Benedicti | Cantus Index for Office and Mass

Benedicti

Benedicti

Benedict, Abbot

Feast date: 
Mar.21
Day: 
21
Month: 
3
Feast code: 
14032100

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 362 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001099

Laudemus dominum in hac sacra sollemnitate beatissimi patris nostri Benedicti I Benedicti L

001204

Ab ipso pueritiae suae tempore cor gerens senile aetatem moribus transiens nulli animum voluptati dedit A Benedicti C HRDFSL

001468

Aqua de montis vertice ferrum profundo gurgitis et placidum de flumine traxit perpensilem A Benedicti L

001673

Beatus vir Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes pro deo laboribus fatigari A Benedicti DFS

001673.1

Beatus vir Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes pro deo laboribus fatigari quam vitae hujus favoribus extolli A Benedicti

001714

Benedictus dei famulus magnum fecit miraculum preces fudit ad dominum rejunxit capisterium A Benedicti C DFSL

001715

Benedictus dei famulus per spiritus sancti indagia praecognoscens quae ventura sunt omnia A Benedicti C

001859

Compassus nutrici orationem fudit Benedictus puer cum lacrimis capisterium reparavit A Benedicti C DFS

002062

Cumque in specu posito submitti panem diabolus conspiceret jactavit lapidem et tintinnabulum fregit A Benedicti C B HRDFSL

002073

Cumque sibi conspicerent illicita non licere et assueta relinquere conati sunt ejus mortem tractare A Benedicti B HR FS

002454

Dum famis inopia tristes fratres cerneret beatus Benedictus per prophetiae spiritus eos admonuit hodie minus habetis crastina vero abundanter habebitis A Benedicti L

002457

Dum in hac terra esset quo temporaliter libere uti potuisset jam quasi aridum mundum cum flore despexit A Benedicti C HRDFS

002482

Dumque super undas Placidus traheretur Maurus occurrit in mediis fluctibus emerso pede puerum liberavit A Benedicti C

002556

Ecce vir dei Benedictus reliquit nutricem suam secutus est dominum A Benedicti L

002626

Electus a fratribus invitus obtinuit quo scienter scivit se illorum moribus convenire non posse A Benedicti S

002662

Erat vir domini Benedictus vultu placido canis decoratus angelicis tantaque circa eum claritas excreverat ut in terris positus in caelestibus habitaret A Benedicti DF

002663

Erat vir nomine Firmus nobili genere ortus orationibus ac jejuniis vacans die noctuque Christum deprecabatur A Benedicti V

002731

Euge beate pater meritum qui nomine prodis Fulgida lux saeculi mitis adesto piis A Benedicti L

002798

Expetitus a fratribus invitus assensum praebuit ut patris eis officio fungeretur A Benedicti DF

002819

Exsultet omnium turba fidelium pro gloria almi patris Benedicti laetentur praecipue catervae monachorum celebrantes ejus festa in terris de cujus societate sancti congaudent in caelis A Benedicti DFS

002895

Frater Maure curre velociter quia puer Placidus in amnem mergitur A Benedicti C DF L

002906

Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine A Benedicti C HRDFSL

003005

Haec est via qua dilectus domini caelum Benedictus ascendit A Benedicti H

003063

Hic itaque cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset nutrix quae hunc artius amabat secuta est A Benedicti C HR FSL

003115

Hodie sanctus Benedictus per viam orientis tramitem videntibus discipulis caelum tetendit hodie erectis manibus inter verba orationis efflavit hodie in gloria ab angelis susceptus est A Benedicti C HRDF L

003190

Immensi regis signifer beate Benedicte succurre nobis miseris ad te confugientibus A Benedicti L

003347

Inito consilio fratres venenum vino miscuere quo oblato signavit sicque confractum est ac si pro signaculo lapidem dedisset A Benedicti B HRDFSL

003361

Intempesta noctis cuncta sub silentio quasi sub solis radio totum mundum conspexit A Benedicti C B HR L

003626

Liberiori genere ex provincia Nursiae ortus Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat A Benedicti DF

003823

Mulier quaedam mente perdita specu ejus ingressa sana regressa est A Benedicti L

003901

Non aspicias peccata mea domine sed fidem hominis istius qui resuscitari filium suum rogat et redde in hoc corpusculum animam quam abstulisti A Benedicti HR L

003982

Nursiae provincia exortus Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat A Benedicti C HR SL

