crucem tollunt et sequuntur Christum pro quo moriuntur V Dorotheae

601304

Laetare Caesarea civitas beata illustrat te martyrio Dorothea nata quae de clara nascitur stirpe senatoria omni laude pascitur felix ejus memoria R Dorotheae

601304a

Praedecora facie fulgens et venusta procuratrix gratiae casta mitis justa V Dorotheae

601459

Multi credunt paganorum cultum linquunt idolorum quando regem angelorum praedicat Theophilus Christum qui persequebatur lupus in agnum mutatur Dorotheam comitatur in fide neophytus R Dorotheae

601459.1

Multi credunt paganorum et relinqunt idolorum cultum dum regem caelorum praedicat Theophilus Christum qui persequebatur ut lupus in agnum mutatur Dorotheam comitatur in fide neophytus R Dorotheae

601459a

Hoc factum est laudabile a deo et mirabile V Dorotheae

601576

O flos amoenitatis jubar serenitatis rosa claritatis solutos a peccatis junge tuis consortibus cunctis caelorum civibus R Dorotheae

601576a

O benigna pacis cella Dorothea flagrans stella pro tuis servis interpella V Dorotheae

601805

Populus in tenebris ambulans ingentem lucem vidit splendidis radiis fulgentem castitatis lilio fidei decore virginem sub gladio vincentem cum triumpho R Dorotheae

601805a

Mox ut sentit credulus veritatis lucem imitatur sedulus haesisantem ducem V Dorotheae

601805b

Illustratur credulus sitque natus lucis famulator sedulus Christi supernii ducis V Dorotheae

602054

Salve serena gemma pudicitiae (...) R Dorotheae

602054a

Virgo solamen desolatorum spes et mater benigna orphanorum V Dorotheae

609056

O flos virginitatis o rivus amoenitatis o dos dignitatis o sol serenitatis o ros puritatis nos natantes in peccatis quos labis fluctuat ratis ad junge beatis R Dorotheae

609056a

O benigna pacis cella Dorothea flagrans stella pro tuis vernis interpella V Dorotheae

830389

Festum nunc celebre servet (...) H Dorotheae

830389a

Conscendit modulans hymnus ad (...) HV Dorotheae

830389b

Idola destruis cellula (...) HV Dorotheae

830389c

Dona angelica scribae (...) HV Dorotheae

830389d

Mamillae faculis flammeis (...) HV Dorotheae

830389e

Suffoca crimina noxia mundana (...) HV Dorotheae

830389f

Praestet hoc trinitas veraque (...) HV Dorotheae

830400

Gratulare Caesarea patronae colens merita Dorotheae sollemnia solis revexit orbita H Dorotheae

830400a

Vulnerata vivaciter amoris Christi jaculo feritur hinc letaliter haec paganorum spiculo HV Dorotheae

830400b

Polorum sorti procerum consors procera redditur rosarioque martyrum flos roseus inseritur HV Dorotheae

830400c

Corpus humatum tumulo funestis caret maculis pro meritorum cumulo late miraculis HV Dorotheae

830400d

Aegris salus infunditur caecis visum clarificat surdis auditus panditur Theophilum credificat HV Dorotheae

830400e

Talis athletae supplices suffulti patrociniis caeligenarum complices laete fruamur gaudiis HV Dorotheae

830400f

Praestet hoc pater luminum splendorque patris inclytus ac illustrator hominum par uterque paraclitus HV Dorotheae

850368

Benedicamus Dorotheam in ejus festo nam placuit regi regum altissimo caelorum et domino Deo dicamus grandes laudes per quem beata Dorothea triumphavit et in caeli curia dat gratias [M] Dorotheae

a00684

Festa beatae virginis et martyris Dorotheae presta nobis celebrare tu rex aeterne gloriae A Dorotheae

a00685

Corde et ore dominum laudavit cura vigili quamvis creata fuisset ex fomra nimis fragili A Dorotheae

a00686

Quae mundi sprevit gloriam cum adhuc esset tenera et Christo se in famulam sanxit mente ex ubera A Dorotheae

a00687

Domans corpus jejunio per aspera cilicia placuit sola domino laudum per insignia A Dorotheae

a00688

Intra prudentum virginum solis amicta palio transcendit collegium collum protendens gladio A Dorotheae

a00689

Virgo Sion filia quae caeli stas in patria nobis per suffragia surge da solatia R Dorotheae

a00689a

Lauro coronaris in signum victoriae victrix dedicaris corona justitiae V Dorotheae

a00690

Beata Dorothea gemma pudititiae quae tormenta consumasti in terra Capadociae laetare Caesarea glebam fovens corporis praeexcelsae virginis cujus patrocinium nos perducat ad superna vitae post exsilium A Dorotheae

a00691

Regem regum dominum venite adoremus cui melos corde voce personant jubilemus I Dorotheae

a00692

Nomen tuum Domine magnum et mirabile laeve fecit virginum jugum et amabile A Dorotheae

a00693

Ex patre Theodoro et matre Theodora sumpsit thema laudabile nomen Dorothea A Dorotheae

a00694

Crescens puella spiritu domini repletur omiumque virginum pulchrior censetur A Dorotheae

a00695

Fulsit mundo velut rosa Christi virgo gloriosa caduca rite respuens regnum perenne R Dorotheae

a00695a

Claudis gressum reformavit et infirmos roboravit V Dorotheae

a00696

Dona praesentantur sibi a Fabritio ut per haec consentiat mundano solatio quae dum sprevit elevatur alto in equuleo R Dorotheae

a00696a

Ubi uncis lacerata profluente sanguine a corpore cadunt ejus gravissime fragmine V Dorotheae

a00697

Dum in fervens oleum ipsa mitteretur exivit incolumis ceu balsamo ungeretur paganismus videns haec fidem profitetur R Dorotheae

a00697a

Laudatur digne liberans suos a crucis igne V Dorotheae

a00741

O flos virginitatis dos divinitatis rosa puritatis nos nantes in peccatis quos labis fluctuat ratis ad jungito beatis R Dorotheae

a00741a

O benigna pacis cella Dorothea flagrans stella pro tuis vernis interpella V Dorotheae

g02686

Alleluia Tu virtutum tumba sine felle columba generosa dorothea nos tuere ne rumphea demonis succidat nec tartaro collidat Al Dorotheae