Mariae Magdalenae | Cantus Index for Office and Mass

Mariae Magdalenae

Mariae Magdalenae

Mary Magdalene

Feast date: 
Jul.22
Feast code: 
14072200

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 506 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001020

Aeternum trinumque deum laudemus et unum qui sibi N. transvexit in aethera sanctum I Mariae Magdalenae

001098.4

Laudemus deum nostrum in conversione Mariae Magdalenae I Mariae Magdalenae

001145

Regem regum dominum venite adoremus qui triumphat in Maria Magdalena semper I Mariae Magdalenae

001153

Regi regnorum concordes cantica laudum demus in his festis vero moderamine cordis qui sibi Mariam superam transvexit ad arcem I Mariae Magdalenae

001162

Stellam Christum matutinam cum Maria praestolantes ne sola stet foris plorans nos cum ea vigilemus ut per noctem quem in somnis quaeritando dilexerat hunc inventum simul una procidentes adoremus I Mariae Magdalenae

001169

Unanimes regem laudemus cuncta regentem qui sibi dilectam vexit super astra Mariam I Mariae Magdalenae

001236

Actu quique pari studeamus surgere lapsi poscamus veniam imitando lacrimis Mariam A Mariae Magdalenae

001256

Ad vitae fontem qui culpam diluit crimen flebilis accessit bibit et munda recessit A Mariae Magdalenae

001300

Aeternae jucunditatis cantico beata Maria Magdalena collaudat dominum in operibus suae pietatis quibus se de peccatrice justam fecit ut quasi Libanus odorem haberet intimae suavitatis A Mariae Magdalenae

001382

Amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in tot mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus A Mariae Magdalenae

001423

Annua Magdalenae recolentes festa Mariae devotas laudes domino referamus orantes A Mariae Magdalenae

001917

Conversus dominus ad Simonem dixit intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec mulier non cessavit lacrimis rigare pedes meos A Mariae Magdalenae

001986

Cum autem effudisset Maria alabastrum super caput domini impleta est domus ex odore unguenti A Mariae Magdalenae

001994

Cum discubuisset dominus Jesus in domo Simonis pharisaei leprosi mulier quae erat in civitate peccatrix attulit alabastrum unguenti A Mariae Magdalenae

001994.1

Cum discubuisset in domo Simonis dominus Jesus mundi gloria mulier secum quae erat peccatrix nardi odorifera exhibuit unguenta A Mariae Magdalenae

001999

Cum esset Bethaniae Jesus venit Maria habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput ejus A Mariae Magdalenae

002080

Cunctorum dominus sit in aeternum benedictus qui pietate sua de noctis valle profunda transtulit in regnum caelesti lumine plenum quam sibi per veniam sacraverat ante Mariam A Mariae Magdalenae

002198

Dicit ei Jesus mulier quid ploras quem quaeris dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam alleluia alleluia A Mariae Magdalenae

002210

Dicunt ei mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum alleluia A Mariae Magdalenae

002272

Dixit autem dominus Maria partem elegit optimam quae non auferetur ab ea A Mariae Magdalenae

002298

Dixit Jesus Maria conversa illa dicit ei rabboni et dicit ei noli me tangere nondum enim ascendi ad patrem meum alleluia alleluia A Mariae Magdalenae

002445

Dum discubuisset in domo Simonis dominus Jesus mundi gloria mulier secum quae erat peccatrix nardi odoriferum exhibuit unguentum A Mariae Magdalenae

002450

Dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suavitatis A Mariae Magdalenae

002719

Et respondit dominus postquam veni in domum tuam non cessat crine fuso haec meos osculari pedes A Mariae Magdalenae

002720

Et respondit dominus dixit illi unum extat certe necesse haec optimam sibi partem elegit quae non auferetur A Mariae Magdalenae

002720.1

Respondens Jesus unum ait est necessarium Mariam optimam partem elegit quae non auferetur ab ea A Mariae Magdalenae

002804

Exsistens maculis vitiorum sordida multis horruit has tandem flendoque piavit easdem A Mariae Magdalenae

002867

Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum A Mariae Magdalenae

002913

Fundans Sion in sapphiris rex Christe altissime ac propugnans jaspidibus te ex fide scientibus memor Raab et Babylonis cum Maria Magdalena confer nobis quae et illis pietatis magnalia ut ex corde paenitentes nos alienigenas his quandoque collaetari miserator perficias A Mariae Magdalenae

002994

Haec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit Jesum stantem et nesciebat quia Jesus est alleluia A Mariae Magdalenae

003016

Hanc deus exemplum mundo concessit habendum ut post commissum redeat peccator ad ipsum A Mariae Magdalenae

003224

In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat A Mariae Magdalenae

003313

Incendit plene Maria peccati rubigine quae arsit tam incomparabiliter per inextinguibilem sanctissimae dilectionis ignem A Mariae Magdalenae

003342

Ingressus Jesus domum Simonis pharisaei cum aegrotis medicus discubuit et ecce Maria mulier aegrota in domum ad medicum salutis desiderio facta impudens audacter irrupit A Mariae Magdalenae

