|
Adeste sacrae virgines quas cura fecit pervigil Sponso vocante ad nuptias claras referre lampades | Iam nigra noctis orbita ad mane clarum vertitur vincant timores turbidos aeterna lucis gaudia | Aperta vobis ianua Sponsus vocat succedite sparsasque nostris fletibus offerte palmas nobiles | Offerte fusum sanguinem Christo immolatae victimae quo martyres sanctissime vestram beastis Hispalim | Vt ipse nostrae Ecclesiae preces benignus audiat et donet indulgentiam vestris rogatus civibus | Virtus honor laus gloria Deo Patri cum Filio et Spiritui Paraclito in saeculorum saecula |
H |
Justae et Rufinae |
|
|
Adsunt punicea floscula virginum caelesti placido rore virentia quarum vasa poli stigmate siderum saecli flammigero igne probata sunt | haec primis olei imbribus illita Ignescunt facibus cordis in aethera noctis peradiam hostis et impetum vincentes fidei lumine optimo | En, Iusta pariter atque Rufina est quae clarent meritis moribus inclitis discreto siquidem nomine virgines uno sed studii munere martyres | Thesaurum Domini legibus inclitum vasis fictilibus corporis unice gestantes pretio vascula distrahunt quo quaestu satient viscera pauperum | Sed his subsidiis callidus artifex frangit testacea vascula invidens, ne testa hominum scanderet aethera et pulbis fioret gloria caelica | Hinc robusta fides fragmine fictili gliscens martyrium corporis excipit praestans femineo praemia sexui quo celsa valeat sidera illabi | Ob, hoc vita salus et via veritas te summis precibus Christe resposcimus harum suffragio nos tibi consecres quarum tu fidei voce placatus es | Mentis nos facito lampade virgines fluxu corporeo effice liberos ut votis rigidis cerda calentia gestantes habeant regna perennia | Te nostra iubilet gloria perpetim qui scius Dominus trinus et unus es lugi imperio saecula continens et cuncta dominans ommnibus imperans
|
HYMN |
Justae et Rufinae |
|
|
Audi filia * |
ANTV |
Justae et Rufinae |
|
|
Audite me divini fructus et benedicite domino et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et dicite alleluia alleluia |
ALL |
Justae et Rufinae |
|
|
Cantate ei canticum * |
ANTV |
Justae et Rufinae |
|
|
Cantate et psallite * |
ANTV |
Justae et Rufinae |
|
|
Filiae tuae Jerusalem in latere surgent alleluia tunc videbis et afflues et dilatabitur cor tuum alleluia alleluia |
ALL |
Justae et Rufinae |
|
|
Laetificaverunt te domine filiae regnum in honore tuo adstitit regina a dextris tuis in vestito deaurato |
ANT |
Justae et Rufinae |
|
|
Lauda anima * |
ALLV |
Justae et Rufinae |
|
|
Lauda Jerusalem * |
ALLV |
Justae et Rufinae |
|
|
Memento nostri domine * |
ALLV |
Justae et Rufinae |
|
|
Offerentur regi * |
ANTV |
Justae et Rufinae |
|
|
Offerentur regi * |
ANTV |
Justae et Rufinae |
|
|
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus virgines sequentur ea ducentur in laetitia et exsultatione ducentur in templo regis |
ANT |
Justae et Rufinae |
|
|
Omnis gloria filiae regis ab intus virgines sequentur eam ducentur in laetitia et exsultatione ducentur in templo regis |
ANT |
Justae et Rufinae |
|
|
Pro patribus tuis nati sunt * |
ANTV |
Justae et Rufinae |
|
|
Propter veritatem * |
ANTV |
Justae et Rufinae |
|
|
Quid saeve tortor ungulis iudexque fractis virginum plusquam virilis indolis miraris indolentiam | Virtutis hoc altissimae agnosce munus perfide firmissimam constantiam quae debili dat sexui | Saevite in actus fictiles mercesque earum testeas sed non potestis conditas in his faces extinguere | quas ardor almi Luminis accendit et dulcissimus Sponsus cadentes excipit Christus bravium martyrum | Et nunc precantur sedulae pro gente Patrem et Filium et Spiritum Paraclitum qui regnat omne in saeculum |
H |
Justae et Rufinae |
|
|
Salvete clarae virgines tutela praesens patriae virtutis et constantiae exemplar admirabile | Non vos chalybs rigentibus dum nectit arctus annulis nec laminis candentibus catasta terret ignea | Nec confragosa rupium calcata nudis plantulis fregere vos dispendia sed hinc fides fit acrior | Deinde victo saeculo caeli subiistis atria Ruffina fuso sanguine et Iusta digna nomine | Rosisque purpurantibus confessionis inclytae intexuistis candida integritatis lilia | Ergo triumphi nobilis sacris revinctae laureis palmas refertis duplices Agnum sequentes praevium | Te Dux corona Martyrum cum Patre Christe et Spiritu in Trinitate simplici aeterna laudent saecula |
H |
Justae et Rufinae |
|