Willibaldi | Cantus Index for Office and Mass

Willibaldi

Willibaldi

Willibald, Bishop

Feast date: 
Jul.7
Day: 
7
Month: 
7
Feast code: 
14070700

Chants related to the feast

Displaying 1 - 58 of 58 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

205983

Exsultat caeli curia mundi fatiscat furia cum Willibaldi spiritus laetatur caeli sedibus nos igitur antistitis praeclari freti meritis votis voce subsequamur ut salutem nanciscamur A Willibaldi

a00854

Accepta Christi tirunculus tonsura sancti Benedicti regulam aggressus est et non solum habitu ipso sed et sancta conversatione monachus claruit verus in monasterio Waltham dicto sub abbate Egwaldo ministrabat viribus totis domino A Willibaldi

a01313

Quam dilectus acceptus quae foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus praepotentem effecerat A Willibaldi

a00855

In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natu majores coaevos juniores oboedientia humilitate atque abstinentia superabat A Willibaldi

a01314

Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam A Willibaldi

a00856

In scolis dum vacaret litteris nullum tempus otiositate perditum ierat sed sagacissimi pectoris armario indefessus eas exhauriebat maximam hagiographiae inpendens operam A Willibaldi

a01315

Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma justitiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes A Willibaldi

a00729

Gloriosissime praesul Willibalde quem pro certo scimus aeternaliter potiri gloria quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit tu cum splendidius sole modo fulgescas in alto caelorum et nive candidior verseris in choro angelorum nos tuos servulos clerum et populum omnifario periculorum genere expositum ceno et mole peccatorum obrutum ne despicias neque a facie tua proicias sed omnes contra hostes sis nobis murus et turris fortitudinis ex quo fragilitas nostra nec aspirat votivo natalis tui festo consequamur efficaciter A Willibaldi

a00857

Hac igitur immoratus in tantum terrena cuncta respuit ut nihil se fecisse ratus esset quod mundo et pompis ejus penitus renuntiarat nisi etiam cognatos parentes et ipsam patriam desereret A Willibaldi

a00805

Exoptata et festiva dies praelucet clarum et famosum vespere arridet quod revoluto temporum curriculo populorum etiam turmis ultra solitum conglobatis gloriosum lyrico gaudiorum carmine praeoccupat natale A Willibaldi

a00806

In quo eximius antistes et invictus Christi miles sanctissimus Willibaldus devicto mundo et mundi principe triumphali curru caeleste capitolium conscendit angelorum perpetum usurus contubernio et palma coronandus aeterna A Willibaldi

a00807

Eia fratres precipuam hanc sollemnitatem concentu magnifice laudis excipite psalmis hymnis et spiritualibus canticis extollite rutilantis Phoebi crepusculo noctem per vigiles conjungite corda vestra explosis vitiorum monstris virtutum floribus redimite tanto ut natalitio possitis indemnes inter esse A Willibaldi

a01318

Post transactum suae angelicae vitae cursum regi caelorum cui semper sine querela fortis athleta militavit hodierna luce spiritum reddidit nobis suis famulis sanctissimum corpus salutis pignus reliquit nunc instantissimas illi preces cuncti communi voto fundamus ut gregem suum visitet protegat custodiat peccatis omnibus absolvat et ad regna polorum ubi ipse cum Christo et angelis ejus in aeternum tripudiat glorioso illum triumpho victor cum palma perducat A Willibaldi

a00808

Si haec rite peragantur qui per totum anni circulum suos semper fovet nutrit et defensat in hac sua festivitate tam exorabilem se praebet ut omnium recta petentium vota et intentiones promptus adjutor suscipiat clementer exaudiat et fidissimus suorum nuntius in conspectum superni judicis celeriter perferat A Willibaldi

a01305

Inclytus et mirae sanctitatis praesul Willibaldus dum vestigia salvatoris gressibus et operae cordae et corporae studiosus consequeretur et nec passum pedis intactum praeteriret quot labores obitur pertulisset nulla sufficit lingua enararre A Willibaldi

a01306

Humanum fere ultra modum affectus est tyrannide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit A Willibaldi

a01295

In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus majores coaevos juniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat A Willibaldi

a01307

In Gazae terminis apud sanctum Mathiam inter missarum sollemnia lumen oculorum amisit et duos menses caecus permansit reversus autem Jerusalem in ecclesia ubi sancta crux est inventa visionem recepit A Willibaldi

a00813

Beatus Willibaldus pontifex egregius regali prosapia gentis Anglorum moribus longe nobilior effulsit oriundus A Willibaldi

a01308

Septimo demum anno postquam a patria exivit cum deus illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum A Willibaldi

a00826

Hic inisdem rudimentis puerilis flosculi dum parentum cura coleretur pensiore dumque illi eum votis omnibus sibi super fertem bonorumque suorum exoptarent heredem sanctus puer gravissimum incidit languorem A Willibaldi

a01309

Ibi decem annorum aestatibus sub regula ejus districtissime vixit post haec a Gregorio papa Romano cum licentia sui abbatis transmissus est ad sanctum Bonifacium Mogontinae sedis archiepiscopum quem ille gratulabundus videns magno honore et gaudio suscepit A Willibaldi

