Gregorii | Cantus Index for Office and Mass

Gregorii

Gregorii

Gregory the Great, Pope and Doctor

Feast date: 
Mar.12
Feast code: 
14031200

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 145 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001001

Ad dominum vigiles cuncti convertite mentes Gregorium vigilem caeli qui vexit ad arcem I Gregorii

001200

Ab hujus quoque spectat meritum quod Trajani paganissimi animam orationibus et lacrimis mercatus ex ipsa inferorum conclavi eripuit A Gregorii

001270

Adhaerebat moralibus seniorum relatibus quos tenaci memoriae non cessabat committere A Gregorii

001575

Beate Gregori sanctae sedis pontifex intercede pro nobis ad Christum filium dei A Gregorii

001630

Beatus Gregorius ab Anglorum populis apostolus est appellatus quia ipsius gratiae ascribitur quod illorum ecclesia nova semper sobole fecundatur A Gregorii

001631

Beatus Gregorius natione romanus nobilitatem suam moribus et probis actibus decoravit A Gregorii

001632

Beatus Gregorius urbis Romae pontifex Romano ex genere nobilique processit A Gregorii

001712

Benedictionem vitae nobis a domino sancte defer pia interventione A Gregorii

001740

Bissenos nummos angelo hic dedit quasi naufrago huic scutellam argenteam quam sibi vidit reliquam A Gregorii

001785

Christi fidelis famulus prudens quoque Gregorius post quam suo in tempore vixit ejus familiae caelo reddidit animam terrae carnis materiam A Gregorii

001833

Caelesti cinctus verbere vir mirae innocentiae praesumebat se diligi quod merebatur argui A Gregorii

001964

Quidam quoque anachoretae urbis contiguo angeli ascendentes et descendentes per praefatam columnam sunt visi A Gregorii

002140

Defuncto itaque papa Pelagio beatum Gregorium totis viribus renitentem plebs omnis elegit A Gregorii

002218

Digne ministerium sacrae sedis dum gereret beatus Gregorius Anglorum genti factus est apostolus A Gregorii

002253

Disciplinis vero liberalibus ita a pueritia est institutus ut nulli in urbe Romana putaretur esse secundus A Gregorii

002257

Distractum a caenobio romanus omnis populus beatum Gregorium pontificem constituit A Gregorii

002615

Egregio beatitudinis tuae praeconio triumphat universalis ecclesia per te nobiliter instituta ave papa insignissime Romanorum decus Anglorum gloria Suessorum laetitia sancte Gregori interveni quaesumus pro nostra omniumque salute A Gregorii

002624

Ejus quoque laudabile praeconium est quod Anglorum ecclesia nova semper sobole fecundatur A Gregorii

002956

Gloriosa sanctissimi sollemnia Gregorii toto corde catholica suscipiat ecclesia cujus doctrina aurea per mundi splendet climata quam meritis et precibus Christo commendet quaesumus A Gregorii

002971

Gratias tibi agimus conditor rerum quia hujus viri laudabile meritum semper accipit incrementum A Gregorii

002981

Gregorius ortus Romae senatorum sanguine fulsit mundo velut gemma auro superaddita dum praeclarior praeclaris hic accessit atavis A Gregorii

002982

Gregorius papa inclytus patre Gordiano matre vero Sylvia Romana urbe est editus A Gregorii

002983

Gregorius ut creditur divinitus sic dicitur qui sibi et ecclesiae vigilavit catholicae A Gregorii

002984

Gregorius vigiliis confectus et jejuniis etsi marcebat corpore ex spe vigebat animae A Gregorii

002991

Hac latebra triduo se occultavit donec illum populus romanus jejuniis et orationibus tertia super eum nocte columna lucis emissa obtinuit A Gregorii

003018

Hanc namque beatus Gregorius tantae nobilitatis lineam actibus extulit probis moribus decoravit A Gregorii

003019

Hauriebat adhuc in parva aetate sitibundo pectore fluenta doctrinae A Gregorii

003046

Hic ab adolescentia divina fretus gratia anhelare non desiit ad regnum vitae perpetis A Gregorii

003062

Hic in annis adolescentiae deo coepit devotus exsistere et ad supernae vitae patriam totis desideriis anhelabat A Gregorii

003064

Hic itaque non solum spectabili senatorum prosapia verum etiam religiosam vitam duxit A Gregorii

