Josephi | Cantus Index for Office and Mass

Josephi

Josephi

Joseph, spouse of Mary

Feast date: 
Mar.19
Day: 
19
Month: 
3
Feast code: 
14031900
Notes: 
Holweck, p. 562; Grotefend;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 27 of 27 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

003793.1

Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph alleluia A Josephi

205601

Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesus A Josephi

205602

Missus est angelus Gabriel ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria de qua natus est Jesus qui vocatur Christus A Josephi

a00879

Dignum canentes angeli carmen Josepho pangite qui dormienti numinis olim tulistis nuntia H Josephi

a01977

Iste quem laeti colimus fideles cujus excelsos canimus triumphos hac die Joseph meruit perennis gaudia vitae | O nimis felix nimis o beatus cujus extremam vigiles ad horam Christus et virgo simul adstiterunt ore sereno | Hinc stygis victor laqueo solutus carnis ad sedes plácido sopore migrat aeternas rutilisque cingit tempora sertis | Ergo regnantem flagitemus omnes adsit ut nobis veniamque nostris obtinens culpis tribuat supernae munera pacis | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen H Josephi

a01978

Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph A Josephi

a01979

Te Joseph celebrent agmina caelitum te cuncti resonent christiadum chori qui clarus meritis junctus es inclytae casto foedere virgini | Almo cum tumidam germine conjugem admirans dubio tangeris anxius afflatu superi flaminis angelus conceptum puerum docet | Tu natum dominum stringis ad exteras Aegypti profugum tu sequeris plagas amissum Solymis quaeris et invenis miscens gaudia fletibus | Post mortem reliquos sors pia consecrat palmamque emeritos gloria suscipit tu vivens superis par frueris deo mira sorte beatior | Nobis summa trias parce precantibus da Joseph meritis sidera scandere ut tandem liceat nos tibi perpetim gratum promere canticum | Amen H Josephi

a01980

Caelitum Joseph decus atque nostrae certa spes vitae columenque mundi quas tibi laeti canimus benignus suscipe laudes | Te sator rerum statuit pudicae virginis sponsum voluitque verbi te patrem dici dedit et ministrum esse salutis | Tu redemptorem stabulo jacentem quem chorus vatum cecinit futurum aspicis gaudens humilisque natum numen adoras | Rex deus regum dominator orbis cujus ad nutum tremit inferorum turba cui pronus famulatur aether se tibi subdit | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis meritis beate gaudia vitae | Amen H Josephi

a01981

Exsurgens Joseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit conjugem suam A Josephi

a02695

Descendit Jesus cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis alleluia A Josephi

a02699

Ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia A Josephi

a02794

Ecce fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam A Josephi

a02810

Ibant parentes Jesu per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae A Josephi

a02817

Invenit Philippus Nathanael et dicit ei quem scripsit Moyses in lege et prophetae invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth A Josephi

a02818

Jacob autem genuit virum Mariae de qua natus est Jesus qui vocatur Christus A Josephi

a02819

Joseph vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam A Josephi

a02825

Missus est angelus Gabriel a deo ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria A Josephi

a02838

Non invenientes Jesum regressi sunt in Jerusalem requirentes eum et post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem et interrogantem eos A Josephi

a03176

Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia A Josephi

a03313

Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum R Josephi

a03322

Constituit eum dominum domus suae R Josephi

a03323

Constituit eum dominum domus suae R Josephi

a03324

Constituit eum dominum domus suae R Josephi

a06766

Joseph filii David tolle omnem suspiciosi animi dubietatem ille qui scripsit mirabilia in lege sua ipse fecit mirabilia in conjuge tua R Josephi

a06766a

Nihil in hac virgine non castum nihil non pudicum nihil non sanctum V Josephi

a06768

O custos et sponse reginae virginum qui omnis creaturae dominum educasti ipsum patrem luminum pro nobis ora ut tecum perpetua lucem perfruamur in caelis A Josephi

g00118

Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est Cm Josephi