003364

Intendens porro Maria unum quod est necessarium sororemque linquens solam circa frequens ministerium secus pedes domini sedebat et verbum illius semper audiebat A Mariae Magdalenae

003382

Intrantem Jesum in quoddam castellum mulier quaedam Martha nomine excepit in domum suam quae habebat sororem nomine Mariam A Mariae Magdalenae

003412

Irrigabat igitur dominicos Jesu pedes fracto quoque alabastro praecipuis odoribus fragrabat domus omnis atque capillorum officio detergebat A Mariae Magdalenae

003489

Jesus dum vocat Mariam per sororem nuntiam surgit illa cito et exiit ei obviam et cum venisset ubi erat ad pedes ejus plorans procidebat A Mariae Magdalenae

003558

Lacrimis ergo rigabat pedes ejus et capillis tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat A Mariae Magdalenae

003698

Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesu et capillis suis extersit et domus impleta est ex odore unguenti A Mariae Magdalenae

003699

Maria ergo unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore unguenti A Mariae Magdalenae

003704

Maria pio conjuncta Jesu osculando pedes illius et pie rigando terge crimina nostra A Mariae Magdalenae

003705.1

Maria stabat ad monumentum foris plorans et vidit duos angelos in albis sedentes ubi positum fuerat corpus Jesu alleluia A Mariae Magdalenae

003822

Mulier quae erat in civitate peccatrix attulit alabastrum unguenti et stans secus pedes Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat A Mariae Magdalenae

003915

Non est Martha inquit tibi curae quod soror mea me reliquit solam ministrare jube illi ut me adjuvet A Mariae Magdalenae

004049

O mundi lampas et margarita praefulgida quae resurrectionem Christi nuntiando apostolorum apostola fieri meruisti Maria Magdalena semper pia exoratrix pro nobis adsis ad deum qui te elegit A Mariae Magdalenae

004054

O pietas immensa dei bonitasque perennis peccatrix mulier fit regni perpetis heres gaudet quae flevit gaudendi fine carebit impetret haec miseris aeternae dona quietis A Mariae Magdalenae

004076

O redundans fons caelestis misericordiae de quo beata Maria Magdalenae copiosum hausit munus indulgentiae nobis ejus festa celebrantibus adesto Christe mitis ac propitius A Mariae Magdalenae

004166

Optimae partis perprudens tu revera et optima electrix omnium Christi Jesu omnimodis ardentissima dilectrix supplices tuos sagatius instituens illo tui plurimo in eum ardore percupientissimos etiam in partem quae non a nobis unquam auferetur ipsum ex toto eligere fac indefessa suffragatrix nos plenarium hanc gaudiorum omnium theoriam intentissimos semper prae omnibus efficaciter diligere A Mariae Magdalenae

004424

Quae dum lacrimosa ad eum medullitus ingemuerat a peste mox curatur qua misere languerat septem quippe nequitiis verbo medicus effugatis ignivit cor ejus incendio ardentissimae caritatis A Mariae Magdalenae

004528

Quid peccatoribus laetius vel justis quid sperandum est securius non de dignatur dominus tangi peccatricis manibus atque regari fletibus A Mariae Magdalenae

004569

Quoniam multum dilexeras dimissa scito tibi peccamina et fide quia polles clara in pace dimitto A Mariae Magdalenae

004569.1

Quoniam multum dilexeras dimissa scito tibi esse peccata et fide qua polles mundata in pace habito A Mariae Magdalenae

004581

Recumbente Jesu in domo pharisaei Simonis accessit ad eum Maria Magdalena afferens pretiosi libram unguenti A Mariae Magdalenae

004648

Revertere revertere Sunamitis revertere revertere ut intueamur te A Mariae Magdalenae

004660

Rogabat Jesum quidam pharisaeus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisaei discubuit A Mariae Magdalenae

004816

Satagebat igitur Martha soror Mariae Magdalenae circa ministerium quae sedens secus pedes domini audiebat verba oris ejus A Mariae Magdalenae

004817

Satagente circa frequens ministerium sorore sua Maria sedens secus pedes domini audiebat verbum illius A Mariae Magdalenae

004848

Secus pedes domini astans incessanter crine soluto diva vestigia osculatur lacrimis plena A Mariae Magdalenae

004848.1

Secus pedes illius astans incessanter ore sacrato diva vestigia osculabatur lacrimis plena A Mariae Magdalenae

004957

Simon autem intra se inquit si esset propheta sciret profecto quae et qualis esset quae tetigit eum quia peccatrix est A Mariae Magdalenae

005014

Stans autem foris plorans inclinavit se et prospexit in monumentum Maria et vidit duos angelos in albis sedentes alleluia A Mariae Magdalenae

005037

Suavissime universorum domine misericordiarum pater piissime qui omnia sub peccato concludis ut omnium miserator miserearis miseri tuorum in omnibus miseraminum nos memores te pietatis nimiae te fontem rogamus supplices ut apud te potenti beatae Mariae Magdalenae suffulti precamine ejus te solum exemplo mereamur diligere multum ut et remittas nobis quod heu in multis tibi soli peccavimus multum A Mariae Magdalenae

