Commem. Francisci | Cantus Index for Office and Mass

Commem. Francisci

Commem. Francisci

The commemoration of Francis of Assisi; anniversary of religious profession;  anniversary of Papal approval for the first Franciscan Rule

Feast date: 
Apr.16
Day: 
16
Month: 
4
Notes: 
Holweck, pp. 398-399;
Feast code: 
14041600

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a01949

Fratrum minorum conditor Francisce da nos aureis quas tu dedisti legibus fidos alumnos obsequi | Discamus a te pauperem arctamque vitam ducere et esse mundi amantibus qua pauperes despectui | Ignita Christi caritas qua tu vel hoc in saeculo totus flagrabas intima et nostra adurat pectora | Inflicta Christo vulnera quae tu refers in corpore da cogitatu fervido jugique nos perpendere | Fac prosequamur omnibus fratrum salutem viribus nec improbo perterriti labore nec periculis | Praesta beata trinitas ut quae parens sanctissimus praecepta nobis tradidit haec exequamur seduli | Amen H Commem. Francisci

a01950

Trina Francisci soboles parentis dic tui laudes et urbe Roma prode quae coram fidei magistro mira peregit | Namque bissenos ubi vix alumnos legerat Romam properemus inquit pastor ut princeps in ovile nostrum munera fundat | Illius nobis patet aula dextram maximus tendet minimis id arbor celsa portendit mihi visa summos flectere ramos | Jamque Franciscus reverenter adstat alteri Petro rogitans pusillum ut gregem firme statuat valere crescere jussum | Cui tiaratus pater haec reponit magna tu fili petis hinc rogandum ut mihi detur placitura Christo discere jussa | Fac deus simplex pariterque trine hic ducem nostrum dociles sequamur ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen H Commem. Francisci

a01951

Dicta Francisci dubius revolvit pontifex an non gravius sit aequo tanta paupertas onus ipse secum cogitat anceps | Nocte sed parvam placide quiescens ex humo plantam vidit exoriri mox et in grandem nitide comatam surgere palmam | Haecque miratus Laterana tecta cernit exhorrens labefacta rimis quae tamen firmis humeris vir ecce fulcit egenus | Vox simul palmam docet hanc virumque tecta firmantem ruitur a templi esse Franciscum sua quem potentem fecit egestas | Pontifex ergo jubet advocari pauperem Christi pia cujus implet vota dum coetum probat et probato fausta precatur | Jamque Franciscus sociique pagos nuntii sacri peragrant et urbes deque bissenis legio fit ampla usque renascens | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen H Commem. Francisci