Catharinae Bononiensis | Cantus Index for Office and Mass

Catharinae Bononiensis

Catharinae Bononiensis

Catharine of Bologna, Poor Clare and mystical writer (canonized 1712)

Feast date: 
Mar.9
Day: 
9
Month: 
3
Notes: 
Holweck, p. 197;
Feast code: 
14030920

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a02005

Quae pura scandis aethera instar columbae candidae sacrum tibi quod fundimus carmen benigna suscipe | Te nascituram conspicit pater velut praefulgidum sidus repellens nubila mundumque spargens lumine | Praevente caeli munere adhuc puella moribus claris refulges inclyta lucis futurae praeviis | Terrena jam fastidiens ferves amore patriae quem nutris hinc ardentius Christi locata in atriis | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Catharinae Bononiensis

a02006

Sponso vocante ad asperum perfectionis verticem ad hunc relicto saeculo festina gressus dirigis | Translata nanque provide Francisci in hortum fertilem vernis redundas floribus fructusque profers uberes | Crucem paratam bajulans confixa Christo jugiter rigas columba lacrimis sponsi dolentis vulnera | Corpus flagellis opprimis et mente sursum tolleris ac sancta carne et spiritu jam vivis inter caelites | Nam vera caeli gaudia dum saepe volvis intime perfusa luce desuper arcana sacra perspicis | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Catharinae Bononiensis

a02007

Inter sorores optimas licet magistra praevia subesse gaudes omnibus abjecta quaeris munera | Optans adire patriam sponsique vultu perfrui nomen salutis invocans dulci sopore solveris | Corpus sepulcro conditum odore cunctos recreat et integrum post saecula mundo stupente cernitur | Nunc nostra corda et corpora a labe serves criminum agnique tandem caelicas fac nos adire nuptias | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Catharinae Bononiensis