|
Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus fortis Gabriel ut hostes pellat antiquos et amica caelo quae triumphator statuit per orbem templa revisat | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen |
H |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Virgo dux pacis genetrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli |
HV |
Gabrielis, Archang. |
B L |
|
Collaudamus venerantes omnes caeli milites sed praesertim Gabrielem dei patris nuntium ad Mariam atque verbi incarnandi pronubum |
HV |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Ingressus Gabriel angelus ad Mariam virginem dixit ave gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus |
A |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Ait autem angelus ne timeas Zacharia quoniam exaudita est deprecatio tua |
A |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Ego sum Gabriel angelus qui asto ante deum et missus sum loqui ad te |
A |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Archangelus Gabriel ait ad Mariam non erit impossibile apud deum omne verbum dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab ea angelus |
A |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini |
A |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Mentibus laetis jubilemus omnes plectra tangentes fidibus canoris inclytus quando Gabriel ab alto fulget Olympo | Virginis summae paranymphus adest hodie nobis simul angelorum plurimis Christum venerans triumphis concio tota | Coetus hinc noster Gabrielis almi concinat laudes celebretque nomen unus ex septem domino qui in aula jugiter astant | Nuntius caeli mediator idem exstat a summis Gabriel ubique laetus et mundo reserat secreta omnipotentis | Nuntia nobis Gabriel precamur pacis aeternae speciale munus quo poli tandem teneamus aulam semper ovantes | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | Amen |
H |
Gabrielis, Archang. |
|
|
En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit quae collum tumidi conterat aspidis ac Adae genus erigat | Alternis igitur jam chorus efferat exultans animo vocibus angelum humano generi qui nova tempora et caeli bona nuntiat | Sed quae vox hominum promere sufficit quae mundo Gabriel munera conferat sanctas hic animas quas deus advocat laetus ducit in aethera | Te princeps igitur inclyte quae sumus pro nobis miseris poscito gratiam fac et propitium qui valet omnia nobis ut veniam afferat | Amen |
H |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Ave Maria gratia plena dominus tecum |
Tc |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui |
TcV |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen ejus Emmanuel |
TcV |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Quomodo inquit fiet istud quoniam virum non cognosco et respondens angelus dixit ei |
TcV |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi |
TcV |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei |
TcV |
Gabrielis, Archang. |
|
|
Alleluia Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis |
Al |
Gabrielis, Archang. |
|