Monicae | Cantus Index for Office and Mass

Monicae

Monicae

Monica, Mother of Augustine

Feast date: 
May.4
Day: 
4
Month: 
5
Feast code: 
14050440

Chants related to the feast

Displaying 1 - 65 of 65 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a02676

Benedicta haec vidua cuis praece assidua conversa est proles sua alleluia A Monicae

206557

Post mortem mariti egressa est sancta Monica ab agris proprius quaerere filium quem periculis atque laboribus multis et apud doctos quaerebat et indoctos alleluia A Monicae

a02677

Ancilla christi Monica prole fulgens magnifica deum nobis pacifica alleluia A Monicae

206558

Comperta autem ejus fama beata dei famula quia mediolani esset eum confestini terra matrique sequens quietis in patiens illuc concita properavit alleluia A Monicae

a02678

Ad honorem sancti patris Augustini suae matris festa colentes inclyta representemus merita quae mundo justitiae lumen fudit ecclesiae alleluia A Monicae

206559

Gaudens ergo Monica quia filium Manicheorum sectam liquesse reperit sed nondum ei lucebat veri regula a sanctis apostolis instituta alleluia A Monicae

a02679

Sancta Monica precamus nos qui hoc festum agimus ut qui ob tui gratiam hanc egerint memoriam his veniam peccaminum impetres apud dominum alleluia A Monicae

206560

Sanctum autem Ambrosium ancilla dei diligebat ut angelum eo quod per illum novit divinitus filium ad illam fluctuationem ancipitem esse perductum alleluia A Monicae

206561

Eodem tempore Pontitianus superveniens eremitarum exempla plutina enarrabat quae matri Augustinus hic conversus postmodum indicans ejus spiritum exhilaravit alleluia A Monicae

a05757

Exaudisti Domine orationem ancillae tuae et non despexisti lacrimas ejus A Monicae

206562

In diebus illis baptizatus Augustinus instigante matre ad affrican remeabat sed cum jam esset apud ostia Tiberina febribus coepit pia mater decumbere atque sub hoc eventu ad extremam horam veniens obdormivit in pace alleluia A Monicae

206547

Aperuit Augustino mater symbolum apostolicum quae aversis oculis nec primum aticulum credit sed induere dominum Jesum Christum non statim quasi obducta nube gentilitatis valebat nam errorum suorum tenebre obstitert alleluia A Monicae

206563

O rex altissime deus mirabilis tibi canentibus esto placabilis dum matris praesulis Augustini canimus laudes ut vocibus concordet animus quae sancti spiritus ebria poculis implevit placita divinis oculis o mater Monica succurre filius alleluia A Monicae

206548

Adest dies celebris quo soluta nexu carnis sancta mater Augustini assumpta est ab angelis ubi gaudet cum prophetis laetatur cum apostolis cumque omni militia deum collaudantium in caelesti curia inter quos jucunda contemplando vultum dei pia refulget Monica alleluia A Monicae

206549

Commendabat ergo cum lacrimis precibusque continuis deo votum suum ut lustraret lumine spiritus sancti intellectum ejus quo precipiende christiane gratiae aptior fieret atque paratiorum alleluia A Monicae

206550

At ille incidit in Manicheorum sectam quo per amplius de periculo perditionis sui filii matri fuit dolor acerbiorum alleluia A Monicae

206551

Verumtamen piam suam intentionem non inficians votumque precum interans censuit repetendum quo fiat dociliorum in dominico eloquio alleluia A Monicae

206552

Inde ubi tempus advenit quo lege viri tandem est soluta ex hinc in sancta viduitate remanens conversata est omni morum praeconio fuitque in ea sanctitudo vite perfecte alleluia A Monicae

206553

Nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabili contemplari magnitudinem solatii divini supra virtutem spiritus humani alleluia A Monicae

a02673

Monica ferocissimum viri demulcens animum suum traxit ad dominum alleluia A Monicae

206554

Flebat autem uberrime passionem dominicam per panimentum ecclesiae lacrimas affluenter effundes alleluia A Monicae

a02674

Mira virtus in femina ipsos nautas per marina consolatur discrimina alleluia A Monicae

