Ruperti Bingensis | Cantus Index for Office and Mass

Ruperti Bingensis

Ruperti Bingensis

Rupert of Bingen, Confessor

Feast date: 
May.15
Day: 
15
Month: 
5
Feast code: 
14051510
Notes: 
Holweck, p.873;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 4 of 4 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a00570

O beatissime Ruperte qui in flore aetatis tuae non produxisti nec portasti vitia diaboli unde naufragum mundum reliquisti nunc intercede pro famulantibus tibi in deo alleluia A Ruperti Bingensis

a00569

O felix apparitio cum in amico dei Ruperto flamma vitae coruscavit ita quod caritas dei in corde ejus fluxit timorem domini amplectens unde etiam agnitio ejus in supernis civibus floruit A Ruperti Bingensis

g02502

O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole nam tu o nobilis Ruperte in his sicut gemma fulsisti unde non potes abscondi stultis hominibus sicut nec mons valli celatur fenestrae tuae Jerusalem cum topazio et sapphyro specialiter sunt decoratae in quibus dum fulges o Ruperte non potes abscondi tepidis moribus sicut nec mons valli coronatus rosis liliis et purpura in vera ostensione o tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla quae non flectit pectora in crimina o vas nobile quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris in te symphonizat spiritus sanctus quia angelicis choris associaris et quoniam in filio dei ornaris cum nullam maculam habes quod vas decorum tu es o Ruperte qui in pueritia et in adolescentia tua ad deum anhelasti in timore dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum o Jerusalem fundamentum tuum positum est cum torrentibus lapidibus quod est cum publicanis et peccatoribus qui perditae oves erant sed per filium dei inventae ad te cucurrerunt et in te positi sunt deinde muri tui fulminant vivis lapidibus qui per summum studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt et ita turres tui o Jerusalem rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta dei quae tibi non desunt o Jerusalem unde vos o ornati et o coronati qui habitatis in Jerusalem et o tu Ruperte qui es socius eorum in hac habitatione succurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus Sq Ruperti Bingensis

a00571

Quia felix pueritia in laudabili Ruperto ad deum anhelavit et mundum reliquit ideo ipse in caelesti harmonia fulget et ideo etiam angelica turba filium dei laudando concinit A Ruperti Bingensis