Walburgae | Cantus Index for Office and Mass

Walburgae

Walburgae

Walburga, Virgin Abbess

Feast date: 
Feb.25
Day: 
25
Month: 
2
Notes: 
Feb.25 at Eichstaedt;
Feast code: 
14022500

Chants related to the feast

Displaying 1 - 67 of 67 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

007580zb

O sancta mater servorum ... V Walburgae

100051

Alleluia regem virginum dominum venite adoremus alleluia I Walburgae

100159

Jubilemus Christo regi et sponso domino qui beatam Walburgam transvexit ad caeleste palatium I Walburgae

200227

Alma virgo sponsa regis Walburga nobilis te elegit qui te praescivit quando mundum condidit alleluia A Walburgae

200286

Anglia sanctorum nutrix foecunda virorum virgineum florem patriae decus atque decorem nobis Walburgam transmisit corpore puram A Walburgae

200622

Benedicant omnes angeli sanctique domini domino quoniam te copulavit eorum consortio o pia virgo alleluia A Walburgae

201917

Gaudeamus omnes et congratulemur in domino per quem virgo Walburgis de sinu matris ecclesiae ab angelis excellenter suscepta ad caelestem gloriam excellentius est exaltata alleluia A Walburgae

201945

Generosa virgo Walburgis supplicum semper fidissima consolatrix in te nobis portus salutis ad te clamantes exaudi rogamus et misericordiam quam de te praedicamus primi sentiamus A Walburgae

202428

In jubilo vocis pangamus domino cantica laudis qui te ditavit honore tanto o pia virgo alleluia A Walburgae

202884

Laudemus nomen domini in cordis et organo quia beneplacitum est ei in te o pia virgo alleluia A Walburgae

203071

Meliorem esse domini misericordiam super vitas et orbis clamat diversitas et tua demonstrat beatitudo o pia virgo alleluia A Walburgae

203536.1

O quam gloriosa es virgo quae totius decoris regnas cum domino et adoptato perfrueris thalamo o pia virgo alleluia A Walburgae

203915

Praeclara et multum laudanda sunt Walburgae virginis sanctae merita quae post fluctuantis vitae naufragium amplissimum remunerationis consecuta est fructum alleluia A Walburgae

203951

Pretiosa gemma et beata virgo Christi Walburgis ubique quaesumus humanae fautrix assis fragilitati ut per tuam intercessionem veniam mereamur percipere delictorum et tecum habitare cum Christo in aeternum A Walburgae

204035

Qualiter autem benedicta ejus anima vivat in Christo vivifica testantur miracula ex ossibus aridis de sepulcro ejus manantia alleluia A Walburgae

204395

Sancta Walburgis gemma virginum nitidissima una reginarum summo regi assignatarum rogamus te per immortalem sponsum qui te in caelesti thalamo amplectitur coronatam ut pio interventu toto orbe diffusam sanctam defendas ecclesiam alleluia A Walburgae

204465

Sancto de semine orta sacrosancta Walburgis a primaevo juventutis flore bone indolis domino servire coepit laeta forti animo et caelestibus concupivit interesse thalamis alleluia A Walburgae

206923

Beatissima virgo Walburgis cum esset adhuc invencula aetate die noctuque in dei laudibus persistebat orationibus vacabat eleemosynas pauperibus erogabat A Walburgae

206932

Cum una plangentium ac merencium vox populorum altius resonabat A Walburgae

206939

Et facta est comes multitudo caelestis exercitus sanctissimae animae caelum gaudio penetrantis laudans deum et dicens gloria tibi domine A Walburgae

206942

Igitur cum fide Christi plenissima moribus esset in signis caritate referta vocante domino caelos ascendit A Walburgae

206951

O imitanda virginis castitas gloriosa quae calcatis mundi illecebris protemporalibus mercata est sempiterna A Walburgae

206959

Sacrate vero moniales virginis confamule una cum fidelium turba populorum corpus ejus in loco celebri cum emlatibus condiderunt A Walburgae

600211

Beatissimae Christi virginis Walburgis dum sacrati cineres afferrentur a fidelibus populis puer quidam parvulus caducus obviavit feretro et meruit sospitatem R Walburgae

600211a

At ille se univit vectitantibus feretrum et sub eodem prostratus humiliter jacuit et veniam postulavit V Walburgae

600211a.1

Corde fidelissimo se univit nec litantibus feretrum et subeodem per stratus humiliter iacuit et veniam postulavit V Walburgae

600367

Clarissima sacerdotum Christi Wineboldi et Willebaldi germana Walburgis post excessum eorum totius sexus feminei decus enituit omnium efficacissima quae a sponso suo fideliter poposcit alleluia R Walburgae

600367a

Sanctimonialis collegii gubernatrix facta clara virtutum resplenduit idea V Walburgae

600666

Dum lucis filia Walburgis solae merso frustrata lucernae luminis peteret lectisternia lux caelestis in cella eadem apparuit et auctorem luminis claritate sua adesse monstravit R Walburgae

600666a

Quae tanta adusque mane incanduit ut ipsius terre abdita penetrare visa sit V Walburgae

601870

Pretiosa gemma Christi felix virgo Walburgis pia consolatrix et virginum gloria ubique fautrix assis nostre fragilitati R Walburgae