003983

Nutrici in auxilium grande fecit miraculum primum in partes divisum rejunxit capisterium A Benedicti HR

004001

O beati viri Benedicti sancta praeconia o inaestimabilis dilectio caritatis qui dum saeculi pompam contempsit aeternae vitae conjunctus est A Benedicti DF

004173

Orabat sanctus Benedictus domine non aspicias peccata mea sed fidem hujus hominis qui rogat resuscitari filium suum et sub oculis omnium viventem puerum reddidit patri suo A Benedicti C B HRDFS

004175

Oramus te beatissime confessor dei et dux gloriose agminis monastici Benedicte ut pro gregis ejus aeterna salute perpetuus intercessor digneris exsistere A Benedicti DF

004240

Pater sanctus dum sancta populo loqueretur verba terris membra caelo reddit spiritum A Benedicti E

004245

Pater sanctus dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in caelum deferri A Benedicti B HRDFSL

004362

Praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus praestari sibi capisterium petiit quod casu accidente fractum est A Benedicti C HR SL

004413

Puer quidam parvulus elephantino morbo percussus ad dei hominem est adductus pristina sanitate recepta incolumis remeavit ad propria A Benedicti DF

004467

Qui dum eremum peteret Romanorum monachum obviavit cujus cum desiderium cognovisset et secretum tenuit et adjutorium impendit A Benedicti C B HRDFS

004574

Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus A Benedicti C HRDFSL

004605

Relicta domo rebusque patris soli deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit A Benedicti C HRDFSL

004749

Sanctimonialis autem femina cum negantis verba audisset orationem fudit et inundatio pluviae erupit A Benedicti C HR F L

004752

Sanctissime confessor domini monachorum pater et dux Benedicte intercede pro nostra omniumque salute A Benedicti RDFSL

005105

Tantam gratiam ei virtus divina contulerat ut sub uno solis radio omnem mundum collectum conspiceret A Benedicti DF

005237

Tunc ad locum dilectae solitudinis rediit et solus in superni inspectoris oculis habitavit secum A Benedicti H F

005435

Vir domini Benedictus omnium justorum spiritu plenus fuit ipse intercedat pro cunctis monasticae professionis A Benedicti DF

005482

Vix obtinui apud deum omnipotentem ut ex hoc loco mihi animae cederentur A Benedicti HR L

006105

Ante sextum vero exitus sui diem aperire sibi sepulturam jubet qui mox correptus febribus acri coepit dolore fatigari usque ad mortem R Benedicti C HRD S

006105a

Cumque per singulos dies languor ingravesceret sexto die portari se in oratorium a discipulis fecit V Benedicti C HR

006105b

Cumque per singulos dies languor ingravesceret V Benedicti D S

006199

Beatus Benedictus cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset nutrix quae hunc artius amabat secuta est R Benedicti HR

006199a

Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus V Benedicti HR

006200

Beatus Benedictus dum in hac terra esset quo temporaliter libere uti potuisset jam quasi aridum mundum cum flore despexit R Benedicti B HR

006200a

Relicta domo rebusque patris soli deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit V Benedicti B HR

006248

Benedictus dei famulus mala mundi plus appetens perpeti quam laudes pro deo laboribus fatigari quam vitae hujus favoribus extolli R Benedicti L

006248a

Nutricem suam occulte fugiens deserti loci secessus petiit V Benedicti L

006298

Coeperunt postmodum multi mundum relinquere et ad almi patris magisterium festinare liber quippe tentationis vitio jure jam factus est virtutum magister R Benedicti L

006298a

Nomen itaque ejus per vicina loca cunctis innotuit factumque est ut ex illo jam tempore a multis frequentaretur V Benedicti L

006337

Convocatis fratribus beatus Benedictus dixit misereatur vobis omnipotens deus numquid non prius dixi vobis quia meis ac vestris moribus minime conveniret R Benedicti C

006337a

Itaque juxta mores vestros vobis patrem quaerite quia me habere minime potestis V Benedicti C

006337za

Ite et secundum mores ... V Benedicti

006382

Cumque sanctus Benedictus in cellam consisteret elevatis sursum oculis vidit sororis suae animam de corpore ejus egressam in columbae specie caeli secreta penetrare R Benedicti DFSL

