Petri, Mart. | Cantus Index for Office and Mass

Petri, Mart.

Petri, Mart.

Peter the Martyr, Dominican Friar and Priest

Feast date: 
Apr.29
Feast code: 
14042900

Chants related to the feast

Displaying 1 - 20 of 20 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a00917

Magnae dies laetitiae nobis illuxit caelitus Petrus ad thronum gloriae martyr pervenit inclytus H Petri, Mart.

a01846

Collaetetur turba fidelium triumphantis athletae gaudio qui conservans pudoris lilium et coruscans doctrinae radio dum pro fide subdit martyrum trino felix potitur bravio A Petri, Mart.

a01877

O Petre martyr inclyte praedicatorum gloria virginitate praedite verbo signis et gratia concessa nobis solitae pietatis clementia transacto mundi tramite nos transfert ad caelestia alleluia A Petri, Mart.

a01878

Dum Sansonis vulpes quaerit ab iniquis emitur caput sacrum lictor ferit justi sanguis funditur sic triumphi palmam gerit dum pro fide moritur alleluia R Petri, Mart.

a01878a

Stat invictus pugit fortis constans profert hora mortis fidem pro qua patitur V Petri, Mart.

a01879

Caelestis exercitus regem adoremus et pro palma militis ejus jubilemus alleluia I Petri, Mart.

a01880

De fumo lumen oritur et rosae flos de sentibus doctor et martyr nascitur Petrus de infidelibus alleluia A Petri, Mart.

a01881

Praedicatorum ordinis militans in acie nunc conjunctus est agminis caelestis militiae alleluia A Petri, Mart.

a01882

Mens fuit angelica lingua fructuosa vita apostolica mors quam pretiosa alleluia A Petri, Mart.

a01883

O Petre sidus aureum summi vas honoris candorem servans niveum dono creatoris decus habens virgineum in supernis choris alleluia R Petri, Mart.

a01883a

Tu speculum munditiae tu custos innocentiae tu sancti flos pudoris V Petri, Mart.

a01884

Praedicator fervidus fidei zelator circuit intrepidus haeresum damnator vitiorum rigidus semper expugnator veritatis lucidus doctor et amator alleluia R Petri, Mart.

a01884a

Verbo vita praedicat signis crebris emicat legis aemulator V Petri, Mart.

a01885

Petrus novus incola caelos laureatus ascendit aureola triplici dotatus alleluia A Petri, Mart.

a01886

Turbae currunt languentium signa coruscant varia et in Petri praeconium crebra crescunt prodigia alleluia A Petri, Mart.

a01887

Bolus digne suffocat guttur detrahentis sed mox ipsum revocat votum paenitentis alleluia A Petri, Mart.

a01888

Motu sensu corporis juvenis privatur tactus sacri pulveris vitae restauratur alleluia A Petri, Mart.

a01889

Ad sancti Petri tumulum frequens lux descendit in cujus laudis titulum lampades accendit alleluia A Petri, Mart.

a01890

Summa pollens Petrus munditia et praefulgens doctrinae gratia martyrii clarus victoria trinae fulget coronae gloria alleluia A Petri, Mart.

a01891

O martyr egregie doctor veritatis puritatis vasculum norma sanctitatis tua per suffragia veniam peccatis et vitam in gloria praesta cum beatis alleluia A Petri, Mart.