601870a

Ut per tuam intercessionem veniam mereamur peccatorum et regnare cum Christo in gloria patris V Walburgae

602068

Sanctae castitatis virgo Walburgis summi Christi sponsa digna vota tuorum intende supplicum R Walburgae

602068a

Audi filia et vide et inclina aurem tuam V Walburgae

602218

Sollemnis haec est dies in qua beata virgo deposito onere carneo elata angelicis manibus ad sinus aethereos cepit regnare cum Christo R Walburgae

602218a

Mentibus sinceris atque exsultantibus animis sollemnitatem hujus diei celebremus V Walburgae

602268

Sublevatis beata Walburgis oculis ac manibus in caelum dixit cum lacrimis domine Jesu Christe cui humilis ancilla a cunabulis servire decrevi de collato mihi caelitus lucis munere gratias tibi refero R Walburgae

602268a

Tu sol justitiae perpetim micans nitore tu lumen vitae et splendor claritatis aeternae V Walburgae

602411

Venerabilis virgo Gertrudis generositate quidem nobilis sanctitate autem insignis pietate laudatur et est ineffabilis R Walburgae

602411a

Dum adhuc tenerrima teneretur aetate morum sublimari tetendit perfectione V Walburgae

830042

Ave flos virginum soror magnorum fratrum Willibaldi et Wunibaldi ave birginei sponsa decoris H Walburgae

830042a

Inter innumeros quos misit sanctos te lectam genuit lectamque misit florem angelicum Anglia mater HV Walburgae

830042b

Te mater domini mater et virgo choreis virginum virginem junxit filioque suo sponsam dicavit HV Walburgae

830042c

Ingressa thalamum regis caelorum audis angelicum carmen jucundum intra virgo tui gaudium sponsi HV Walburgae

830042d

Laus tibi trinitas laus et potestas te laudant virgines quinque prudentes te oret pro nobis virgo Walburgis HV Walburgae

a01361

Adest namque beatae Waldburgis sacratissima dies in qua felicis cursum vitae feliciori fine complevit A Walburgae

a01362

Beata Waldburgis Christi virgo triumphat coronata in caelis I Walburgae

a01363

Post discessum fratrum Germanorum Willibaldi antistitis et Wunnebaldi egregii confessoris virgo Waldpurgis cenobialis miliciam discipline Christo favent suscepit A Walburgae

a01365

Cum autem in puro eius pectore exuberavit religio castitatis caepit etiam pollere virtutibus A Walburgae

a01366

Ardens namque virgo Christi flamma divini spiritus corporeas contempsit voluptates A Walburgae

a01367

Eodem vero die priusquam ecclesiam adquam ferebantus reliquiae virginis inferentur puer alter simile passione multatus celeri sanitati est restitutus R Walburgae

a01368

Eodem vero die priusquam ecclesiam adquam ferebantus reliquiae virginis inferentur puer alter simile passione multatus celeri sanitati est restitutus R Walburgae

a01368a

Mox ergo ut tenui corporis membra languenti a sanctae matris nostrae presidiis obtulit V Walburgae

a01370

Dumque iam dictante rei et temporis ratione domum cuiusdam conprovincialis viri inviseret moribunda viscera languentis natae reparavit vitae A Walburgae

a01371

Quadam ergo voluentis anni circuli noctae dum cereali lumine privaretur lumen aetheriae lampadis cenaculum sacrae virginis lustrans emicuit A Walburgae

a01372

Quo viso miraculo non ad humanae laudis est conversa favorem sed veram in arce pectoris humilitatem servavit A Walburgae

a01373

Advenit quidam rusticus contractus et curvus cellam beatae virginis inprosuit protinus nodosa congeries artuum protensa est R Walburgae

a01373a

Cumque humi pavidus sterneretur et diutius quasi redditurus animam palpitaret V Walburgae

a01374

Tue preterea virginis presidia requirentes venere mulieres manuum curvedine in boneste que missarum sollempnio non astarent mox assuit Christi virtus et utraque indempta pristina sanitate laete ad propria repedavere R Walburgae

a01374a

Hodum erectis ad superos oculos cordis et corporis auxilium a domino poposcissent et supplici devove rogarent V Walburgae

a01375

Pauper quidam ex utero matris caecus oratorium sacratae matris introivit ibique preces divitissimas fudit et visum quem quesierat recepit R Walburgae

a01375a

Cum subito dilapsus in terram coepit pallida membra saxosa volutare tellure et quasi ultimum clausurus diem sese in pavimento reflectere V Walburgae

a01376

Non immerito ista virgo laudatur que semetipsam ut aurem in forna probavit A Walburgae

a01377

Ecce quae habuit pro deo obscuritatem preparavit illi dominus claritatem in sempiternam A Walburgae

a01378

Dilecta deo in omnibus et laudibus et actibus modo suis meritis presidium fert populis A Walburgae

a01379

Ecce virgo prudens quae aedificavit domum suam supra petram in cujus sancto corpore non est inventa labes quia deus elegit eam in sponsa sibi R Walburgae

a01379a

Ecce vera Christi famula in qua dolus non est V Walburgae