|
Alleluia jubilemus Christo (...) |
I |
Dunstani |
|
|
Ave Dunstane praesulum sidus decusque splendidum lux vera gentis Anglicae et ad deum dux praevie | Tu spes tuorum maxima dulcedo nec non intima spirans odorum balsama vitalium melliflua | Tibi pater nos credimus quibus te nil jucundius at te manus expandimus tibi preces effundimus | Offer sacerdos hostias Christo precum gratissimas quibus placatus criminum solvat catenas ferreas | Per quas Anglorum terminis ecclesiaeque filiis et nationes perfidae pestesque cedant noxiae | Per te pater spes unica per te proles pax unica et spiritus lux unica adsit nobis in saecula | Amen |
H |
Dunstani |
|
|
Beatus Dunstanus exsilio pro justitia est ascriptus ubi crebra sanctorum consolatione a deo est relevatus alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Beatus es care dei Dunstane qui in cena nuptiarum agni discumbis qui gaudio domini tui laetus perfrueris gaudebis ergo cum angelis et in ligno vitae cum sanctis epulaberis alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Caelestium contemplator Dunstanus angelica atque apostolica visione et visitatione dignissimus columbam a Joanne in Christi baptismate visam sibi in laetitia cordis sui exsultavit ostensam alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Cantemus socii domino cantemus honorem dulcis amor Christi personet ore pio | Primus ad ima ruit magna de luce superbus sic homo cum tumuit primus ad ima ruit | Unius ob meritum cuncti periere minores salvantur cuncti unius ob meritum | Sola fuit mulier patuit qua ianua leto et qua vita redit sola fuit mulier | Frater iniquus erat iustum qui perculit olim damnator Christi frater iniquus erat | Transitus ille monet quid prima amisit origo quid ventura parent transitus ille monet | (...) |
H |
Dunstani |
|
|
Claves pater possedisti (...) |
A |
Dunstani |
|
|
Conscriptus numero eorum qui secuntur agnum dei quocumque jerit |
V |
Dunstani |
|
|
Consummatus in gloria plausisti morte vivida qua laetaris patriarcha in gremio patriarche alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
Cui pro veritate exsulanti per sanctam Andream apostolum astitit piissimus deus |
V |
Dunstani |
|
|
Cumque exitum suum dominicis muniret sacramentis translatus est ab angelis ad auctorem luminis |
V |
Dunstani |
|
|
Da nobis domine virtutum imitari exempla et meritorum insignia |
V |
Dunstani |
|
|
Decus praesulum Dunstanus (...) |
A |
Dunstani |
|
|
Dilectus deo et angelis sanctus Dunstanus hodie carnis nexibus absolutus caelestia gaudens conscendit alleluia ubi sicut sol ex clariatate dei resplendet et diem aeternum aeternaliter possidet alleluia alleluia alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
Dum enim in corpore (...) |
V |
Dunstani |
|
|
Dunstane pater inclyte divino zelo fervide adversus portas inferi praevalidus extitisti alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
Dunstanus archepiscopus sancto sopori deditus angelicis mulcebatur organis sic modulantibus kyrie eleison alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Dunstanus columbae dei filius (...) |
V |
Dunstani |
|
|
Dunstanus praesul inclytus (...) |
A |
Dunstani |
|
|
Ecce sicut sol in conspectu (...) |
V |
Dunstani |
|
|
Ecclesiae principatum sibi (...) |
A |
Dunstani |
|
|
Egregie dei antistes Dunstane offer pro nobis hostias placationum et timiamata precum sit his expiati te laeti sequamur ad sancta sanctorum ubi Christus pontifex introivit et te pontificali gloria coronavit alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
Euge nunc Dunstane pie ex hominibus assumpte et archangelis dei conjuncte nostri pater memorare et jugiter miserere alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
Exsultemus et laetemur in domino ecce beatus Dunstanus unus candidati gregis in albis agnum sequentis sanctus sanctus sanctus clamare non cessat alleluia alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Felix es dilecte deo et cunctis supernis virtutibus Dunstane felix es caelestis regni haeres dignissime ecce Christum ad quem suspirasti amplecteris ecce cum angelis ut desiderasti epularis intercede quaesumus pro nobis ut ea luce qua ante deum resplendes sidus aureum illustrentur in perpetuum anime supplicum tuorum alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
Haec tua sunt Christe magnalia alleluia quae in tuo Dunstano praedicamus gloriosa alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Hic summista vatidicus (...) |
A |
Dunstani |
|
|
In choro confessorum (...) |
A |
Dunstani |
|
|
In visione sancta apparuere beato Dunstano principes regni dei et judites saeculi singuli offerentes ei gladium et armaturam spiritus sancti alleluia alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Infantiae primordia decora (...) |
A |
Dunstani |
|
|
Martyr fuisti studio et (...) |
A |
Dunstani |
|
|
Misertus dominus destitutae ecclesiae Dunstanum patrem cum gloria revocavit et ei patriarchatum primae metropolis Anglorum magnifice concessit alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Non est privatus martyrum (...) |
A |
Dunstani |
|
|
O rex gentium dominator omnium propter sedem maiestatis tuae da nobis indulgentiam rex Christe peccatorum alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
O robur apostolicae fidei (...) |
V |
Dunstani |
|
|
Oris divini rumpheam in synagogam Satane et ipsum mundi principem vibrasti triumphalem alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
Petrus ergo et Paulus cum sancto Andrea effulsere eique gratiam apostolice benedictionis contulere |
V |
Dunstani |
|
|
Pius adolescens Dunstanus florem juventutis flore induit virginitatis per quam complacuit et deo et angelis alleluia alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Praesul Christi Dunstanus sanctis parentibus ortus claruit quorum animas inter angelos post excessum eorum videre promeruit alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Pretiosus vir domini (...) |
R |
Dunstani |
|
|
Puri cordis munditiae casti corporis sociavit pudicitiam |
V |
Dunstani |
|
|
Quem crescentem virtutibus (...) |
A |
Dunstani |
|
|
Qui in sancta ecclesia vices (...) |
A |
Dunstani |
|
|
Respexit dominus populum suum cum beatum Dunstanum patriae redonavit |
V |
Dunstani |
|
|
Sancti sanctum genuere et (...) |
V |
Dunstani |
|
|
Sancti spiritus psallebant in sublimi et dare modulando preces offerebant sancte trinitati |
V |
Dunstani |
|
|
Transiens ex hoc mundo venerandus pontifex angelicis choris ducentibus migravit ad Christum qui ei factus est corona et perenne praemium alleluia |
R |
Dunstani |
|
|
Translate ad caelestia (...) |
R |
Dunstani |
|
|
Translato ad caelestia Wentano praesule Aethelwoldo successorem caelesti monstratum oraculo pater Dunstanus elegit atque apostolica auctoritate pontificaliter infulavit alleluia |
A |
Dunstani |
|
|
Vir angelicae puritatis Dunstanus agnum virginis inter virgines prosequitur quia custos perpetuae virginitatis virgo in aevum permansit alleluia |
A |
Dunstani |
|