205976

Eia fratres praecipuam hanc (...) A Willibaldi

a00827

In eodem languore triennio continuabat expleto dum in ipso esset mortis articulo etiam desperaretur anxii parentes si mortem evaderet eum vovebant clericum A Willibaldi

a01310

Sanctus Bonifacius contracto mox antistitum collegio beatum et deo dignissimum Willibaldum totius cleri plebisque suffragio ordinavit episcopum et consecrato Aureatensem commendavit cathedram agite dum fratres promiscui sexus et omnes in mensas creatori nostro conferamus laudes qui talem gregi suo procuravit pastorem A Willibaldi

205978

O vere virum prudentem et sanctum necnon et per saecula imitandum pontificem Willibaldum qui domum supra petram aedificans fluminum flaminumque illisiones non expavit in cujus ore vel pectore doli nevum veritas non invenit et ideo insignem meritis hunc in sacerdotem populo suo elegit dicant igitur cuncti proclament fidelium assistentium universi Willibalde pater et patrone educator altor rector pastor nostri omnium miserere A Willibaldi

a00828

Sanitas integerrima votum evestigio persequitur dolor omnis et abcessit ac si numquam infirmaretur trina aegritudo et vitae desperatio caelitus effugata est parvissimo momento A Willibaldi

a01311

Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior ejus conversatio A Willibaldi

205982

Willibalde pater caelestia qui meruisti gaudia supplicibus fer opem de munere Christi ut te laudantes salvemur ab omine tristi sedeque deposcas nos tecum perpete sisti A Willibaldi

a00853

Exhilarata et gaudio perfusi hoc divino munere parentes puerulum sibi redditum presenti animo et absque dilatione reddebant A Willibaldi

a01312

Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam A Willibaldi

a00812

Regi regum deo salutari nostro exsultantes jubilemus majestatem ejus suppliciter adorantes qui singularis meriti antistitem Willibaldum suum peregrinum hac in luce in patriam provexit aeternam I Willibaldi

604875

Patriarchae fidem tenens benediccionis heres ejus instituitur peregrinus Willibaldus cum a deo plebis magnus sacerdos eligitur R Willibaldi

a01302

Cum Romam et multa sanctorum loca in Romanis partibus sita oratus causa peragrassent sancto Willibaldo non suffecit cis mare subsistere sed maxima sacram ejus mentem incessit cupido Jerusalem et exotica regna vestigiis Christi notata invisere R Willibaldi

a01303

Beneventum pertransiens intentionem suam domino commendavit qui semper se invocantibus praesto est qui et huic famulo suo in litore maris ambulanti accommodam ex Aegypto appulsam praeparavit classem R Willibaldi

a01316

Sanctus Willibaldus portabit gloriam et sedebit et dominabitur et erit sacerdos super solio suo R Willibaldi

a00858

Beatissimus Willibaldus electus dei famulus regio stemmate ortus ditissimis parentibus procreatus tam pauperem per Christi nomine se fecit ut omnino nihil in mundo possideret R Willibaldi

a01304

De Trinacria secedens cum diversa martyrum et confessorum oratoria in insulis posita circumiret auxilio domini qui justa petentibus numquam denegat voti compos efficitur et secundo impellente vento securus mare tranavit et ad ipsam Jerusalem octavus salorum salvus pervenit R Willibaldi

a00859

Cum invirile robur evasisset solus secum sedulus tractabat per Christo peregrinari dumque illi fixa staret sententia primo patri rem indicabat atque omnem itiones feriem explicabat R Willibaldi

