Kiliani et sociorum | Cantus Index for Office and Mass

Kiliani et sociorum

Kiliani et sociorum

Kilian and companions, Martyrs

Feast date: 
Jul.8
Day: 
8
Month: 
7
Feast code: 
14070810

Chants related to the feast

Displaying 1 - 35 of 35 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

203503

O praecelsi bellatores dei Kiliane Colonate atque Totnane supplicum preces Christo representate ut sicut mirifice miraculis et virtutibus declarata sunt vestre sanctitatis merita ita pro meritis vestris gratiam obtineat ecclesia A Kiliani et sociorum

204049

Quam multipliciter tibi domine defundavit caro martyrum quos suscepit dextera tua per gratiam et meritum A Kiliani et sociorum

204062

Quanta laudis gloria haec est dei sanctis quam pretiosus martyrum Kiliani Colonati atque Totnani declaratur effusis sanguis quia omnes qui sincero corde requirunt eorum praesidia subsequitur pro necessitatibus apud deum bona voluntas et misericordia A Kiliani et sociorum

205608

Inter beatitudinis beatus Kilianus per fructum boni operis instituit fructificans velut lignum quod plantatum secus decursus aquarum in aucmento proficit A Kiliani et sociorum

205609

Socios assumpsit itineris qui eodem fervebant animo ut servirent in timore domino quia beati omnes qui confidunt in eo A Kiliani et sociorum

205610

Pergentes simul mirificati sancti viri signis et virtutum opere et signatum est super eos lumen vultus tui domine A Kiliani et sociorum

205611

Gloriati sunt in domino praesul sacer Kilianus et ejus socii coronati sunt ut scuto bone voluntatis domini A Kiliani et sociorum

205612

Nomen tuum sanctum est domine et in universa terra praedicatur admirabile qui etiam ex viris insulanis perfecisti laudem ut destrueres inimicum et ultorem A Kiliani et sociorum

205613

Praedicando verbum dei locuti sunt veritatem in corde suo nec egerunt dolum in lingua nec malum proximo A Kiliani et sociorum

205614

O quam praeclara est sacris martyribus hereditas restituta ubi cum vultu tuo domine sunt ad impleti laetitia A Kiliani et sociorum

205615

Ista est generatio quaerentium dominum quos in aeternales portas introduxit caelestae desiderium A Kiliani et sociorum

200538

Beatos martyres Kilianum et ejus socius induit dominus fidei decore firmavit passionis fortitudine triumphi praecinxit virtute A Kiliani et sociorum

202304

Hymnus idem non de fuit tribus istis martyribus voto martyrii quem cantabant in ignis camino tres pueri A Kiliani et sociorum

202623

Introibant portas ejus in confessione pervenerunt ad gloriam regni sanguinis effusione A Kiliani et sociorum

202823

Laetare praesul et pater eximie martyr Kiliane exsulta pro aequali gloria sacerdos dei Colonate gloriare pro victoria pari levita Totnane preces simul fundite pro nobis testes invitissimi redemptoris A Kiliani et sociorum

203400

O Christi martyr sancte Kiliane qui pro dei nomine certando coronam aeternam decoris meruisti omnes tua celebrantes sollemnia tuo interventu gaudium in caelo exsultent se habere perpetuum A Kiliani et sociorum

100320

Chorus resonet jubilantium in victissimo regi martyrum qui beato Kiliano cum suis sociis victoriam contulit passionis I Kiliani et sociorum

602699

Praeclarus pontifex Kilianus pro ut divina manifestavit revelatio praescivit martyrii causam ex illicito principis conjugio R Kiliani et sociorum

602700

Persuasit athleta dei Kilianus principi ne diutuis adhaereret fratris conjugi docens quia non vocavit nos deus in immunditiam sed in sanctificationis gratiam R Kiliani et sociorum

602701

Armabatur furore mulier inproba cirum quaque ventilans furoris consilia tandem reperit duos carnifices qui clam interficerent sanctos martyres R Kiliani et sociorum

602702

Hi praeclari viri possunt Eliae et Joanni digne comparari quos pari modo semineus furor impugnavit quia probibebat quod illicitum fuit R Kiliani et sociorum

602703

Carnificum alter interiit se lanians dentibus alter se peremit effusis per gladium visceribus ipsa cruenta mulier daemonibus arrepta trasiit a praesentibus ad aeterne mortis tormenta R Kiliani et sociorum

601428

Mirabantur omnes novitatem omnes novitatem doctrinae et exuberantiam eloquentiae facundiam sermonum comitabatur efficatia vitutum R Kiliani et sociorum

602704

Praecelsi meriti praesulem Kilianum comparis gratiae sacerdotum Colonatum et ejusdem sacramenti levitam Totnanium quicumque sinceritate cordis in vocat pro suis necessitatibus exaudiri se confidit ipsos toto veneremur affectu praecantes ut eorum sublevemur interventu R Kiliani et sociorum

602696

Beatus tui domine Kilianus a Romano pontifice in praesulatus officium constitutus cum sacerdote Colonato et tomano levita populo veritatis erogavit semina R Kiliani et sociorum

602697

Comprobato per sanctos viros veritatis indicio roborata est sacre fidei religio recepta est in fonte baptismatis peccatorum remissio destructa est execrabilis idolorum superstitio R Kiliani et sociorum

602697a

Periit memoria eorum cum sonitu et dominus in aeternum permanet V Kiliani et sociorum

602699a

Beatus homo quem tu erudieris domine et de lege tua docueris eum V Kiliani et sociorum

602700a

Lex domini immaculata convertens animas testimonium domini fidele saptientiam praestans parvulis V Kiliani et sociorum

602701a

Iniquitatem meditata est in cubili suo astitit omni viae non bone malitiam autem non odivit V Kiliani et sociorum

602702a

Narrantes laudes domini et virtutis ejus V Kiliani et sociorum

602703a

In inferno positi sunt mors depascet eos V Kiliani et sociorum

601428a

Concrevit in pluviam doctrina fluxit ut ros eloquium V Kiliani et sociorum

602704a

Gloria virtutis eorum tu es domine et in beneplacito tuo exaltati eos V Kiliani et sociorum

602696a

Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus infide V Kiliani et sociorum