Cuthberti | Cantus Index for Office and Mass

Cuthberti

Cuthberti

Cuthbert, Bishop of Lindisfarne

Feast date: 
Mar.20
Feast code: 
14032000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 44 of 44 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100246

Regi jubilemus in hac sacra (...) I Cuthberti

200127

Adest frater curiosus explorans quid agat justus quem languore et pavore mox correptum sanat prece A Cuthberti

200407

Auctor donorum spiritus inspirans vera vatibus per trinum fatur infantem Cuthbertum fore praesulem A Cuthberti

200768

Christi fortis hic athleta ac verus anachoreta mundi tempsit haec infima quo caeli caperet summa A Cuthberti

201425

Dum jactantur puppes salo sanctus orans heret solo mox ventorum vis mutata naves vertit ad litora A Cuthberti

201494

Edomans corpus juvenis in undis pernoctat maris ibi deo vota laudis ex affectu reddit cordis A Cuthberti

202185

Hinc tanguntur artus sacri corporis morbo letali sciens vero se resolvi confortat ovile Christi A Cuthberti

202410

In episcopatu suo jam exacto biennio ut soli vacaret deo dilecto se reddit antro A Cuthberti

202846

Languor accrescens in dies artus vexabat fragiles ipse sacras fundens preces caelicas praegustat laudes dum terrenus redit dies aeternus Cuthberto quies salutares sumit dapes sic supernas scandit sedes A Cuthberti

203123

Mirum dictu hinc egresso et oranti genu flexo membra refovent rigida aequoris animalia A Cuthberti

203171

Mox pater suos affatur quisque vestrum temnat mundum amet Christum colat bonum sic supernum sumet regnum A Cuthberti

203191

Multos hic sanavit aegros languores depellens saevos multas effugavit larvas virtute crucis territas A Cuthberti

203406

O Cuthberte cui Christe fuit (...) A Cuthberti

204060

Quamdam vexatam daemone pergit sanctus inviserae sed mox dirus fugit hostis fit mulier incolumis A Cuthberti

204109

Qui de rupe prompsit aquam post in vinum vertens eam hoc utrumque donum suo caro contulit Cuthberto A Cuthberti

204133

Qui Raphaelem archangelum Tobiae dedit medicum Cuthberti genu languidum suum sanat per angelum A Cuthberti

204410

Sancte Cuthberte confessor domini gloriosae adesto nostris precibus pius ac propitius A Cuthberti

204423

Sancte pater Cuthberte ora pro omnium salute et pace et prosperitate tuorum A Cuthberti

204487

Sanctus antistes Cuthbertus vir perfectus in omnibus in turbis erat monachus digne cunctis reverendus A Cuthberti

600318

Caelestium minister donorum Cuthbertus antistes uxorem cujusdam comitis aqua benedicta virginem chrismate perunctam pater familias pane a se benedicto pristine reddidit sanitati R Cuthberti

600318a

Juvenem quoque jam paene moriturum sola oratione puerumque seminicem osculo tantum dato V Cuthberti

600516

Cuthbertus puer bonae indolis pervigil nocturnis insistens hymnis Aidani episcopi animam in caelum ferri vidit ab angelis R Cuthberti

600516a

Cum pastoribus ovium positus pastor animarum a deo praeelectus mente et vultu supernis intentus V Cuthberti

600980

Gloriosus vir sanctus relinquens terrena mercatus est caelestia R Cuthberti

600980a

O verum et magnum sacerdotum qui contemnens terrena V Cuthberti

601097

Igne fervoris divini succensus sanctus sacerdos Cuthbertus ignes noxios saepe repressit suis sacris precibus R Cuthberti

601097a

Fantasticum quidem ignem cum auctore suo effugavit materialem vero ab aedibus quas vorabat exstinxit V Cuthberti

601156

In sanctis crescens virtutibus almus vir Cuthbertus despectis hujus caduci saeculi rebus venerabilis ac per cuncta digne laudabilis factus est monachus R Cuthberti

601156a

Corpore mente habitu factisque probabilibus castris dominicis associatus V Cuthberti

601418

Merito sanctitatis et gradu dignitatis accepto vir dei sacerdotio nomen aequabat officio praebens cunctis monita salutis et exempla bonae accionis R Cuthberti

601418a

Quod enim verbis docebat operibus adimplebat V Cuthberti

601541

O beatum praesulem Cuthbertum qui gratia divini muneris vigens multiplicium morborum valitudines depulit prophetiae spiritu pollens plurimorum ac sui ipsius obitum et praescivit et praenunciavit R Cuthberti

601541a

Admirandus cunctis operibus et verbis divina sapientia vitam composuit V Cuthberti

601756

Patriarchae nostri Abrahae exemplo beatus pater Cuthbertus hospitalitatis deditus obsequio supernum civem gaudens excepit hospicio cui dum terrenum querit ministrare panem recipere meruit caelestem R Cuthberti

601756a

Digreditur namque vir dei panem cupiens deferre calentem sed rediens nequaquam invenit conviviam V Cuthberti

602434

Verilocus vates Cuthbertus ecclesiae jussis precibus lacrimisque coactus ut ipse ante praedixerat episcopali cathedra sublimatur populisque regendis praeficitur R Cuthberti

602434a

E secretis extrahitur latebris et perfusus genas lacrimis V Cuthberti

602481

Vir domini Cuthbertus maris tempestate cum sociis preaclusus futuri diem sereni certum praedixit cum quibus eciam cibo sua sibi prece divinitus dato pasci promeruit R Cuthberti

602481a

Positis namque genibus orationem fudit nautasque in domino fidere jussit V Cuthberti

a01785

Domino sanctorum praesulum regi jubilemus in hac sacra sollemnitate pontificis nostri N. I Cuthberti

a01786

Auctor dominorum spiritus inspirans vera fatibus per trimum fatur infantem Cuthberhtum fore praesulem A Cuthberti

a01793

Magnificavit illum* R Cuthberti

a01793a

Statuit illi testamentum* V Cuthberti

a01794

O magne praesul Cuthberhte cui Christus fuit vivere cui mori lucrum perenne dum post mortem vivis vere signis divinis inclite languidos sanans a labe hinc rogamus pia prece tu pro nobis intercede A Cuthberti