007575.1

Sancte dei et pretiose confessor Willibalde qui virtute caritatis circumfultus gemine dominum deum tuum toto corde et proximum sicut te ipsum dilexisti funde preces pro devoto tibi hoc collegio R Willibaldi

a00860

Hoc pater audito graviter animo consternatus nimis aegre tulit sed dum ejus mentum a proposito reflectere non posset rogata annuit et se ipsum socium itineris professus est R Willibaldi

a01299

Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum coetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt R Willibaldi

a01300

Directo cursu circio flante mira celeritate pontum trajicientes a deo sibi collata per speritate ripam fluminis Sigone appulerunt et Romam tendentes Luccam Thusciae urbem perveniunt R Willibaldi

a01301

His ex more sollemniter peractis per vastos Italiae tractus per abrupta montium per concava vallium per ardua alpium promunctoria difficillime reptantes diu desideratam pertenderunt Romam R Willibaldi

a01301a

Extemplo beati Petri limina humiliter adeuntes corpore atque toto corde prostrati ingentes evoluti transitus deo persolvit gratias V Willibaldi

604875a

Sicut carnis Abram sic verbi semine magnam gentem progenuit deo V Willibaldi

a01302a

Amore caelestis Jerusalem et ut mereretur speculari deum deorum in Sion istam terrestrem flagravit et desiderio desideravit V Willibaldi

a01303a

Quem ingressus secundo flatu Calabriae portum regiam dictum applicuit inde velis pleno sinu turgentibus in Sicaniam volat sanctae Agathae virginis corporae redimitam V Willibaldi

a01316a

Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino V Willibaldi

a00858a

Quem dum pleno copia cornu perfunderet dumque praeceteris ejusdem gentis suae ephebis paternis opibus redundaret multarumque possessionum haeres eligeretur V Willibaldi

a01306a

Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino V Willibaldi

a01304a

Non acies castrorum ordinata non imminens capiti gladius non gravis oppida subruens et castella terraemotus nec fulmen tonitrusve montes et saxa diffindens non vastus et praeruptus telluris hiatus nec exaestuans ignis incendio ne utiquam semper ardens Aethna piceos sulphureos et infernales flammarum ebulliens vapores nec ipsa prosternens omnia mortalitas tam terribilis est ut mare tempestuosum sed sanctus Willibaldus inter tot miserabiles atque ipsissimas mortes velificante et gubernatore Christo V Willibaldi

a00859a

Cujus non solum licentiam sed ut ipse comes esset viae et vitae obnixe nimis et inpense postulabat V Willibaldi

007575za

Ut tuo propitiatus interventu dominus nos a labe peccatorum emancipatos corusco tui annualis splendore illustratos jungat caeli civibus V Willibaldi

a00860a

Cum pertinax multa primum obloqueretur et se id assequi non posse testaretur tandem victus melliflua filii ratione de regno dei et severis Genhenne minis perterritus V Willibaldi

a01299a

Inter ceteros conviatores assumpto secum preciosissimo thesauro incomparabili viro fratre germano sancto Wunnebaldo V Willibaldi

a01300a

In hac ergo sanctissimi fratres paterno tacti affectu defunctum patrem planxerunt et condignis ibidem exsequiss sepelierunt V Willibaldi

a01304P

Terminus et idem interminus | Producens omnia in esse ex non esse | Horum quaedam roborans aeternaliter in esse | At quaedam rediens aeternum in non esse | Plastes ke piitis uranu tis gis ke talassis ke tu stereomatos | Ke panton osa en aftis isin apo udenu | Soi Kyrie fos fotismos ischis dinamis exusia niki eucharistia axioma | Eulogia timi despotia | Euprepia sotiria yrini charis zoi doxa | Epenos emorfia fronesis archia | Sy ilion selinin ke asteras ear ke teron | Fausin antholon dismon ydata epurania | Erga ton dactilon su pros offelian imon | Ne sy ethemeliosas | Tin oikumenin tis gis orea perata | Pasan autis ke to pliroma | Epi tin asfalian autis estereosas | Utos ecrateoti ton eona keti u klitissete | Hel eloim sadai lecha tol armadoch nechama kadussa eoh mod gesua | Suson nesim chatoba | Soon colli sonoth nefes kibor | Salam laath cedek | Noga hallel sela ith lanon the illa | Kedulla godel ken kadol malchud olam | Elpis agalliasis oreotis praotis ictirmos | Ke litrosis terpnon feggos kauchima | ke ypsosis exomologisis | asma neon alalacmon | Ke eleimosyni is tus eonas to eonon | Quod perduce te victis totiens sali fluctibus | Instar rupibus nivosis cera uniorum | Vennon nubium teterrimis collisionibus | Et ventorum molibus bracchio virtutis | tuae domitis | Atque prospero cursu dispositis | Domnus Willibaldus vellae suum et | constantiam vocabulo exprimens | Mare per et terras eundo et reduendo | Plagis per quam plurimis | Passionum labe multimoda | Doloris omnigena speciae | Summa miseria | Labore maximo | Periculorum pondere et casibus | millenis pregravatus | Huc ad nos usque salvus pervenit Psl Willibaldi