Acacii et sociorum | Cantus Index for Office and Mass

Acacii et sociorum

Acacii et sociorum

Acacius and companions, Martyrs

Feast date: 
Jun.22
Day: 
22
Month: 
6
Feast code: 
14062220

Chants related to the feast

Displaying 1 - 86 of 86 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100165

Jubilemus regi deo glorioso qui trophaeo coronavit Acacium suumque collegium I Acacii et sociorum

100330

Ad dominum vigiles cuncti convertite mentes tot sua qui pugiles elegit castra sequentes I Acacii et sociorum

200173

Aeternas portas subiit militaris cuneus primus quas introiit rex gloriae deus A Acacii et sociorum

200516

Beati vere martyres praeclari Christi calicis heredes et participes jungite nos caelicis A Acacii et sociorum

200612

Bellatores inclyti scuto coronantur assecuti meriti praemium laetantur A Acacii et sociorum

200672

Benedictus sis domine qui tanta multitudine militum sanctorum decorasti regium aetheris palatium quaesumus ut horum pio patrocinio jungamur caeli gaudio A Acacii et sociorum

200914

Cordis in laetitia deo serviamus ut horum martyria pie recolamus A Acacii et sociorum

200919

Cornu sui populi Christus exaltavit locum sui tumuli signis dum ornavit A Acacii et sociorum

201282

Divino refugio sancti inhaeserunt dum regis imperio se non subdiderunt A Acacii et sociorum

201379

Dominus haec agmina induit decore large dando praemia suo pro labore A Acacii et sociorum

201596

Ergo reges meditantur contra hosinania et ut sene torqueantur nissadant feralia A Acacii et sociorum

202131

Hi carne cum spiritu Christum sitierunt forti sic anhelitu mortem subierunt A Acacii et sociorum

202838

Laetetur ecclesia quod per dena milia tironum credentium plebs crevit fidelium A Acacii et sociorum

203160

Monte sancto quieverunt zelo Christi dum arserunt cujus sine macula intrant tabernacula A Acacii et sociorum

203434

O felix tirocinium per sanctum Acacium Christo aggregatum o sacrum collegium forte per martyrium caelo laureatum pacifica saeculum salva cunctum populum deo reddens gratum A Acacii et sociorum

203507

O praeclari milites o fecundi palmites verae viti inhaerentes o stellae luciferae nos in mortis vespere feliciter gaudentes angelicis agminibus Christo assistentibus vestris salutaribus adjuvate precibus A Acacii et sociorum

203697

Opportuno tempore tu praeclara acies pio nos precamine vultu dei saties A Acacii et sociorum

203967

Pro robustis agonistis decet laus te domine totus mundus plaudat istis fuso pro te sanguine A Acacii et sociorum

204436

Sancti cum humilibus corde redemptorem benedicant laudibus illius ad honorem A Acacii et sociorum

204692

Singulari spe laetati pace sancta dormiunt dum hi sancti tribulati vultum Christi sitiunt A Acacii et sociorum

205280

Viri sancti consilia impia spreverunt cum diis sacrificia offerre noluerunt A Acacii et sociorum

205838

Acacius legem dei meditavit jugiter et cum suis semper ei militavit humiliter Caesaris tormenta rei pertulit viriliter A Acacii et sociorum

205851

Christi miles Acacius deos spernens audacius cum suis crucifigitur et angelis coniungitur ergo victis tortoribus adsit sui memoribus A Acacii et sociorum

205852

Creata benedicite deum qui tanto milite celi stipat palacium insignem per Acacium A Acacii et sociorum

205853

Deus suos mirificat voluntate dum applicat sibi sic decem milia morte sibi similia A Acacii et sociorum

205854

Gloriosa recolitur dies in qua grex mittitur ethereis ovilibus constans ex decem milibus fortissimorum militum quorum insigne meritum juvando nos laetificat et dominum magnificat A Acacii et sociorum

205855

Haec justa generacio caeli fulget palacio se mente probans aciem querentem dei faciem A Acacii et sociorum

205856

Hi sancti deo jubilant nulleque res obnubilant qui celi petunt gloriam per celebrem victoriam A Acacii et sociorum

