Guthlaci | Cantus Index for Office and Mass

Guthlaci

Guthlaci

Guthlac, Hermit of Croyland

Feast date: 
Apr.11
Day: 
11
Month: 
4
Feast code: 
14041100

Chants related to the feast

Displaying 1 - 25 of 25 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a01809

Quicumque ad sanctum dei Guthlacum perducti sunt infirmi qui daemone peruasi qui pro commissis sceleribus ad venerunt mestificati omnes per divinam gratiam ipsius sancti et auxilio et salubri concilio redierunt ab eo laetificati A Guthlaci

a01810

In lustris puer Guthlacus nobili ortus pro sapia nobiliore mentis claruit industria A Guthlaci

a01811

Nascituro nempe illo magnum apparuit prodigium quod prorsus prefigurabat ipsum deo fore carum A Guthlaci

a01812

Multis et enim cernentibus caelitus missa manus signavit ostium domus in qua felix edebatur infantulus A Guthlaci

a01813

Guthlacus adolescens factus per in lecebrosos saeculi hujus ire delegit anfractus sed divina gratia preventus pedem retorsit quanto cuis A Guthlaci

a01820

Dum forte necessaria daret membra quieti coepit secum tractare mente sagaci fallaces et fagaces fore pompas divitiasque hujus saeculi incertum ac brevem cursum finis sui A Guthlaci

a01821

Vir prudens digna sibi meditatus nocte cum corde suo proposuit et exasse devovit soli se serviturum deo A Guthlaci

a01825

Caelebri fama nati pueri per vulgata signique mirabili in ejus exortu apparentis certa relatione comperta omnes in hoc presagio stupebant et dominum gloriae magnificabant R Guthlaci

a01825a

Coniectabant denique manum domini ad futuram puero quae apparuit nascente eo V Guthlaci

a01826

Traditus ergo puer studiis litteralibus humanis optime artibus et divinis imbuebatur dogmatibus R Guthlaci

a01826a

Ipsos etiam annos pueritiae transcendens moribus honeste vitae V Guthlaci

a01827

Crescebat almus puer aetate proficiebat et bonitate usque dum viriles contingeret annos ab adolescentia R Guthlaci

a01827a

Erat enim subditus parentibus humilis et oboediens senioribus V Guthlaci

a01828

Cum invicto Christi militi Guthla covalida per triduum fieret conluctatio contra principes potestatis aeris hujus adstitit ei subito sanctus Bartholomeus apostolus fidissimus illi in deo patronus confortans eum et dicens constant esto fili ne paveas neque deficias R Guthlaci

a01828a

Ad ero namque tibi auxiliator tutissimus in cunctis necessitatibus V Guthlaci

a01835

Fortis belliger domini Guthlacus accedens ad servitutem militiae ipsius preparavit se ad temptationem contra malignorum spirituum incursus A Guthlaci

a01836

Confortatus in domino et in potentia virtutis ejus induit se armatura dei ut possit stare adversus insidias diaboli A Guthlaci

a01837

Ut in omnibus esset perfectus hic miles dei succinxit lumbos suos in veritate induit loricam justitiae fumens scutum fidei et galeam salutis cum gladio spiritus A Guthlaci

a01838

Omniscius domini spiritus qui repplet orbem terrarum sincerum sancti viri Guthlaci repplevit animum quo et rerum causas ab sentium et eventum nosceret futurorum A Guthlaci

a01839

Juvenis quidam acerrime nimio vexatus demone per quadriennium aparentibus suis perductus est ad virum dei Guthlacum quo jejunante et orante per triduum ille sanitatis est adeptus remedium A Guthlaci

a01840

Ad limina ejusdem sancti viri ducitur et alius qui cingulo ipsius precinctus et amentia caruit et loquendi usum recepit A Guthlaci

a01841

Fama virtutum beati viri volitante confluebant ad eum undique ut vel corporis recepta gauderent sospitate vel salutem consequerentur animae A Guthlaci

a01842

Laudabilis vitae vir Guthlacus gradiens in omnibus mandatis domini et justificationibus suo fuggerente et obtestante episcopo sacerdos est effectus ut in consecrando Christi corporis et sanguinis mysterium fiducialius immolaret deo laudis suae sacrificium A Guthlaci

a01843

Ad erat pascha domini et transitus sacro sacerdotis ejus Guthlaci quo festo mediante sole terris oriente sed et maximo caelitus splendore coruscante percepta vivifica communione in caelum oculis ac manibus elevatis reposcentibus se civem reddidit angelis A Guthlaci

a01844

Almus sacerdos Guthlacus corporis tactus egritudine prescivit ac praedixit diem dissolutionis suae unde et pulsanti domino januam promtus extitit aperire quo per ipsum et ad ipsum caelestem mereretur ostium liberius penetrare A Guthlaci