Barbati | CANTUS Index for Office and Mass

Barbati

Barbati

Barbatus (Barbas), Bishop of Benevento

Feast date: 
Feb.19
Feast code: 
14021900

Chants related to the feast

Displaying 1 - 25 of 25 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001220

Accepto secure Barbatus perrexit votum et sacrilegam arborem suis manibus evellit radicibus A Barbati

001600

Beatissimo interveniente Barbato ad nihilum redacta sunt simulacra et catholica suscepta est fides Christi atque ab hostibus Beneventus ereptus est A Barbati

001817

Clamabat beatus Barbatus abicite filii bestiae simulacrum et Christo domino colla A Barbati

002800

Expletis missarum sollemniis lotisque manibus viri dei hausta eadem aqua ab omni curabantur infirmitate A Barbati

004067

O quam pretiosis Beneventus fulget miraculis de beatissimo dei cultore Barbato cujus plebs fulget ejus oratione ipse suis precibus ad dominum nos commendet A Barbati

004756

Sanctissimus dei cultor Barbatus ex obsessis corporibus minis aliquando vel fusis precibus immundo spiritu ejiciebat invocato nomine Christi varios curabat languores A Barbati

005433

Vir domini Barbatus actionibus caelebs et coruscus miraculis sectam internecionis pellendo Beneventi effulsit A Barbati

006010

Ablata salutis spe jam Beneventi cives evidenter se capiendo sperabat decreverunt ut urbis patefierent portae egressi uterque sexus interire pugnando quibus ait Barbatus si relictis idolis pollicemini soli deo servire eruet nos ab his qui quaerunt animas vestras R Barbati

006010a

Abjicite filii caecitatis vestrae prisca contagia et ad deum qui bella conteret omnes clamate V Barbati

006135

Astante beato Barbato abjicientibus idolis soli deo se cuncti servire professi sunt si eripi ab hostibus ejus suffragiis mererentur mox ecclesiam genetricis dei Barbatus ingressus cum lacrimis eorum postulabat ereptionem ejusque precibus annitente genetricis dei omnes concessi sunt R Barbati

006135a

Eorumque principis genetricem dei palam ostendit urbis muros ad liberandum eos ascenderat V Barbati

006384

Cumque viri dei praedicatio nil haberet effectum ut visis ejus miraculis a suis erroribus Langobardorum caeca barbaries non flecteretur fortia mundi regna super eos adduxit omnipotens quorum multitudinis nequaquam obsistere queant R Barbati

006384a

Ut qui salutaria monita quietis spernebant hostibus interclusis ad viam veritatis coacti flecterentur V Barbati

006818

Hic est Barbatus egregius pontifex quem omnipotens tanta gratia donare dignatus est ut imperio ex obsessis corporibus daemones pelleret et colla ardua creatori subderet R Barbati

006818a

Aqua namque quae de ejus manibus post missarum sollemnia celebrata fluebat concessit omnipotens ut infirmos curaret V Barbati

006832

Hic est vir sanctus et praeclarus antistes Barbatus qui propriis effusis precibus ex obsessis corporibus morbos repellit et colla rigida creatori subdidit R Barbati

006832a

Cumque errore gentilium viperae Langobardi colerent simulacrum crebris tunc monitis ad Christum reduxit V Barbati

007246

Nunc crebris precibus recolamus antistitem qui suis monitis ab errore gentilium viperaeque simulacro nostram progeniem reduxit ad dominum et viventes turpiter decoravit almifice R Barbati

007246a

Ipse enim nos suis Jesu commendet precibus qui praedicando subegit altissimo V Barbati

007386

Piissimus autem deus Barbati caritatem ejusque civium perpendens infirmitatem misericorditer tribuit ut solo verbo famulus ejus omnium infirmitatum curator exsisteret ut visis ejus miraculis tandem ad suam flecterentur salutem R Barbati

007386a

Nam ex obsessis corporibus potenter ejiciebat daemonia lotisque manibus post missarum sollemnia hausta aeger aqua curabatur V Barbati

007601

Sanctissimus dei cultor Barbatus anxie conabatur ab apostatae angeli ditione Langobardos eruere canora voce dicebat convertemini filii et soli creatori flectite colla quia duobus dominis serviens non potest salvari R Barbati

007601a

Quamquam sacri baptismatis unda ablueretur vanitatum simulacra colebant quos vir domini praedicans ait V Barbati

007889

Vir dei Barbatus actionibus cellens et coruscus miraculis claruit Beneventi hic a cunibus suis internicionis sectam magnis repellit conatibus R Barbati

007889a

Cumque eodem tempore Langobardi bestiae colerent simulacrum et ex jaculato corio in arbore dependente sacrum ederent munus V Barbati