Margaritae | Cantus Index for Office and Mass

Margaritae

Margaritae

Margaret (Marina), Virgin Martyr

Feast date: 
Jul.20
Feast code: 
14072010

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 149 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100061

Auctorem vitae Christum laudare venite cui Margarita conregnat in aethere laeta I Margaritae

100091

Concentu cordis moderantes organa vocis ad Margaritae festum jubilando venite I Margaritae

100312

Auctorem vitae Christum laudare venite et Margaritae festive festa tenete I Margaritae

200135

Adest sollemnitas sacratissima dies arridet jucundissima in qua gloriosa virgo Margarita per martyrii pressuram epolita pretiosa caelestis structurae super addita est Margarita cujus nunc unanimes insistentes laudibus ut pro nostris reatibus interveniat quaesumus A Margaritae

200728

Cantate dominum canticum novum cui hodie ante thronum hujus virginis chorus angelicus dulcissimum decantat epithalamum laudantes eum qui destructo mortis pariete utraque fecit unum in suo sanguineo A Margaritae

200866

Confundantur omnes qui adorant sculptilia exsultent autem filiae Juda quarum hodie concors harmonia in laudem dei resultat pro hujus virginis victoria A Margaritae

200900

Convenit multitudo languidorum ad locum in quo jacebat corpus martyris examine pro cujus meritis reformati reddebant laudum praeconia summae trinitati A Margaritae

201072

Cumque nullis blanditiis ad consensum molliretur judicis furore nimio inflammatus praecepit eam accendi lampadibus A Margaritae

201169

Desiderans speciem ejus benedixit eam deus trahens illam ad se in laetitia et exsultatione A Margaritae

201200

Deus noster refugium et virtus juvit eam in tribulationibus quia ad montes translata non est amaris fortitudine superata A Margaritae

201223

Dicta sunt gloriosa de te virgo speciosa sis memor hinc nostri devotos quos tibi nosti A Margaritae

201232

Dies diei eructuat verbum Margaritae in omnem terram pronuntians triumphum qui in sole ponens thalamum per sanguinem suum suscepit Christum in sponsum A Margaritae

201364

Domini est terra et plenitudo ejus de qua plenitudine velut margarita enituit sancta Margarita quae super maria fundata permansit in agone a Christo praeparata A Margaritae

201604

Eructuavit verbum bonum dei confitendo filium quem quia dilexit prae filiis hominum astat ei circumamicta varietate virtutum A Margaritae

201821

Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum A Margaritae

201885

Fundamenta hujus virginis in montibus sanctis recordatus est dominus Babylonis quando Margaritam ad fidem perduxit de medio confusionis A Margaritae

202105

Haec virgo praedicans nomen tuum Christe bone a te meruit coronari gloria et honore A Margaritae

202435

In medio templi regis sempiternam misericordiam suscepit qua jugiter gaudebit A Margaritae

202459

In populis annuntiemus mirabilia quae fecit deus hac in beata virgine quia vixit absque crimine A Margaritae

202478

In sexu fragili praedicatur admirabile nomen domini dum ex ore fidelium in universa terra Margarita laudatur per martyrium A Margaritae

202564

Innocentiam retinens mundumque cor diligens per poenas temporales portas introivit aeternales A Margaritae

202855

Laudabilis dominus in suis virtutibus vincula manuum relaxavit suamque famulam de morte liberavit A Margaritae

202977

Magnificemus dominum salvatorem omnium in spiritu exsultantes et festum celebrantes beatae Margaritae ancillae humilis suae nos ut ejusdem precibus criminum expurgemur faecibus A Margaritae

202995

Magnus dominus praedicatur nostris in turribus qui de latere aquilonis sponsam sibi sanctam suscitavit Margaritam A Margaritae

203038

Martyr insignis Margarita juxta praefecti decreta ocius carceris subtrahitur ejusque conspectibus assistitur A Margaritae

203110

Ministri statim tenellae corpus comburebant puellae sed haec oratione facta igne permansit intacta A Margaritae

203469

O Margarita caelorum virgo secreta jam conscendisti suavissima victima Christi ora pro nobis virtus quod crescat amoris A Margaritae

203603

O virgo Margarita quae tantas (...) A Margaritae

203816

Per viscera misericordiae (...) A Margaritae

204280

Respondit vox de caelo dicens per memetipsum et per gloriam angelorum meorum juro tibi Margarita quia quidquid petisti impetrasti A Margaritae

204382

Sancta itaque Margarita consolatione caelica confortata benedixit dominum ipsi quem [?] se obtulit per quem benedicta accepit gratiam pro gratia et refulget exaltata inter choros virginum in saecula A Margaritae

204383

Sancta Margarita orans ad dominum dixit Peto domine ut omnis qui in suo labore mei nominis recordatus fuerit absolvas eum ad angustiis suis A Margaritae

