|
Sancta Maria intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piissimum regem atque divinum ut det nobis veniam peccatorum nostrorum et gaudium sempiternam |
A |
Gertrudis Nivellensis |
L |
|
Virgo Christo amabilis in omnibus laudabilis pietate autem ineffabilis tu gregis humillimi gaudium omnium quoque ad te pie clamantium exaudi nos supplices in te semper sperantes |
A |
Gertrudis Nivellensis |
DF |
|
Qui sibi Gertrudem sponsam delegit adoret et colat et timeat contio nostra deum |
I |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Generosa Christo virgo justitiae vigebat zelo sanctimoniae privilegio caelestium autem flagrabat desiderio |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Generosa virgo Gertrudis supplicum semper fidelissima consolatrix in te nobis portus salutis ad te clamantes exaudi rogamus et misericordiam quam de te predicamus pie senciamus |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Gertrudis pietate ineffabilis tibi persolvimus debita laudis tu solita clemencia adauge devocionis incrementa |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Hac ergo pollens maturitate morum quesivit sibi aptare virgineum sponsum cum quo virginitatis firmaret chirographum |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Hodiernae sollemnitatis gaudia que nobis anni reduxit orbita pia recolamus devocionae virginis Gertrudis utentes famulaminae |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Inde sacrum sibi mater aptavit velaminis signum placuitque regulari vinculo subiugare animum |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Laudem demus domino virginis inquam filio qui te o sacratissima virgo mundi resolutam ergastulo in caeli hodie relevavit palacio ubi precamur nostri memor esto |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Mirantur ergo cuncti qui aderant et quis rei detur exitus expectant et subito vident in creacione virginis paulatim minui integritatem luminis |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Mole criminum praemimur (...) |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
O quam generosa es virgo quae totius decoris regnas cum domino et adoptato perfrueris thalamo o pia virgo |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Perlustravit enim habitacionem oratorii inde figitur laqueari ubi nec datur defectui nec augetur damno incendii |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Quadam autem die dum perseveraret virgo in oracione igneus globus mittitur e caeli regione et obnixe videtur virgini deservire |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Quem illa suscipiens gaudenter intencionem mentis ex ordine patefecit fideliter |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Sacerdotalem virum nomine amandum episcopatus quoque honore preditum ad virginis matrem direxit dominus omnium |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Solaris dum volvitur orbita votiva recurrunt festa in quibus et domini recitantur magnalia et Hedwigis retractantur merita |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Te clangat ergo nostra notula tibi o pia reddat famulamina a te exposcat misericordiam quam nescis denegare cuiquam |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Tibi rite psallimus virgo tibi laudes referimus ex debito quia quociens premimur anxietatibus ad te nobis fidus patet recursus |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Unus nec mortem (...) |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Beata Gertrudis assidua legis dei meditatione tantum in divinarum litterarum studio profecit ut brevi omnes coetaneas suas anteiret |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Christo igitur castitate virginis dicata austrasiorum ducis filium amore ejus captum spes lusit inanis |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Cum monasterium cui beata Gertrudis praefuerat ignibus vastaretur edacibus visa est velamine suo flammas nimis exuperantes abigere et praeter spem omnium domum ab incendio liberare |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Deinde mater consultu amandi episcopi mire sanctitatis viri sacro velamine accepto monasterium construxit |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Divinae itaque institutionis suffulta praesidiis deum diligere mundum odisse ac sese toto mentis affectu Christo coepit mancipare |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Exteriora suis dat quaeque (...) |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
In quo vita regulari instituta cum filia et ejus coetaneis dies huic vite concessos transegit |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Laudes Christo sancta canit ecclesia qui sibi gertrudem castam virginem consecravit ne ab huius mundi amatoribus rapta vite dispendium pateretur sempiterne
|
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Magna datur nobis divinae copia laudis normaque virtutis virginis hujus ope |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Materno tandem Gertrudis destituta solacio totam regendi monasterii curam suscepit |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Post vite cursum fragilis durosque labores Gertrudis posuit flebile carnis onus laeta tamen perfert lucis discrimen amicae cernere cum liceat jam sine nocte diem |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Quantum crevit onus tantum devocio crevit cuncta per hoc fieri prosperiora putat |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Quo facto se hostiam deo placentem gaudebat oblatam cum liquido claresceret nullum hujus saeculi vanitatibus locum in ea reperiri |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Sacrae virginis Gertrudis sollemnia devotae suscipiat plebs fidelis nam per eam nobis spes et ipsi facultas suppetit impetrandi veniam pro delictis |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Taliter internis externa aptabat ut esset par erga Christum cultus et unus amor |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Tribulatione igitur carnis conculcata in se persistens indivisa virgo sollicita fuit quomodo corpore et animo placitum deo exhiberet obsequium |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Utque ceteri ab egregia forma virginis postulanda resipiscerent mater comarum longitudinem in corone modum detondit |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Vita duarum agitur gemina in gertrude sororum fervidus urget amor sollicitudo premit |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Rogemus omnes beatam (...) |
