Nicolai et sociorum | Cantus Index for Office and Mass

Nicolai et sociorum

Nicolai et sociorum

Nicolas Pieck and 18 companions, Martyrs

Feast date: 
Jul.9
Day: 
9
Month: 
7
Notes: 
Holweck, p. 740;
Feast code: 
14070920

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a01991

Martyrum virtus validumque robur palma victorum decus et corona Christe rex tanti memorum triumphi vocibus adsis | Hac die sacra populus fidelis milites Christi fidei columnas agmen invictum celebrare digno carmine gesti | Inter hos ordo merito minorum undecim claros recolit sodales qui sua primi meruere morte tollere palmas | Fervidi sacro pietatis igne pabulum praebent populo salutis nec minae terrent deus ipse corda providus afflat | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen H Nicolai et sociorum

a01992

Haeresum surgunt nova monstra crescit militum Christi pietas et ardor scutaque invictae fidei tenent fortiter instant | Tu deus clamant homini parasti caelicum panem solidaque in arce Christe tu petro fidei dedisti esse magistrum | Jam phalanx pergit generosa morti obviam Jesum vocat hic Mariam alter implorat moriente matrem ore salutans | Sic diem fortes obeunt supremum hostis insani fera vis triumphat membra sparguntur temerata terram sanguis inundat | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen H Nicolai et sociorum

a01993

Nocte jam vulsa rutilantis astri splendor illustrat pugillum triumphos qui modo in campo cecidere fortes Gorcomiensi | Astra conscendunt deus ipse laetos excipit caeli domibus suprema luce donandos deus ipse merces factus in aevum | Plaudit et tellus celebratque sanctum martyrum nomen volitat per oras fama victorum meritosque digna laude rependit | O triumphali redimita serto martyrum Christi veneranda proles huc tuis adsis memor ac potenti nos prece salva | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen H Nicolai et sociorum