205857

In Christo laetamini martyres perenniter in quo gloriamini triumphantes fortiter A Acacii et sociorum

205858

In deum sancti siciunt quem jugiter aspiciunt nec sitis hec est anxia nec sacies dat tedia A Acacii et sociorum

205859

In his regnavit dominus et isti nihilominus passi sibi similiter cum eo regnant jugiter A Acacii et sociorum

205860

In monte sancto domini quiescunt suo nomini qui sese totos dedicant quem moriendo predicant A Acacii et sociorum

205861

Invocantes se dominus exaudivit hos comminus dum Christi nomen colerent et deos vanos spernerent A Acacii et sociorum

205862

Justorum per memoriam intremus caeli gloriam ubi deum medullitus collaudat omnis spiritus A Acacii et sociorum

205863

Nomen dum admirabile Jesu (...) A Acacii et sociorum

205864

O Acaci dux strenue tibi devotis annue sacris cum decem milibus da dexteram humilibus nos solvens a piaculis et omnibus periculis A Acacii et sociorum

205865

O quam felix exercitus est (...) A Acacii et sociorum

205866

Principes dum conveniunt Acacium inveniunt cum acie christicola despicientem idola A Acacii et sociorum

205867

Ut scuto coronabitur hoc agmen et locabitur cum angelorum caelibus in gaudiis perennibus A Acacii et sociorum

507022

Alleluia O Acaci deo grate (...) Al Acacii et sociorum

600164

Audiens quod inclytus militum exercitus in Christum simul crederet et sua jussa sperneret R Acacii et sociorum

600164a

Ut vesanos redarguit revocare sic studuit V Acacii et sociorum

600844

Facti ergo socii Christi passionis rogant summi gaudii ut fruantur bonis memores martyrii sui piis donis R Acacii et sociorum

600844a

Exauditos divinitus vox exclamat caelitus V Acacii et sociorum

601012

Hermolaus presbyter veritatis his iter docendo monstravit et ab idolatria vana et nefaria benigne revocavit R Acacii et sociorum

601012a

Mox in fide stabiles servi fiunt habiles domus domini V Acacii et sociorum

601099

Illis in fide Christi constanter manentibus dictaque regis subsanantibus jubet omnes denudari et flagellis castigari R Acacii et sociorum

601099a

Furor regis quos detexit hos divinus amor rexit et ad palmam provexit V Acacii et sociorum

601109

Imperator proelibatus vir profanus et elatus cum edictis frivolis dare jubet idolis thuris sacrificia fiant ut propitia R Acacii et sociorum

601109a

Servos ergo Christi dire praecepit demens rex punire V Acacii et sociorum

601520

O Acaci deo grate adjunctis consortibus regem regum exorate pro vestris supplicibus deploratis ut amare omnibus sceleribus valeamus conregnare supernis virtutibus R Acacii et sociorum

601520a

Carnis cum materia solo computrescat spiritus in gloria poli requiescat V Acacii et sociorum

601567

O felix exercitus qui crucem inperterritus conscendis unanimiter te colentes suppliciter Christi conmendans nomini nos infer regno domini R Acacii et sociorum

601567a

Memor esto jejunantum tibi quis annuum petisti conplesse per hoc jejunium V Acacii et sociorum

601608

O mirandam militaris turbae fortitudinem quae in se vitae saecularis necat consuetudinem atque poenae temporalis parvipendet formidinem R Acacii et sociorum

601608a

Hi pugnaturi stadio se praecingunt strenuo crucis Christi gladio V Acacii et sociorum

601723

Orthodoxae fidei navi laborante adriano veri dei hoste imperante baptismi dena milia sunt abluti gratia R Acacii et sociorum

601723a

Se cum suis abnegant mundi pompam relegant constanti fiducia V Acacii et sociorum

602050

Salve acies invicta morti quae crucis addicta per victoriam transiens ad gloriam R Acacii et sociorum

602050a

Odor bonus Christi eras cui te obtulisti ipsum imitans in morte sua nos defende prece tua V Acacii et sociorum

602360

Tunc inseparabiles Caesar comprehendit tirones spectabiles furor hunc accendit et Christo amabiles famulos omnes crucibus appendit R Acacii et sociorum