A |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Ammonuit itaque sacratissimam mater virginem sacre subire consecracionis velamen et sic propositi servare fidem at illa continuo jubentis paruit imperio |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Hortata est quoque eam addere adhuc onus oneri ut pondus regiminis imponeret sibi |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Gloriosa virgo Christi Gertrudis post debita humanitatis ad regis regum arcessitur palacium ubi ob perfecte virtutis decursum immarcescibilis corone accepit bravium |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Angelorum comitatu potitur atque cum digno tripudio paradisum introfertur |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Igitur venerabilis mater virginis hortatu Amandi praesulis in ecclesiam proprie domus transmutavit fastigia consecrandi gratia |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Inde sacrum sibi aptavit velaminis signum |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Postquam igitur virgo sacrata regiminis expeditur sarcina castigacione maceratur voluntaria ut sine offensionis mora ad aeterna proficiscatur premia |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Sciebat enim per dominicam revelacionem imminere sui corporis resolucionem |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Quidam autem diabolica fraude decepti virginis inardescunt amori et quesierunt eam rapere vi et tradere nuptui |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Ut autem mater defenderet virginis abusionem ejus totondit capitis cesariem |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Timens ergo sacratissima virgo Gertrudis ne forte in arrogantiae incideret jactanciam post multa virtutum exercitia pastoralis regiminis deposuit onera |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Querens ergo Christo placere et libere per viam salutis incedere |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Ubi pater virginis gloriosus communis exitii complevit planctus hinc dolor nimium ejus praegravavit animum quattuordecim enim tantum erat annorum |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Matrem gaudebat superstitem quo ejus saltem presencia animum consolaretur puerilem |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Virgo sacrata dum quaeriat copulari Christo quodam prepeditur offendiculo quod et viriliter vicit in domino |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Austrasiorum enim ducis filius virginis inardescit amoribus |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Beatissima virgo Gertrudis regio francorum exorta stemmate nobilitatem sanguinis ingenii acrimonia et morum laudabilium honestate decoravit |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Quae quidem ab ipsis cunabulis christiani nominis professione insignata |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Spretis mundi labentis illecebris virgo sancta caelesti se totam sponso devovit et utriusque testamenti paginis tam luculenter imbuta est ut paterne mortis dolorem quodammodo matri temperaret |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Merito igitur sancti spiritus gratia redundabat quae se totis visceribus Christo placituram praeparabat |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Cum orationis causa beata virgo ad altare sancti Sixti martyris stetisset flammea sphera coelitus super eam descenderat |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Ut per tale miraculum ostenderetur quanti apud deum meriti esset |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Sacro beatae virginis corpusculo parsimoniae orationumque studio praegravato ipsa monasterii regimen nepti suae quae sub regulari disciplina ad pedes ejus sacris litteris erudita est commendavit |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Ne igitur sacrae institutionis norma quidam detrimenti pateretur |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Sancta Gertrudis hujus vitae stadio transcurso et exitus sui tempore appropinquante meruit cujusdam religiosissimi monachi solitariam vitam agentis precibus de die et hora sue migracionis certificari |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Sollicita quando carnis onere deposito ante conspectum justi judicis debeat apparere |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Modeste abbatissae trevirensi beate Gertrudis sanctitati inherenti ad ejus conspectum colloquiumque anhelanti sese virgo sancta obitus sui die sub forma et vestitu propriis demonstravit |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Ne modesta desiderio quo ardentissime ferbuerat fraudaretur ut quae voti sui compos fieret |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
O vere prudens o vere virgo beata ignivomam occurrens sponso que lampada sumpsit nam bona que gessit flammis ignivit amoris divi non laudis querens aliunde nitorem |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Hanc dominus veniens invenit sic vigilantem |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
O nimium felix est donum virginitatis subdola versuti quo fraus eliditur hostis cum praeter carnem caro vivit celibe vita |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Et pro terrenis caelestia regna patescunt |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Virginis eximiae Gertrudis festa colentes altithrono regi solvamus debita laudis |
R |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
A quo cunctorum procedit origo bonorum |
V |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Jesu flos matris virginis votis faveto supplicis hymnizantis tibi gregis Gertrudis festo virginis |
H |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Veneremur sollemniter auctorem pudicitiae Christum qui mirabiliter dona largitur gratiae |
H |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Virginis sacrae veneremur (...) |
H |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Copiam laudis tribuunt abunde (...) |
HV |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Ejus ad sacrum veniens (...) |
HV |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Membra defuncti pueri (...) |
HV |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Depulit febres solidavit artus |
HV |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Mentibus nostris vitiis (...) |
HV |
Gertrudis Nivellensis |
|
|
Adsit aeternus pater et (...) |
HV |
Gertrudis Nivellensis |
|