204384

Sancta Margarita pro Christo martyrisata roga pro nobis ipsum sponsum tuum in cujus thalamum introisti laetabunda imperpetuum[!] jam enim dies vitae hujus vergit ad occasum illumina pia virgo cor peccatis tenebrarum A Margaritae

204434.1

Sancta Margarita martyr inclyta Christi te poscimus ut nos tuis precibus semper gratiae dei commendare digneris A Margaritae

204479

Sanctum nomen domini magnificent omnes populi qui Margaritae fusa ad deum ultima prece promisit se daturum vitae praemia ejus digne recolentibus sollemnia quorum nos consortes in dilectione fortes faciat ad suam laudem per infinita saecula A Margaritae

204479.1

Sanctum nomen domini magnificent omnes populi qui Margaritae sanctae peticionibus ultimis instante promisit se daturum vitae praemia ejus digne recolentibus sollemnia cujus nos consortes in dilectione fortes faciat ad suam laudem per infinita saecula amen A Margaritae

204907

Testimonium domini fidele sapientiam praestitit parvulae hostis ideo saevissimus non dominatus est ejus A Margaritae

204998

Tubis in ductilibus psallat omnis spiritus judicaturo cuncta saecula in quo jam exsultat haec agni pedissequa A Margaritae

205101

Vas immensum aqua plenum praeses imperat afferri et in illud virginem ligatam demergi A Margaritae

205119

Veni ergo celerius in locum tibi praeparatum quia ego tecum sum et aperiam tibi januam regni caelorum A Margaritae

205186

Videntes haec mirabilia baptizati sunt quinque milia quos capite plecti censuit ira praefecti quibus est addicta Christi testis invicta benedicens deum deorum in saecula saeculorum A Margaritae

205285

Virtutum dominus susceptor illius arcum potentis confregit qui carnaliter eam occidit A Margaritae

205335

Vox praeclara deum nunc laudet et omne per aevum cujus in excelsis resonent praeconia laudis dum Margarita victrix transfertur ad astra juxta magnificum quem gessit in hoste triumphum o quam speciosa sunt vestigia quae ducunt ad vitam o quam inenarrabilis odor respirat in his quibus invitentes sua prece nos sustentes intercessio sanctae Margaritae A Margaritae

205371

Ferculum fecit sibi rex Salomon ex lignis Libani columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Jerusalem A Margaritae

205372

Ferculum fecit sibi rex Salomon ex lignis Libani columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum et ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Jerusalem per cujus ascensum sancta Margarita ascendit ad Christum vere regem pacificum A Margaritae

206040

Sancta Margarita virgo dei electa ora pro omnibus qui te postulant christiani A Margaritae

206041

Ut tuis almis precibus deus int- nos muniat amalis omnibus A Margaritae

206042

Qui de caeli descendit solio qui nos cruore redemit proprio ne relinquis nos in hostis opprobrio A Margaritae

206043

Pastor pius gregem suum custodiat lupus rapax ne quod hic raperiat nec captivum sibi faciat A Margaritae

206044

Sua nos larga misericordia sua nos salub-s gratia persaecula regat et dirigat omnia A Margaritae

206045

Olybrius transibat de Asia in Antiochiam civitatem et videns Margaritam pascentem oves nutricis suae concupivit eam misitque veredarios at illa ut interrogata fateretur si libera esset an ancilla at illa non sum inquit ancilla sed christiana et invocans nomen domini mei perquem salvatur horis omnibus totus mundus A Margaritae

206046

Olybrius dum inquisisset Margaritam si libera esset an ancilla A Margaritae

206047

Ait ei puella non sum ancilla sed christiana A Margaritae

206048

Audiens haec Olybrius valde turbatur est A Margaritae

206049

Rex inquit ad sanctam Margaritam filia sacrifica diis et vive A Margaritae

206050

Ad haec Margarita Christo salvatori omnium me ipsum sacrifico omni die A Margaritae

206051

Jussit eam virgis cedi suspensam in arbore A Margaritae

206052

In dolium aqua plenum missa beatissima virgo A Margaritae

206053

Ruptis vinculis exivit illaesa laudans et benedicens deum alleluia A Margaritae

206054

Turba quae circumdabat videns haec credidit in dominum salvatorem omnium A Margaritae

206055

Videns Olybrius Margaritam non posse vinci tormentis jussit eam decollari A Margaritae

206056

Carnifices suscipientes eam (...) A Margaritae

206057

Antequam mortem sacra virgo caperet oravit positis genibus velut in agone A Margaritae

206058

Oratione sancta vocans lictorem dicit ei frater tolle gladium et percute me A Margaritae

206059

Super corpus beatae Margaritae visa est multitudo angelorum maxima stantium et benedicentium illud virtute miranda qui suscipientes animam ejus porta verunt in caelum canentes hymnum domino et dicentes magnus dominus et magna virtus ejus A Margaritae