206555

Vocem spiritus illa eructabat labiis suis dum eliquabatur eucharistia in cor ejus et fluebant lacrime et bene illi erat cum illis alleluia A Monicae

a02675

Laudat eam Ambrosius quod ceteris ferventius bonis instet operibus operibus alleluia A Monicae

206556

Profectus inde Augustinus mari transito remeabat ad orbem romam quaerens quis eum ad bene studendum locus haberet utilius quod cum matri innotesceret magis flebat implens aurens dei gemitibus alleluia A Monicae

g03111

Alleluia Surrexit Christus qui Monicae suscepit lacrimas quas profudit pro filio suo Augustino preces domino offerens Al Monicae

507024.1

Alleluia O consolatrix pauperum Monica tuis precibus Augustini sequacium in caritate Christi fratrum ad auge numerum ut gaudia percipiant mater quo jam praeisti Al Monicae

a02680

O singularis hostia Christe cunctorum venia fons salutis et gratiae lux et caput ecclesiae | Attende nostra cantica qui de fauce tyrannica nos in cruce libramine fuso Christi sanguine | Nos ergo clemens respice rejecto carnis obice ceptumque tuum perfice precibus sanctae Monicae | Ex cuius carne genitus singularis scientiae dispensatorum inclitum pervidisti ecclesiae | Huius virtutum merito et tuo beneplacito detur hi nobis venia et futuro gloria | Mundi salvator unice a summo caeli apice nos tuos servos respice optentum sanctae Monicae | Quae ab annis infantiae iter sequence justitiae omni virtutum generetuo perfulsit munere | Nos ab illius gratiam hanc agentes memoriam ore et corde pitius eius salvare precibus H Monicae

830430

Alma mater Augustini preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage utque regat gregem suum tuum ora filium | Amatorem paupertatis genuisti precibus assertorem veritatis protulisti fletibus frange nobis favos mellis de suis sermonibus | Quae obscura multis erant tu dulci colloquio ejus ore reportasti pectoris armario hinc propina potum vitae flagranti collegio | Tu de vita electorum corde scriptam regulam stylo dei habuisti quae per viam regiam te de mundi incolatu reduxit ad patriam | Regi regum salus vita decus et imperium trinitati laus et honor sit per omne saeculum quae concives nos ascribat supernorum civium H Monicae

100376

Alleluia regem coronantem Monicam venite adoremus alleluia I Monicae

501004.9

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Monicae vidue de cujus sollemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei In Monicae

602953

Volebat Monica dissolvi et esse cum Christo cum videret Augustini aptum modum vivendi sic affecti ut ipsa erat ad ambulandum in via dei pro quo tantum hic vivere diligebat alleluia R Monicae

602954

O felix mater Monica carne felicior spiritu duplici consolata spiritu prophetico ne defleas filium tuum quasi mortuum quem deus suscitavit vere catholicum alleluia R Monicae

602955

Verbum dei semper in pectore suo recondebat inpretermisse alacriter et fortiter devotamente precibus continuis in sancta ecclesia insistebat membris omnibus sui corporis febribus extremo correptis gaudens in Christo coram positis filio atque fratribus dormivit in pace alleluia R Monicae

602948

Invenit Monica Augustinum longe esse a deo quae flens amare responsum accepit tale tamque audiret vocem angeli de excelso filius et te in eadem regula tecum stat alleluia R Monicae

a02667

... tunc mater ait filio cur ultra vivam nescio alleluia R Monicae

602949

Accepit igitur et aliud responsum divinum per quendam antistitem sanctum virum qui flenti sic ait impossibile est enim ut filius tantarum lacrimarum pereat alleluia R Monicae

602950

Cum vero credibilia dei apertis fidei oculis Augustinus conspexit ad matrem ingredi non distulit quia non secum ferebat nisi amantem memoriam ut diu afflicta desideratam spem accipere secum posset alleluia R Monicae

a02668

Cum expectarent hostiis tempus aptum navigiis et ad superna pariter suspirarent non signifer pia mater est defuncta et sanctorum choris juncta alleluia R Monicae

602951

Itaque devotissime deo gratias egit pro ceteris Ambrosium attollens et perierunt ille plorationes in quibus aliquando visum est ei adversari Augustinum legi christianorum latra tu sermonis ejus alleluia R Monicae

