Mariae Aegyptiacae | Cantus Index for Office and Mass

Mariae Aegyptiacae

Mariae Aegyptiacae

Mary the Egyptian, Penitent

Feast date: 
Apr.2
Feast code: 
14040200

Chants related to the feast

Displaying 1 - 44 of 44 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

008323b

Ad sacrum cujus tumulum frequenter membra languentum modo sanitati quolibet morbo fuerint gravati restituuntur HV Mariae Aegyptiacae

100102

Deum cujus mira clementia in (...) I Mariae Aegyptiacae

100160

Jubilemus Christo regi qui sanctorum junxit gregi Mariam Aegyptiacam per abundantem gratiam I Mariae Aegyptiacae

200344

Apparuit domino Maria in terra deserta et invia ut videret virtutem ejus et gloriam uberem consecuta misericordiam A Mariae Aegyptiacae

200621

Benedicant dominum omnes creaturae quas finxit qui Mariam beatissimam larga manu benedixit A Mariae Aegyptiacae

200656

Benedictus deus christianorum qui conversionem vult peccatorum qui interventu matris misericordiae eduxit Mariam de lacu miseriae quam post perfectam paenitentiam ad suam suscepit praesentiam A Mariae Aegyptiacae

201133

Decoratur virtutibus anima Mariae illustratur divinitus dono prophetiae ejus sacro corpori dum terrae commendatur bestiarum fortissimus leo famulatur A Mariae Aegyptiacae

201152

Denigrata est cutis ejus super carbones ignis et non est agnitus vultus ejus in plateis A Mariae Aegyptiacae

201198

Deus misericordia dives a progenie in progenies vocat Mariam misericordiam consecutam hodie transferens eam ad mansionem tutam ubi nec dolor nec gemitus ibi pro suis oret supplicibus A Mariae Aegyptiacae

201556

Elongavit fugiens et mansit in cremi vastitate exspectans dominum qui salvavit eam tempestate A Mariae Aegyptiacae

202409

In egressu Mariae de vitiorum barbarie facta est confessio ejus sanctificatio haec est dexterae dei mutatio A Mariae Aegyptiacae

202461

In procellis hujus naufragii (...) A Mariae Aegyptiacae

202664

Ista in Jerusalem filia Jerusalem et in templo domini fit templum sanctum domini A Mariae Aegyptiacae

202768

Jubilemus domino in cordis exsultatione qui Mariam revelavit in crucis exaltatione A Mariae Aegyptiacae

202880

Laudemus dominum devotissime cum angelis qui pro Mariae paenitentia gaudent in caelis A Mariae Aegyptiacae

202987

Magnificetur dominus a sanctis et fidelibus qui pulsam ab uberibus Mariam lotis pedibus duxit in solitudinem dans cordis latitudinem A Mariae Aegyptiacae

203115

Mirabilis dominus in altissimis Mariam mirabiliter exaltavit A Mariae Aegyptiacae

203246

Nigra sum filiae Jerusalem et formosa facta sum dilecta dilecto ex odiosa A Mariae Aegyptiacae

203295

Non erit amplius desolata nec vocabitur ultra derelicta quae adhaesit domino corde perfecto fideque non ficta A Mariae Aegyptiacae

203485

O mira dei bonitas o praedicanda pronitas ad succurrendum homini qui invocat nomen domini A Mariae Aegyptiacae

203903

Posuit dominus desertum in delicias sicut veridicus praedixit Isaias dum Mariam Aegyptiam illustravit per gratiam A Mariae Aegyptiacae

204028

Quae vitae veteris tunica dum se spoliavit caelesti sponso thalamum nova sponsa paravit A Mariae Aegyptiacae

600299

Benedictus pater misericordiarum qui salutem procurat animarum per quem vas contumeliae fit vas misericordiae R Mariae Aegyptiacae

600299a

Benedictus deus totius consolationis qui suam famulam replevit charismatum donis V Mariae Aegyptiacae

600502

Cumque juxta canonem claustri per solitudinem iret statuto tempore vidit angelum in corpore R Mariae Aegyptiacae

600502a

Emicuit gemma David exornans diadema V Mariae Aegyptiacae

601363

Maria adulterias (...) R Mariae Aegyptiacae

601364

Maria cui dimissa sunt (...) R Mariae Aegyptiacae

601364a

Cui proprium est misereri (...) V Mariae Aegyptiacae

601370

Maria non parcens ori sancto pandit seniori lapsus bitae pristinae pressa pridem ac depressa peccatorum pondere post levata levigata corpus librat in aere R Mariae Aegyptiacae

601370a

Suspendium enim elegit anima ejus et mortem ossa ejus V Mariae Aegyptiacae

601780

Perceptis devotissime sacramentis Christi Maria precatur in pace jam se dimitti super fluenta Jordanis constanter graditur caelestem patriam incunctanter ingreditur R Mariae Aegyptiacae

601780a

Haec requies ejus in saeculum hic habitabit quoniam elegit eam V Mariae Aegyptiacae

601924

Quae conscripta pactione bona coram dei genetricis icona adorato ligno sanctae crucis dirigit pedes in viam salutis R Mariae Aegyptiacae

601924a

Quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis V Mariae Aegyptiacae

602138

Sanctum virum Zozimam deus ad suam gloriam declarandam quae latuit mutare locum voluit R Mariae Aegyptiacae

602138a

Secretum regis celare bonum (...) V Mariae Aegyptiacae

602340

Tres ad victum corporales secum deportarat panes quibus in eremo vasta multis annis fuit pasta R Mariae Aegyptiacae

602340a

Non enim in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod prodit ex ore dei V Mariae Aegyptiacae

602439

Veste sua vestitate trita sancta nuditate nudum Christum sequitur die aestu nocte gelu per omne corpus uritur R Mariae Aegyptiacae

602439a

Nolite me considerare quod fusca sum quia decoloravit me sol V Mariae Aegyptiacae

602541

Vultum lavat in Jordane confortatur Christi pane pergit bene currit tute in virtutem de virtute transit hoc edulio R Mariae Aegyptiacae

602541a

Panem caeli dominus dedit ei panem angelorum manducavit homo V Mariae Aegyptiacae

830152

Hymnizemus regi Christo qui eduxit ex Aegypto Mariam forti bracchio miretur omnis natio H Mariae Aegyptiacae