Transl. Lamberti | Cantus Index for Office and Mass

Transl. Lamberti

Transl. Lamberti

Moving of Lambert's relics

Feast date: 
Apr.28
Day: 
28
Month: 
4
Feast code: 
14042820

Chants related to the feast

Displaying 1 - 54 of 54 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

100205

Omni Lambertum plenum pietate refertum vivere cum verbo gaudere venite superno I Transl. Lamberti

200764

Christe patris verbum lumen de lumine verum tu corpus sancti Lamberti glorificasti A Transl. Lamberti

200926

Corpore sincerus et blando corde serenus quod virtutis erat hilari vultu peragebat A Transl. Lamberti

200939

Credidit et docuit quae voverat in nece solvit quae pretiosa sibi fuerat pro nomine Christi A Transl. Lamberti

201125

De torrente bibet praesentia cuncta despexit hic sacer ad caelum migrans quo regnat in aevum A Transl. Lamberti

201489

Ecclesiae natos per doctrinam renovatos fovit defendit duros acriter reprehendit A Transl. Lamberti

201491

Ecclesiam largus tunc rexit Theodoardus prasul Trejecto qui vixit tramite recto A Transl. Lamberti

202173

Hic meritis clarus cunctisque per omnia gnarus fulsit ut aurora Childrici regis in aula A Transl. Lamberti

202206

Hoc deus in sancto regnavit robore magno optime praecincto messiae sanguine tincto A Transl. Lamberti

202292

Hunc collaudemus dominoque deo jubilemus nostro factori mens concors consonet ori A Transl. Lamberti

202294

Hunc quem subvexit sanctum sapientia rexit in saeptis cellae post sceptrum pontificale A Transl. Lamberti

202511

Inclyta Lamberti virtutum laude referti festa patris magni praesentat circulus anni A Transl. Lamberti

202724

Jam sublimatus benedicitur iste beatus gloria divitiae vere sibi sunt sine fine A Transl. Lamberti

202733

Jesu Christe pie pater omnipotens miserator optime suscipe laudes has dignanter ut ejus cujus festa recensemus meritis tueamur A Transl. Lamberti

203049

Martyrio dignum crucis admirabile signum hunc demonstravit benedicite jam superavit A Transl. Lamberti

203120

Mire ditatus cum principibusque locatus gaudet apostolicis totus congaudeat orbis A Transl. Lamberti

203148

Mitis mansuetus fuit et pro tempore laetus in discernendo ne quid nimis hoc retinendo A Transl. Lamberti

203459

O Lamberte pater nos nostraque protege semper nos ex more boni refove curando patroni A Transl. Lamberti

203476

O martyr gaude celebri per saecula laude angelicus coetus fruitur quo compare laetus nosque polo tecum facias gaudere per aevum A Transl. Lamberti

203544

O quam miranda Christi pietas et amanda quae fecit sancto Lamberto jam morituro A Transl. Lamberti

203665

Omnia cernentem laudemus cunctipotentem quo sacer in regno gaudes Lamberte superno A Transl. Lamberti

203879

Post bonus et clarus fit doctor ad omnia gnarus verbis et factis sacris vitiisque subactis A Transl. Lamberti

203942

Praesule defuncto superis et in aethera juncto hic sumlimatur nutuque dei dominator A Transl. Lamberti

203957

Primatum nactus fuit omnibus omnia factus prudens discretus affabilis atque quietus A Transl. Lamberti

204303

Rex regum Christus per saecula sit benedictus qui dedit aeterni dulcissima gaudia regni Lamberto santo meritis et nomine magno A Transl. Lamberti

204653

Sicut apostolicus vir Christi verus amicus quid quid amoris erat divini perficiebat A Transl. Lamberti

204779

Sub cujus cura vicit puerilia jura sanctus Lambertus divino foedere rectus A Transl. Lamberti

204880

Te sitiens Christe suspirabat sacer iste ad te clamavit dum prudenter vigilavit A Transl. Lamberti

205085

Ut sol in centro relucet splendore corusco hic tam praeclare fulsit vivendo beate A Transl. Lamberti

600315

Caelestis patriae cives adamans sacer iste in tuto positis semper sperabat ad illos R Transl. Lamberti

600315a

Contemplative gaudens dulcedine vitae V Transl. Lamberti

600326

Carnalem citharam suspenderat in crucis aram vita sibi Christus fuit et mundus cricifixus R Transl. Lamberti

600326a

Maxima lucra mori censens reputabat honori V Transl. Lamberti

600371

Cocco bis tincto Christi charismate uncto o pater ornaris bis tinctus amore vocaris R Transl. Lamberti

600371a

Te nos oramus fac quod domino placeamus V Transl. Lamberti

600391

Concentu magno superum generosa propago personet altisonis tellus cum laudibus omnis exsultet nostri festum recolendo patroni R Transl. Lamberti

600391a

Cujus continua prece pertingamus ad astra V Transl. Lamberti

600808

Ex hinc transactis bis binis et tribus annis rursus episcopio relocatur de Stabulao R Transl. Lamberti

600808a

Plebs dictante deo gaudet pastore recepto V Transl. Lamberti

600858

Fasciculus myrrhae virtutum plenus odore huic dilectus erat sibi dum carnem subigebat R Transl. Lamberti

600858a

Fama dulcis erat quasi nobile tus redolebat V Transl. Lamberti

600947

Gentiles verbo domuit pater iste superno convertit mentes miseras simulacra colentes R Transl. Lamberti

600947a

Nam bonitate sua mollivit pectora dura V Transl. Lamberti

601861

Praesul honorandus et martyr glorificandus vico Lambertus treicetensi fuit ortus R Transl. Lamberti

601861a

Miti mente dei studuit se subdere legi V Transl. Lamberti

601887

Principe cunctorum nunc instigante malorum saevit turba virum nequam vexando benignum R Transl. Lamberti

601887a

Invidia plena sceleris nullius egena V Transl. Lamberti

602149

Sanctus collatum sibi rexit pontificatum factus in exemplar summi pastoris ad instar R Transl. Lamberti

602149a

Justos firmavit peccatores recreavit V Transl. Lamberti

602210

Signifer insignis te sacri pneumatis ignis sic inflammarat quod frigus non cruciarat R Transl. Lamberti

602210a

Cuncta gubernantis fuit haec vis magna tonantis V Transl. Lamberti

602242b

Nec mora de tecto transfixus V Transl. Lamberti

602444

Victima sancta dei conscendens sidera caeli o Lamberte pater rege nos et protege semper R Transl. Lamberti

602444a

Concilians Christo domino nos nunc et in aevum V Transl. Lamberti