602952

Misit ergo dominus in mentem ejus visumque est bonum in conspectu ejus pergere adrus foras mediolanum cum filio suo amicisque servus dei quo vacabant studio in lege divina alleluia R Monicae

ah09308

Augustini magni patris atque suae pie matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia | Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De profano propagatum nunc jam parit suum natum in fide catholica | Felix imber lacrimarum quo effulsit tam praeclarum lumen in ecclesia | Multo fletu seminavit germen uber reportavit metens in laetitia | Plus accepit quam petivit o quam miro tunc gestivit spiritus tripudio | Cernens natum fide ratum sed et Christo jam sacratum toto mentis studio | Haec egenis ministravit et in eis Christum pavit mater dicta pauperum | Curam gerens infirmorum lavit stravit et eorum tersit sordes vulnerum | O matrona gratiosa quam transfigunt amorosa crucifixi stigmata | His accensa sic ploravit lacrimisque irrigavit pavimenti schemata | Pane caeli saturata stat a terris elevata cubiti distantia | Mente rapta exsultavit volitemus exclamavit ad caeli fastigia | Eia mater et matrona advocata et patrona sis pro tuis filiis | Ut dum carne exuemur nato tuo sociemur paradisi gaudiis Sq Monicae

602952a

Quibus haec servivit virili fide sua muliebri habitu anili securitate matina caritate christiana pietate et vere sic erat V Monicae

602953a

Displicebat ei quidquid agebat in saeculo pro dulcedine dei et amore salutis filii quem dilexit V Monicae

602954a

Forti animo esto filia deus caeli dabit tibi gaudium procedio quod propessa es V Monicae

602955a

Nihil inquit longe deo quia unde me resuscitet in fine Christus non ignorat V Monicae

602948a

Noli flere filium tuum sicut Christo perditum eu ubi tu ibi ille V Monicae

a02667a

Cum ad augmentum fidei devideam servum dei V Monicae

602949a

Vade secura mulier corripiet deus hominem te tabescere faciet sicut araneam aninarum ejus V Monicae

602950a

Quid autem tunc mente haberet pia mater gaudii nec explicare quidem poterat V Monicae

a02668a

Praesaga sui exitus et visita caelitus V Monicae

602951a

Et apparuit ei laeta facies divinarum consolationum et exsultare in amore didicit V Monicae

830430:01

Alma mater Augustini preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage utque regat gregem suum tuum ora filium HV Monicae

830430:02

Amatorem paupertatis genuisti precibus assertorem veritatis protulisti fletibus frange nobis favos mellis de suis sermonibus HV Monicae

830430:03

Quae obscura multis erant tu dulci colloquio ejus ore reportasti pectoris armario hinc propina potum vitae flagranti collegio HV Monicae

830430:04

Tu de vita electorum corde scriptam regulam stylo dei habuisti quae per viam regiam te de mundi incolatu reduxit ad patriam HV Monicae

830430:05

Regi regum salus vita decus et imperium trinitati laus et honor sit per omne saeculum quae concives nos ascribat supernorum civium HV Monicae

ah09308:05

Haec egenis ministravit et in eis Christum pavit mater dicta pauperum | Curam gerens infirmorum lavit stravit et eorum tersit sordes vulnerum SqV Monicae

ah09308:06

O matrona gratiosa quam transfigunt amorosa crucifixi stigmata | His accensa sic ploravit lacrimisque irrigavit pavimenti schemata SqV Monicae

ah09308:07

Pane caeli saturata stat a terris elevata cubiti distantia | Mente rapta exsultavit volitemus exclamavit ad caeli fastigia SqV Monicae

ah09308:08

Eia mater et matrona advocata et patrona sis pro tuis filiis | Ut dum carne exuemur nato tuo sociemur paradisi gaudiis SqV Monicae

ah09308:01

Augustini magni patris atque suae pie matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia SqV Monicae

ah09308:02

Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De profano propagatum nunc jam parit suum natum in fide catholica SqV Monicae

ah09308:03

Felix imber lacrimarum quo effulsit tam praeclarum lumen in ecclesia | Multo fletu seminavit germen uber reportavit metens in laetitia SqV Monicae

ah09308:04

Plus accepit quam petivit o quam miro tunc gestivit spiritus tripudio | Cernens natum fide ratum sed et Christo jam sacratum toto mentis studio SqV Monicae