006382a

Qui tantae ejus gloriae congaudens omnipotenti deo gratias retulit ejusque obitum fratribus denuntiavit V Benedicti DFSL

006412za

Subdidisti ei omnem ... V Benedicti

006502

Domine non aspicias peccata mea sed fidem hujus hominis qui rogat resuscitari filium suum et redde in hoc corpusculum animam quam tulisti et completa oratione revixit et sanum reddidit patri suo R Benedicti C HRDFS

006502a

Et regrediente anima corpusculum omne contremuit et sub oculis omnium qui aderant vivus apparuit V Benedicti C DFS

006502b

Cujus manum cum tenuisset concussione mirifica tremendo palpitare coepit V Benedicti HR

006532

Dum beatus Benedictus ab agri opere cum fratribus reverteretur ecce quidam rusticus defuncti filii corpus ante januam monasterii luctu aestuans projecit R Benedicti L

006532a

Quem mox ut orbatus rusticus aspexit clamare coepit redde filium meum redde filium meum V Benedicti L

006648

Elegit eum dominus dignum sibi tamquam aurum in fornace probavit eum et sicut sacrificium suavitatis accepit illum R Benedicti L

006648a

Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna V Benedicti L

006648zb

Glorificavit eum ... V Benedicti

006659

Eodem vero anno quo de hac vita erat exiturus quibusdam discipulis secum conversantibus quibusdam longe manentibus sanctissimi sui obitus denuntiavit diem R Benedicti C HRDFS

006659a

Praesentibus indicens ut audita per silentium tegerent absentibus indicans quod vel quale eis signum fieret quando ejus anima de corpore exiret V Benedicti C DF

006659b

Indicans namque discipulis quale eis signum fieret quando ejus anima de corpore exiret V Benedicti HR

006659c

Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus V Benedicti S

006665za

Ecce vere Israelita in quo ... V Benedicti

006665zb

Exitum suae animae et sanctae ... V Benedicti

006745

Frater Maure curre velociter quia puer Placidus jam mergitur in amne R Benedicti B HR

006745a

Benedictus dei famulus cum hoc protinus agnovisset Maurum vocavit dicens curre velociter V Benedicti B HR

006751

Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine ab ipso pueritae suae tempore cor gerens senile aetatem quippe moribus transiens nulli animum voluptati dedit R Benedicti C B HRDFSL

006751a

Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus V Benedicti C DFSL

006751b

Despexit igitur quo temporaliter libere uti potuisset sanctae conversationis habitum quaesivit V Benedicti B HR

006751za

Relicta domo rebusque patris ... V Benedicti

006836

Hic itaque cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset nutrix quae hunc artius amabat sola secuta est R Benedicti C L

006836a

Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus V Benedicti C

006836b

Relicta domo rebusque patris soli deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit V Benedicti L

006951

Inclytus levita Christi Maurus sancto Romano intulit crastina die beatus pater Benedictus caelestem gaudens scandet ad patriam et ideo tantae ejus gloriae exsultantibus animis congratulemur R Benedicti F

006951a

Nunc enim praesentiorem eum quam si carne viveret sumus habituri V Benedicti F

006968

Inito consilio venenum vino miscuere quo oblato ex more ad benedicendum patri vir dei signo crucis edidit et vas pestiferi potus ita confractum est ac si pro signo lapidem dedisset R Benedicti DF

006968a

Intellexit protinus vir dei quia potum mortis habuerat quod portare non potuit signum vitae V Benedicti DF

006974

Intempesta noctis hora cuncta sub silentio vidit beatus Benedictus fusam lucem desuper cunctas noctis tenebras effugasse R Benedicti L

006974.1

Intempesta noctis horavit beatus Benedictus fusam lucem desuper cunctas noctis tenebras effugasse tantoque splendore cla|rescere ut diem vinceret lux illa R Benedicti

006974a

Mira autem valde res in hac speculatione secuta est nam omnis mundus velut sub uno solis radio collectus ante oculos ejus adductus est V Benedicti L

006974za

Omnis eciam mundus velud sub uno solis radio collectus est et ante ejus oculos adductus est V Benedicti

006975

Intempesta noctis hora vir dei instans vigiliis assiduae orationi velut sub uno solis radio omnem mundum collectum conspexit R Benedicti DF

006975a

Animae enim videnti creatorem angusta est omnis creatura V Benedicti DF

006975za

Sicut discipulis ipse ... V Benedicti

Pages