206060

Beatissima Christi virgo Margarita quae hodie cum palma m- caelum ingredi meruisti et inter agmina sanctorum colloari digna fuisti intende pro nobis ad dominum Jesum Christum ut misereamur ab eo ad juvari et salvari hic et in aeterna saecula A Margaritae

206062

O quam pretiosa est Christi virgo Margarita quae tantas penas superasti diabolum conculcasti draconem interfecisti Christum dilexisti intercede pro nobis A Margaritae

206063

Virgo Margarita cum esset quindecim annorum etate audito sancti evangeli sermone conplexa fidem christianam toto cordis aff- omni die precibus se commendabat Christo domino propter hoc -- sua arguebat eam et dabat ei oves pascere unde Olybrius dum transiret de Asia in Antiochiam videns eam pascentes oves nuteris suae concupivit et jussit eam comprehendi A Margaritae

600043

Adducta ante Olybrium dixit sancta Margarita jam tuos praefecte deos non adorabo quia Christum invoco cujus omnia subduntur imperio R Margaritae

600043a

Ego invoco deum patrem omnipotentem et filium ejus dominum Jesum Christum V Margaritae

600085

Altera vero die Olybrius convellebat sanctam Margaritam inviolare cujus cum non oboediret voluntati jussa est gladio crucidari R Margaritae

600085a

Cumque diverso poenarum genere non posset compelli idolis immolari V Margaritae

600483

Cum tyrannus intellexit quod eum virgo despexit jussit eandem iratus suis praesentari tribunalibus R Margaritae

600483a

Quam sperans puellarum more minis flecti subjuncto terrore V Margaritae

600497

Cumque circumstantes sanctam ad sacrificandum hortarentur Margaritam respondens dixit eis Credite vos potius in deum meum qui fortis in virtute et petentes se exaudit et pulsantibus portis paradisi aperit R Margaritae

600497a

Omnis enim qui credit in ipsum non confundetur in aeternum V Margaritae

600846

Facta igitur oratione sancta Margarita carnifici obtulit jugulum et de hujus carnis ergastulo virgo et martyr gloriosa transivit ad dominum R Margaritae

600846a

O laudanda virginis constancia quae contra mundi blandientis affectum ferientis exhorruit gladium V Margaritae

600865

Felix igitur Margarita sacrilego sanguine progenita fidem quam spiritu sancto percepit vitiorum maculis non infecit R Margaritae

600865a

Ibat de virtute in virtutem ardenter sitiens animae salutem V Margaritae

600904

Fortis agonista secum meditatur ut ista astitit exorat daemon sua crimina prodat cogitur afflictus discedit denique victus R Margaritae

600904a

Fratrem truncatum dolet ac sese superatum V Margaritae

600923

Fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo R Margaritae

600923a

Adjuro vos filiae Jerusalem si inveneritis dilectum ut annuncietis ei V Margaritae

600925

Fulget jam sollemnitas veneranda in qua prudens virgo Margarita oleo sancti spiritus bene fulguranti lampade introivit in paradisum domini cum exsultatione R Margaritae

600925a

Frequentemus ergo eam piis laudibus ut ejus interventu introeamus V Margaritae

601002

Haec modica quidem in malitia sed mire vigens pudicitia praeventa gratia redemptoris oviculas pascebat nutricis R Margaritae

601002a

Simplex fuit ut columbae quemadmodum serpens astuta V Margaritae

601223

Introiens virgo beata in carcerem orabat ad dominum dicens Domine Jesu Christe qui es lumen de lumine fac me videre facie ad faciam inimicum meum qui pugnat mecum R Margaritae

601223a

Deus judex vivorum et mortuorum judica inter me et inter illum V Margaritae

601444

Misit protinus clientes ad inquirendos ejus parentes ut si libera probaretur in conjugium sibi copularetur R Margaritae

601444a

Sed hanc qui desponsaverat non ita praeordinaverat V Margaritae

601709

Oranti sanctae Margaritae draco visus est in carcere qui de naribus ignem eructans cum fecore terrorem virgini incussit quae signo sanctae crucis praemunita permansit illaesa R Margaritae

601709a

Et accedens linguam suam posuit super calcaneum virginis et suspirans deglutinit eam V Margaritae

601807

Post carceris squalorem carnisque macerationem Christi dilecta tenebrosis denuo recluditur in locis R Margaritae

601807a

Nomen domini laudare non desinens et glorificare V Margaritae

601849

Praefecto jubente quaestionarii cedebant corpus virginis sanctae et astantes flebant quia sanguis de corpore virginis sicut aqua de fonte purissimo decurrebat R Margaritae

601849a

Praefectus autem faciem suam cooperiebat chlamyde quia prae sanguinis effusione non poterat eam aspicere V Margaritae

601920

Quadam die Olybrius molestus deo et hominibus dum transiens visum in illam sparsit mox in concupiscentia ejus exarsit R Margaritae

601920a

Erat enim nimium formosa in vultu scilicet floruit ut rosa V Margaritae

Pages