005108

Tanto namque amplius peccati rubigo consummatur quanto peccatoris cor magno caritatis igne concrematur A Mariae Magdalenae

005268

Una sabbati Maria Magdalena venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum Jesu alleluia A Mariae Magdalenae

005386

Videns lapidem sublatum a monumento Maria cucurrit et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum et dicit eis tulerunt dominum de monumento alleluia A Mariae Magdalenae

006016

Accessit ad pedes Jesu peccatrix mulier Maria et osculata est et lavit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento R Mariae Magdalenae

006016a

Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum V Mariae Magdalenae

006016Pza

Ungere promeruit audire [M] Mariae Magdalenae

006018

Accinxit beata Maria Magdalena fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum ideoque lucerna ejus non extinguetur in sempiternum R Mariae Magdalenae

006018a

Gustavit et vidit quia bona est negotiatio sapientiae dei V Mariae Magdalenae

006025

Ad suum igitur flenti tumulum dominus se Mariae Magdalena demonstrat qua ante consueverat eam dulcedine compellat Maria protinus illa gaudio lacrimas commutat R Mariae Magdalenae

006025a

O vox specialis index amoris prolata in merentem ab ore pio redemptoris V Mariae Magdalenae

006034

Adest testis divinae misericordiae beata Maria quae lavans lacrimis maculas criminis susceptoris sui tetigit vestigia ac prava sua derelinquens itinera huic post haec assidebat verbumque illius audiebat viventi adhaeserat mortuum quaerebat viventem reperit quem mortuum quaesivit R Mariae Magdalenae

006034a

Tantumque apud eum locum gratiae invenit ut hunc ipsis quoque apostolis verax ejus apostola resurrexisse nuntiaret V Mariae Magdalenae

006058

Aeternis accumulata muneribus Maria Magdalena posce ut in his nobis sollemnitatibus divina perpetuae pacis gaudia promereri Christus concedat R Mariae Magdalenae

006058a

Subditae tibi plebis culpas solve benignis precantibus ut quandoque tecum V Mariae Magdalenae

006296

Caelestis medicus aegram quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat fides tua inquiens te salvam fecit vade in pace R Mariae Magdalenae

006296a

Fides etenim salvam eam fecit quia hoc quod postulabat posse se ab eo accipere non dubitavit V Mariae Magdalenae

006304

Completum est igitur in beata Maria Magdalena propheticum illud patientis domini dictum pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum R Mariae Magdalenae

006304a

Deserentibus me meis intimis apostolis Mariae inquit non deserenti velut exteriori V Mariae Magdalenae

006375

Cum venisset Maria ubi erat Jesus videns eum cadit ad pedes ejus R Mariae Magdalenae

006375a

Sicut peccatorum veniam sic fratri suo obtinuit vitam V Mariae Magdalenae

006455

Diligebat dominus Mariam et Martham et vocavit eam nomine suo et illa statim surrexit projecit se ad pedes ejus R Mariae Magdalenae

006455a

Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus respondit Jesus et dixit ei resurget frater tuus V Mariae Magdalenae

006456

Diluculo valde surgens beata Maria Magdalena monumentum adiit salvatoris ut ejus condiret corpus aromatibus pretiosis R Mariae Magdalenae

006456a

Quem viventem enim dilexerat mortem passo famulari gestiebat V Mariae Magdalenae

006654

Emit Maria pretiosum unguentum et unxit pedes domini repleta est tota domus miro odore indignati sunt omnes qui videbant eam et dicebant ut quid perditio haec potuit hoc venumdari et dari pauperibus R Mariae Magdalenae

006654a

Bonum opus operata est in me nam semper pauperes habebitis vobiscum me autem non semper habebitis V Mariae Magdalenae

006676d.1

Mulieres emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum V Mariae Magdalenae

006722

Felix Maria unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore unguenti R Mariae Magdalenae

006722a

Mixto rore balsami fracto fudit alabastro quae unguento pretioso pedes unxit domini V Mariae Magdalenae

006741

Fortis ut mors vere beatae Mariae Magdalenae dilectio quae dominum nec inter manus persequentium deseruit sed ad mortem usque crucis ei fideliter adhaesit R Mariae Magdalenae

006741a

Aquae tribulationum multae non valuerunt ejus in dominum extinguere caritatem V Mariae Magdalenae

006779

Gloriosa diei hujus sollemnia devota celebremus omnes veneratione qua beata Maria Magdalena caelos meruit ascendere R Mariae Magdalenae

006779a

Consummato cursu praesentis vitae caelestique evocata pietate V Mariae Magdalenae

006802

Haec est illa Maria que unxit dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater erat Lazarus quem a mortuis resuscitavit Jesus R Mariae Magdalenae

006802a

Haec illa quoque est Maria cui se dominus resurgens a mortuis primum ostendit V Mariae Magdalenae

006881

Illicitos aestus quos de te spiritus almus expulit a propriis aufer pia Magdala servis ut tibi consimiles fore possint atque sequaces R Mariae Magdalenae

006881a

Tempore praesenti fuerit cum finis et orbis V Mariae Magdalenae

Pages