Transl. Francisci | Cantus Index for Office and Mass

Transl. Francisci

Transl. Francisci

The moving of Francis's relics

Feast date: 
May.25
Day: 
25
Month: 
5
Feast code: 
14052530
Notes: 
Holweck, pp. 398-399;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a01970

En redit patris celebri triumpho clara lux anni recolenda natis ut decet laeti resonent minores carmina laudis | In rudi caula monitu superno nascitur mundo quia sorte mira ferre debebat nova amoris arte stigmata Christi | Non amor nummi juvenile pectus nec patris vincunt stimuli severi lucidis signis crucifixi ad arcem saepe vocatus | Nemini quidquam negat hinc petenti cum miser supplex dei amore poscit sordidos lepra lavat atque nudos contegit artus | Ter dei templum reparare jussus vocis ad nutum tria sacra fervens aere collato reficit libenter diruta templa | Ut crucem tollat monitus deinde voce delapsa crucifixi ab ore hunc sequi promptus statuit crucemque stringit amicam | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen H Transl. Francisci

a01971

Quae dedit Christus documenta ut audit cum suos misit fidet satores haec statim laetus voluit perenni solvere voto | Illico peram caligas et aurum calcat et quaerens bona vera caeli fune praecinctus pedibusque nudis oppida lustrat | Lustrat et Christi calefactus igne verbo et exemplis homines ad arctam semitam vitae vocat atque signa mira operantur | Christi ad exemplum socios fideles duodecim nactus studet hinc per ipsos dogmata et nomen crucifixi amoris ferre per orbem | Tres pie exoptans hominum salutem ordines format stabilesque reddit legibus sanctis quibus ad superna corda trahuntur | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen H Transl. Francisci

a01972

Visus in somnis reparare muros aedis augustae columen futurum inde monstratur fidei et columbae fidus amicus | Martyris palma cupiens potiri auro et argento vacuus pedesque barbaras terras adit atque Christum clamat ubique | Obtinet lapsis precibus Mariae ejus in templo veniam lucrandam mensis augusti redeunte claro orbe quotannis | Jamque dilecto cupiens adesse carneis vinclis placide solutus pauper et nudus meritis onustus scandit Olympum | Quam velut Jacob moriens dedisti fratribus meastis benedictionem nunc pater quaeso renova benignus regis ab aula | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen H Transl. Francisci