Sigismundi | Cantus Index for Office and Mass

Sigismundi

Sigismundi

Sigismund, King of Burgundy, Martyr

Feast date: 
May.1
Feast code: 
14050140

Chants related to the feast

Displaying 1 - 33 of 33 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

202036

Gundebadus et Gliscadus flores regum incliti cum parentibus occisi receperunt a Christo et innocentiae stolam et martyri palmam alleluia A Sigismundi

202794

Jussu post haec angelico (...) A Sigismundi

203661

Omni hoc triennio visum est lumen de caelo totis noctibus sanctorum ministrari pignoribus alleluia A Sigismundi

204218

Quorum corpora limosi putei ceno immersa tres annos ab omni corruptione pausaverunt penitus illesa alleluia A Sigismundi

204427

Sancte Sigismunde a deo coronatae rex electae de milibus Israel te unxit dominus oleo exsultationis prae confortibus tuis benedictus rex qui meruisti summi regis servus fieri o rex et martyr cum filiis regni et martyri sotiis inter caede pro nobis alleluia alleluia A Sigismundi

204471

Sanctorum martyrum Sigismundi regis reginaeque regumque filiorum corona dies haec refulget corusca alleluia A Sigismundi

204672

Sigismundus rex sanctissimus divino ardens spiritu dum martyrum contubernium a deo petiit pro merito reverentiae suae et voti responsum accepit et effectus martyr ipse obtinuit alleluia A Sigismundi

205226

Vir iste in populo suo rex initissimus apparuit sanctitate autem et gratia floruit iste est qui multum orat pro populo dei quia potens est in conspectu altissimi par Patriartharum cujus apostolorum praeclarus inter reges sotius inter martyres beatis omnibus reverendus beatus rex Sigismundus alleluia alleluia A Sigismundi

a00711

Gaudeat ecclesia de tali viro patrono et tanto dono veneretur virgo Maria festa Sigismundi regis per climata mundi laude recordemur Christumque deum veneremur alleluia A Sigismundi

a00712

Ecce Sigismundus rex ex burgundis oriundus caelitus exultat pia plebs cui iure resultat R Sigismundi

a00712a

Munditiae signum divino munere dignum V Sigismundi

a00713

O beate Sigismunde tuas preces Christo funde pro christiano populo te sancte rex flagitamus corde voce pro pulsamus serva nos a periculo alleluia A Sigismundi

a00714

Regem regum adoremus cum quo felix Sigismundus Triumphat in caelestibus alleluia I Sigismundi

a00715

Beatus vir Sigismundus ex burgundis oriundus legem dei meditatus sic in fide roboratus A Sigismundi

a00716

Burgundorum vesania meditatur insania dum in regem fremuerunt hunc pro fide perimerunt A Sigismundi

a00717

Cumque deum invocaret exauditur dum oraret pro praesenti sempiternum regnum tenet in aeternum A Sigismundi

a00718

Ad sacra baptismi populum cogente lavacra rege Sigismundo necat hunc plebs ob simulacra quae dabat ignibus hanc mortem tulit ille libenter alleluia R Sigismundi

a00718a

Unde modo vere vivit regnatque potenter V Sigismundi

a00719

Turturis est imitata fidem regina beata se non occultans in morte viro sociata alleluia R Sigismundi

a00719a

Martyr in arce poli sponso fit et addita proli V Sigismundi

a00720

Athleta Christi capitur decollatur et moritur in puteum dirigitur sponsa martyr efficitur et proles idem patitur alleluia R Sigismundi

a00720a

In vigore corporali florent intus acephali sub spacio triennali V Sigismundi

a00721

Fortitudo dei regnantis in arce polorum mire Sigismundo tribuit diadema decorum alleluia A Sigismundi

a00722

Laetitiae jubilo domino jubilemus in hujus praesenti festo subeamus in atria ejus A Sigismundi

a00723

Nocte dieque vigil sancti custodia regis nos juvet ut sacrae meditemur dogmata legis alleluia A Sigismundi

a00724

Cuncta creata deum benedicite voce suavi exsultent justi cessent a crimine pravi alleluia A Sigismundi

a00725

Spiritus omnis in excelsis in carmine laetus excitet hoc sursum nostros ad gaudia coetus A Sigismundi

a00726

Ecce Sigismundus rex est iure benedictus pro regno caeli quia mortis pertulit ictus inque viam pacis gressus direxit et actus in tenebris mortis populo lux praevia factus alleluia A Sigismundi

a00727

Pallet rubens ut aurora Sigismundus mortis hora ortus stirpe regia gemma micans obfuscatur auri nitor obscuratur fulget per insignia alleluia R Sigismundi

a00727a

Dormit pastor vigilans quasi stella rutilans nactus caeli gaudia V Sigismundi

a00728

Salve sidus ecclesiae Sigismunde pastor pie sponsae laudes geminas sponsa sponsi caput fove ornamenta cuncta move comas comae geminas quia fulges adoria ubique ceu in patria alleluia A Sigismundi

a00756

Rex inclytus Sigismundus et fide semper stabilis et morte victor laureatus suo sanguine stat in conspectu domini ut nobis impetret pacem et veniam alleluia alleluia alleluia A Sigismundi

ah08279

Ad praeclara festa regis (...) Sq Sigismundi