Ludgeri | Cantus Index for Office and Mass

Ludgeri

Ludgeri

Ludger (Liudger), First Bishop of Muenster

Feast date: 
Mar.26
Feast code: 
14032600

Chants related to the feast

Displaying 1 - 37 of 37 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100386

Aeterno regi jubilum resonate canorum Ludgerum merito qui vexit ad alta polorum I Ludgeri

206660

Gloriosi confessoris Christi Ludgeri sollemnia devoto concentu celebret ecclesia quem domini pietas sublimavit et sanctorum claritate glorificavit A Ludgeri

206661

Ludgeri celebria corde devoto celebremus sollemnia quem dominus virtutum stola immortalitatis indutum inter caelicolas hodie sublimavit gloriae cujus nos salvifica Christo commendent patrocinia A Ludgeri

206662

Beatus Ludgerus ortus ex genere nobilium tamquam fructiferum lignum deo in ecclesia fecit fructum dignum A Ludgeri

206663

Ubi postmodum praedicans praeceptum domini gentes congregavit in unitatem fidei A Ludgeri

206664

Invocantem se deus exaudivit dum pro construendo verdensi cenobio silvam et sine ferro prescidit A Ludgeri

206665

Vir dei dum super his divina laudaret magnalia scuto bone voluntatis a deo coronatus est in gloria A Ludgeri

206666

O admirabile divinitatis nomen et miraculum qui inter omnes casus arborum unam ei dimisit ad umbraculum A Ludgeri

206667

Unde in domino confidens et eum benedicens opus ecclesie incohavit quod iam olim desideravit A Ludgeri

206668

Domum domino vir beatus in terris studuit aedificare ut in monte sancto ejus constitutus mereretur habitare A Ludgeri

206669

Super salutare dei exsultavit dum genti saxonice verbum vite praedicavit indesinenter A Ludgeri

206670

Hic accipiet benedictionem a domino qui infirmantibus sanitate indigentibus succurrit largitate A Ludgeri

206671

Armis indutus fidei lumbosque recinctus idola Ludgerus stravit lucis incola verus A Ludgeri

206672

Sancta patris pietate ferae carent feritate dona patent sumpta prave sparso melle rupto vase A Ludgeri

206673

Horam Ludgerus mortis praenoscere dignus corporis et requiem benedixit cunctipotentem A Ludgeri

206674

Consummatoque feliciter praesentis vite circulo beato pariter et dudum optato transitu sanctus Ludgerus migravit ad dominum iesum Christum A Ludgeri

206675

Beati viri merita lux declaravit celica nocte fulgens media cum sancto petit aethera quem manus fert angelica sit Christo regi gloria A Ludgeri

206676

Ex odoris mira fragrantia dei in servo suo ostensa est potencia cum post mortis diem tricesimum nullum sensit corrupcionis vestigium benedictus dominus in secula qui cornu sui famuli tanta sublimavit gloria A Ludgeri

206677

Sancte Ludgere tuos famulos pio precatu ab omni culpa emunda commendans deo celestium ut consortes faciat gaudiorum A Ludgeri

602999

Vita vir sanctus verbo quoque testificatus a puero Christum mentem jactabat in ipsum R Ludgeri

602999a

In domini lege meditatus dieque V Ludgeri

603000

Beatus Ludgerus in scripturis sacris ad summum eruditus gentem frisonum convertit ad dominum R Ludgeri

603000a

Fidei quippe semen cupiens seminare per orbem brabantos et saxones Christo fecit esse fideles V Ludgeri

603001

Suscepto igitur fidei ac caritatis cinctorio beato cepit adherere gregorio qui cum episcopus esset apud trajectum eum pre ceteris magis habebat acceptum R Ludgeri

603001a

Quem quia deo et hominibus novit esse dilectum V Ludgeri

603002

Cum lucerna Christi Ludgerus in candelabro exaltaretur pontificatus ut in monasteriensi ecclesia lumen prestaret omnibus honorem illum suscepit invitus A Ludgeri

603002a

Quoniam prodesse semper quam preesse maluit sublimia fugiens humilia cupiens A Ludgeri

603003

Abscondit hispidum sub honesta veste cilicium carnem macerans spiritum roborans Christi templum et odor bonus factus est in seculis A Ludgeri

603003a

Jucundus apud homines devotus deo per immensos et absconditos labores A Ludgeri

603004

Virtus Ludgeri morbis consueta mederi demone vexatis claudis et morte gravatis surdis et mutis concessit dona salutis A Ludgeri

603004a

Scribantur haec Ludgeri opera in generacione altera ut laudetur deus in secula A Ludgeri

603005

Dum vir sanctus virtutum gratia plenus ex hac luce migravit splendor ignis de caelo veniens totam illustravit provinciam A Ludgeri

603005a

In oculis Karoli et totius terre lumen apparuit visu mirabile A Ludgeri

603006

O pater alme tui Ludgere preces gregis audi esto tuis portus ubi lucis panditur ortus ne nos cum mundo pelagi trahat unda profundo A Ludgeri

603006a

Quia apud dominum misericordia est et copiosa redempcio A Ludgeri

603007

Postquam Ludgerus divino munere fretus umbras silvarum stravit latebrasque ferarum ecclesiam statuit tenebras ubi luce fugavit A Ludgeri

603007a

Quoniam illic mandavit dominus benediccionem et requiem ei in seculum A Ludgeri