Justae et Rufinae | Cantus Index for Office and Mass

Justae et Rufinae

Justae et Rufinae

Justa and Rufina, Virgin Martyrs, patronesses of Seville

Feast date: 
Jul.17
Day: 
17
Month: 
7
Feast code: 
14071730
Notes: 
Holweck, p. 577

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a03036

Salvete clarae virgines tutela praesens patriae virtutis et constantiae exemplar admirabile | Non vos chalybs rigentibus dum nectit arctus annulis nec laminis candentibus catasta terret ignea | Nec confragosa rupium calcata nudis plantulis fregere vos dispendia sed hinc fides fit acrior | Deinde victo saeculo caeli subiistis atria Ruffina fuso sanguine et Iusta digna nomine | Rosisque purpurantibus confessionis inclytae intexuistis candida integritatis lilia | Ergo triumphi nobilis sacris revinctae laureis palmas refertis duplices Agnum sequentes praevium | Te Dux corona Martyrum cum Patre Christe et Spiritu in Trinitate simplici aeterna laudent saecula H Justae et Rufinae

a03038

Quid saeve tortor ungulis iudexque fractis virginum plusquam virilis indolis miraris indolentiam | Virtutis hoc altissimae agnosce munus perfide firmissimam constantiam quae debili dat sexui | Saevite in actus fictiles mercesque earum testeas sed non potestis conditas in his faces extinguere | quas ardor almi Luminis accendit et dulcissimus Sponsus cadentes excipit Christus bravium martyrum | Et nunc precantur sedulae pro gente Patrem et Filium et Spiritum Paraclitum qui regnat omne in saeculum H Justae et Rufinae

a03040

Adeste sacrae virgines quas cura fecit pervigil Sponso vocante ad nuptias claras referre lampades | Iam nigra noctis orbita ad mane clarum vertitur vincant timores turbidos aeterna lucis gaudia | Aperta vobis ianua Sponsus vocat succedite sparsasque nostris fletibus offerte palmas nobiles | Offerte fusum sanguinem Christo immolatae victimae quo martyres sanctissime vestram beastis Hispalim | Vt ipse nostrae Ecclesiae preces benignus audiat et donet indulgentiam vestris rogatus civibus | Virtus honor laus gloria Deo Patri cum Filio et Spiritui Paraclito in saeculorum saecula H Justae et Rufinae