003078

His sane monasteriis praedia large tribuit reliqua tandem vendidit et egenis distribuit A Gregorii

003117

Hodie sanctus Gregorius migravit ad Christum sacerdotum manibus diligenter beati Petri aula est reconditus A Gregorii

003124

Hodie vas electionis et habitaculum spiritus sancti beatissimus Gregorius pontifex ex hac luce subtractus ad aeternam regni caelestis sedem est translatus A Gregorii

003419

Iste est de primoribus theologis unus Gregorius papa inclytus Romulea urbe editus cujus doctrina fulget ecclesia ut sol et luna A Gregorii

003433

Iste sanctus dum pro colligendis animabus satageret dedit illi dominus ut totam pariter Anglorum converteret gentem A Gregorii

003593

Laudemus dominum quod doctrinis beatissimi Gregorii multi per orbem universum de peccato elongati revertuntur ad Christi clementiam A Gregorii

003605

Lentis quidem sed jugibus hic aestuabat febribus Podagrae necnon syncopis pulsabatur incommodis A Gregorii

003629

Lineam sui generis factis et dictis extulit bibens in pueritia quod ructuavit postea A Gregorii

003789

Missis namque doctoribus tantam deus gratiam contulit ut verbum fidei quod ore praedicabant signorum efficacia confirmarent A Gregorii

003984

O admirabile beati Gregorii meritum quo intercedente ossa dominici corporis pars digiti auricularis sanguine cruentata inventa ac ostensa est A Gregorii

004031

O Gregori dulcissimum sancti spiritus organum atque virtutum speculum posce nobis suffragium ut hoc possimus consequi Quo te gaudemus perfrui A Gregorii

004102

Obtinet a negotiatoribus ut in cratera occultatus educeretur ab urbe A Gregorii

004273

Perpendo Petre quid tolero perpendo quid amisi cumque intueor hoc quod perdidi est hoc gravius quod porto A Gregorii

004370

Pretiosa est mors sanctorum domini qui assistunt ante thronum majestatis suae de quorum collegio inter primos theologos summe confessor et pontifex venerande refulges sancte N. interveni quaesumus pro nostra fragilitate in conspectu summae deitatis A Gregorii

004419

Quadam die dum beatus Gregorius placidus resideret ei diaconus adfuit Petrus suus A Gregorii

004427

Quae non parvo noctis spatio a summo caeli usque ad eumdem ipsum linea recta effulgens quaerentibus votum optabile demonstravit A Gregorii

004439

Quamdiu mundi orbita volvitur beatissimi papae Gregorii venerabile meritum semper accipit incrementum A Gregorii

004452

Quem apicem attentius fugere tentans fuge latibula praeparat A Gregorii

004498

Qui solebat in sericis procedere induviis post in abjectis vestibus servit pauper pauperibus A Gregorii

004538

Quidnam est pater sancte quod plus te solito maeror tenet maerorem Petre jam patior semper mihi per usum vetus est et per augmentum novus A Gregorii

004573

Rebus patrimonii monasterium construens ministrabat pauper pro Christo pauperibus A Gregorii

004665

Rogavit pontificem apostolicae sedis ut genti Anglorum praedicatores mitteret asserens seipsum in hoc opus esse paratum A Gregorii

004782

Sanctus Gregorius Romanorum gente progenitus ab infantia sacris litteris eruditus et sic ad monasterium dei famulus convolavit A Gregorii

004878

Sex struxit in Sicilia vir clarus monasteria et infra urbem septimum in quo se fecit monachum A Gregorii

005036

Studiis liberalibus nulli secundus habitus praetor urbanus exstitit adolescens spectabilis A Gregorii

005054

Summae sedis apicem conscendens vir fortissimus velut lucerna radians factus est Christi in populo A Gregorii

005103

Tandem electus domini invenitur capitur trahitur consecratur ac papa urbis efficitur A Gregorii

005444

Virginum tria milia Romae pavit sub regula exceptis dei famulis longe vel prope positis A Gregorii

006194

Beatissimus pontifex Gregorius postquam plebem romanam et apostolicae sedis ecclesiam gloriosissime rexit ex hac luce subtractus atque ad aeternam est regni sedem translatus R Gregorii

006194a

Qui omni fere juventutis suae tempore crebris viscerum doloribus cruciabatur V Gregorii

006551

Dum oraret in obscuro servus dei latibulo lux immensa super eum resplenduit post triduum hoc signo cunctis proditus papa urbis efficitur R Gregorii