602360a

Ad quorum mox occubitum sol clausit suum radium V Acacii et sociorum

602796

Cum mandaret imperator Christi servos interfici Acacius gubernator exercitus magnifici consensu turmae comparis edicta spernit Caesaris R Acacii et sociorum

602796a

Qui sacro baptismate pridem imbutus fidem Christi tenebat a qua iam flecti nullatenus poterat V Acacii et sociorum

602797

Propter irrefragabilem firmitatem veritatis Caesar sanctis mirabilem vim intulit feritatis sed victus a martyribus est regis Christi viribus R Acacii et sociorum

602797a

Nec fecit Caesaris furor dirus ut a domino deviaret dux fortis milesque mirus V Acacii et sociorum

602798

Cum Romae teneret vanus rerum culmen Hadrianus Christi persequens famulos libare cogit idolis plures ingerens stimulos tormentorum christicolis R Acacii et sociorum

602798a

Beatus vir suam dux Acacius (...) V Acacii et sociorum

602799

Videns Romae dux Augustum immolantem daemoniis elongavit agmen justum ejus a ceremoniis caelorum regem colendum docens solique credendum R Acacii et sociorum

602799a

Quoniam domini vir erat et illi soli semper servierat V Acacii et sociorum

602800

Hortante beatissimo exercitum Acacio baptismatis post lavacra despiciunt simulacra R Acacii et sociorum

602800a

Multum enim valet adhortacio ducis assidua V Acacii et sociorum

602801

Vere beatos milites qui ut fierent celites omnes Christi pertulerunt penas et apparuerunt cuncta que sunt visa pridem dum in cruce vicit idem R Acacii et sociorum

602801a

A domino sunt iterata propter hos martyres atque renovata V Acacii et sociorum

602802

Sanctus ductor cum acie dono triumphans gracie decem precessor milium nobis prestet auxilium ut superatis hostibus caeli reddamur postibus R Acacii et sociorum

602802a

Innocens acies vincens in cruce que non expavit tot penas pro Christo duce V Acacii et sociorum

602803

Hodie dux Acacius et Hermolaus episcopus cum his quos baptizaverat crucis tormenta tolerat intrans per hanc victoriam cum illis caeli gloriam R Acacii et sociorum

602803a

Ecce vere Israelita qui suos praeit ita V Acacii et sociorum

830123

Fidelis universitas collaudat dei filium adest sacra festivitas sanctorum decem milium H Acacii et sociorum

830279

Promat carminibus turba fidelis laudes martyribus quos sacra celis vexit ut emeritos passio servos H Acacii et sociorum

850057

Hodiernae festum lucis est Achacii laus ducis atque decem milium Hermolao phallanx ista archipraesule baptista colit dei filium Adrianus Christianos colere rex deos vanos jubet sed despicitur Crucifixus cum cohorte dux est conformi morte Christi grex afficitur Christi penne renovantur in hiis omnes iterantur signa mortis domini Ararath mons Armenorum mons insignis tot sanctorum consecratur nomini Alexandriam decorat mons vicinam quem per rorat martyrum cruoribus Orant Christum triumphantes ut defendant honorantes ipsos a doloribus Exauditos se laetantur ut ipsos qui venerantur servant a nocentibus Quorum intercessione sociis rex Jesu bone nos tibi placentibus [G] Acacii et sociorum

a02097

O deus omnipotens qui trinus et unus es per merita sanctorum martyrum tuorum nobis veniam tribue et nos in pace digneris custodire alleluia A Acacii et sociorum

a02098

O pie deus qui decem milia martyrum triumphare fecisti per crucis supplicium fac nos gaudere tecum in perpetuum A Acacii et sociorum

a02099

O adonai domine iesu christe qui dedisti victoriam militibus tuis te quesumus ut horum suffragiis fiat nobis remedium delictorum A Acacii et sociorum

a02100

O salvator omnium salva tuum populum qui salvasti in agone electum tibi exercitum ut te laudemus incessanter nunc et in perpetuum A Acacii et sociorum

a02101

O rex celorum per tormenta beatorum martyrum tuorum fac nos terrena despicere et cum electis semper sine fine gaudere A Acacii et sociorum