006551a

Quia misericordiam et veritatem diligit deus gratiam et gloriam dabit dominus V Gregorii

006646

Electus et dilectus domini Gregorius tandem post triduum inventus capitur trahitur consecratur ac papa urbis efficitur R Gregorii

006646a

Tertia jejunii nocte columna lucis super eum emissa invenitur V Gregorii

006752

Fulgebat in venerando duplex decus Gregorio senatoria dignitas secundum genus saeculi voluntaria paupertas Juxta praeceptum domini R Gregorii

006752a

Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus cupit nimis V Gregorii

006835

Hic in annis adolescentiae deo coepit devotus existere et ad supernae vitae patriam totis desideriis anhelare R Gregorii

006835a

Qui mortem quoque quae pene cunctis poena est quasi ingressum vitae amabat V Gregorii

006835b

Cuncta quoque quae habere potuit ad pietatis opus distribuere coepit V Gregorii

006835zb

Hic itaque non solum ... V Gregorii

006843

Hoc beato Gregorio gratia divina concessit ut merito ab angelorum populis debeat apostolus appellari quia ipsius gratiae adscribitur quod illorum ecclesia nova semper sobole fecundatur R Gregorii

006843a

Quousque enim mundus iste volvitur ejus laudabile meritum semper accipit incrementum V Gregorii

006862

Hodie praeclarissimus deo dignus episcopus et Anglorum apostolus a terrenis separatus conjunctus est caelestibus cum gloria Gregorius R Gregorii

006862a

Ecce vere Israelita in quo dolus non est V Gregorii

006997

Iste est de prioribus theologis unus Gregorius papa inclytus Romulea urbe editus cujus doctrina fulget ecclesia ut sol et luna R Gregorii

006997a

Iste est Gregorius praesul meritis et nomine dignus V Gregorii

007193

Mutato enim saeculari habitu beatus Gregorius monasterium petiit et ex hujus mundi naufragio nudus evasit R Gregorii

007193a

Qui ante serico et gemmis micantibus ornatus processit post vili tectus tegmine pauper ipse pauperibus ministrabat V Gregorii

007279

O pastor apostolice Gregori beatissime tuo posce precamine incrementum ecclesiae tuo rigatae dogmate ac defensatae opere R Gregorii

007279a

Memor esto congregationis catholicae et dextera dei plantatae vineae V Gregorii

007279za

Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio V Gregorii

007329

Orante beatissimo ad dominum Gregorio Sanata est plebs romana a peste inguinaria R Gregorii

007329a

Multum enim valet deprecatio justi assidua V Gregorii

007439

Propter intolerabiles rerum curas mundanarum recusabat praesulatum suscipere Romanorum sed victus prece populi suscepit jugum domini R Gregorii

007439a

Nec fecit proximo suo malum et opprobrium non accepit adversus proximos suos V Gregorii

007618

Sanctus papa Gregorius vir totus apostolicus postquam praesedit cathedrae pervigil apostolicae carne solutus hodie adivit regem gloriae R Gregorii

007618a

Innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam V Gregorii

007844

Vere felicem praesulem verae fidei doctorem quo petente panis Christi formam accepit digiti ad firmandam plebis fidem versus incruentam carnem R Gregorii

007844a

A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris V Gregorii

007862

Videns Romae vir beatus Anglorum forte pueros bene inquit bene angli vultu nitent ut angeli oportet illis monstrari iter salutis aeternae R Gregorii

007862a

Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium V Gregorii

008263

Anglorum jam apostolus nunc angelorum socius ut tunc Gregori gentibus succurre jam credentibus H Gregorii

008263a

Tu largas opum copias omnemque mundi gloriam spernis ut inops inopem Jesum sequaris principem HV Gregorii

008263b

Videtur egens naufragus dum HV Gregorii

008263c

Ex hoc te Christus tempore HV Gregorii

008263d

O pontifex egregie lux et decus ecclesiae non sinas in periculis quos tot mandatis instruis HV Gregorii

008263e

Mella cor obdulcantia tua HV Gregorii

008263f

Scripturae sacrae mystica mire solvis aenigmata excelsaque mysteria te docet ipsa veritas HV Gregorii

008263g

Tu nactus apostolicam vitam HV Gregorii

008263h

Sit patri laus ingenito sit decus unigenito sit utriusque parili maiestas summa flamini HV Gregorii

Pages